Martini Crusii ... De imp. Rom. Friderico Ahenobarbo, vel Barbarossa, & studiosorum priuilegijs officijsque, oratio. Habita in 41. magistrorum creatione 11. Cal. Septemb 1593. Tybingae

발행: 1593년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

nem ullam susceperint. At non sic Fridericus noster:-sp cialem quandam se dilectionem, hoc est, praecipuum quendam amorem, erga scholares gerere: ipsosque,bona iacientes, smperatoriam laudem & protectionem mereri omnes, in hac constitutione aperte profitetur. Cautis eius rei videbimus posterius. Manifesta hine est ipsius illa specialis dilectio: quod non pro se solo de Studiosorum plouisione co

tandum duxit: sed Episcopos etiam, Abbates, Duces, Iudices. & alios Proceres sacri Palatii, adhibuit: horum iudicia ut hominum eius temporis , eruditione & prudentia caeteris mortalibus antestantium) exquisiuit: atque hoc modorem accurata quasi trutina examinauit. Non ergo somnolentus Princeps, non contemptor Scholarum di doctrin rum, multo minus voluptarius & imbellis Sardanapalus,

fuit. Quid ergo Non solum ille armis, & bellicis laudibus, decoratam sucut Imp. Iustinianus requirit) sed etiam legibus, &honestis utilibusque disciplinis, armatam, maiest tem suam esse voluit: idque inter ardua &ponderosa viai tea dictum est) Imperii negotia. Quapropter, cum ad consilium publicum , & maximae auctoritatis viros, de re schola- stica retulerit: inde patet, eum valde serio negotium egisse. Voluit ita videlicet, dum suae pietatis sid est,clementiae &b nignitatis) beneficium, discentibus& docentibus indulgeret: sine dubio ersa Deum in primis , cuius inexhausta misericordia in celsissimo dignitatis gradu collocatus,Imperioq; maximo praepositus, suisset: tum aliis benefaAis, tum Scholarum curatione, gratam animi pietatem declarare. sic ii bilissimus etiam Vuirtembergiae Dominus, Comes Eber-hardus Barbatus, in prooemio Privilegiorum , quae Tybingensia se fundam Academiae, anno M. CCCC. LXXVII. clementer dedit: huius iundandae causam, suam pro Dei beneficijs in seponit gratitudinem,liis popularis linguae verbis:

32쪽

Lirio Det ν Rat. BARB ARoss A. ΠDun autem secundo loco, cuinam generi hominum providere volens, concepit& edidit hic Caesar constitutionem re Quibui hanc Omnibus, studiorum causa peregrinantibus, schol 'o lascivi. ribus: &maximε diuinarum atque sacrarum legum profes osoribus. Discentibus ergo, de docentibus, conlutuit: quoniam Professores quoque, Scholarium appellatione conti- seho butinentur: hoc est,scholasticorum hominum,uel in Schola versentium : siue iam uniue salis, siue particularis, sit Schola: eum Imperator I uatur de omnibus generatim Scholaribus. Sed & Professores, est, quando peregrinantur, aut locum mutant. Itaque Scholasticae vitae homines, haec attingit constitutio. Vt enim militibus sagatis sua sunt priuilegia, be- Letatur Henrtallo.

ne in longinquis em editionibus sese gerentibus: ita his quo i. I.;

que togatis militibus , qui Scholas saepe longius dissitas exquisiva. No adeunt, de priuilegiis quibusdam prouidendum esse, beneuolus Augustus existimauit. Tunc autem Scholae, quae adi-hantur, erant praecipue hae: Bononiensis, Lutetiana, Canta- nlyr. ra. Cent. r.

brigiana, Padebornensis, Coloniensis, Moguntina, Herbi--xe-- potensis. Non tam multae Scholae illis temporibus erant, nec tam propinquae,quam hodie sent. Idcirco saepe longinquiore peregrinatione, ut bonam Scholam inuenires, opus erat. Idcirco etiam pauci inueniebantur,Scholasticis gradibus oris , nati. Talibus, qui studiorum causa non opum, aut vagationis inertis) longinqua etiam itinera suscipiebant, fauet haec Imperatoris constitutio. Qua non fuisset opus apud vetustissimos Teutones &Sueuos, tunc a Christi notitia remo- Antiquoriim remtos. Nullae enim apud eos erant literarum Schola Corn.T cito teste: quem supra etiam hac de re allegauimus sed sit rarum secreta , viri pariteracsceminae ignorabant: puerorumque educatio erat, ab ineunte aetate statim praeludia rei militaris tractare. Et nobilium adolescentum plerique, cum domi pax esset, petebant eas nationes, quae tum bellum aliquod gerebant : quod ingrata Maioribus nostris quies esset:& facilius interancipitia clarescerent. Postquam vero Christus innotescere Germanis coepit: aliqua etialiterarii notitia innotuit:. ac stacilaeprogressu teporis aliquae, stitutae sunt.

33쪽

AdsehoIas profi- . . Ad Scholas autem di studia proficiscendi labor, quan ciscendum. uis interdum longior de difficilior, detrectandus non est: quia, quanta ex eis utilitas emergat, postea dicetur. Co Πρ niti. IA- gruit hoc cum praecepto Isocratis: Ma sev M ρωικρὰν ὁδὸν re

erates, ante Chri- πρὸς τοῦς τι πησιμον ἔπαγγελλομένους. Ne pia

'φ greris longum iter proficisci ad illos i qui aliquid utile se docere profitentur. Et rationem addit: quod turpe sit , Merc tores quidem , ob augendas fluxas opes longissima emetiri uinaria: adolestentes vero ne terrestres quidem prosectiones, ob animii pa scientia rerum bonarum stabili excolendum sustinere. inanio turpius est: si iam ipso in loco aliqui artium, doctrinarum,&sapientiae, sint: nec tamen adeas maximEhonestas, utiles, &necessarias, res) animos adiungant: sed inane otium , damnosas voluptates, flagitiosa studia, conse-Exeluduntur ab hae ctentur' Non ad taleS sucos, ventres pigros, pernoctes cor-

s.ci perdios Endymiones, parentum exuctores,patrimonii famaeque profligatores, ad postremum lixas & calones: non ad tales, inquam, beneficus Augustus pietatis sitae beneficium vult pertinere: sed ad bonos adolescentes, studiorum causa peregrinantes: & tempus sumptusque bene atq; utilitercollocantes.

Fruuntur eidem Qi didem beneficium, ille ad scholarum etiam Pr Doctores & Magistros, extendir: & quidem ad omnes. Ergo etiam ad artium, linguarum, & Philosophiae: ergo etiam ad saluberrimae facultatis Medicae. Sed quoniam S. Theologia reuereri, & rectὸ colere Deum, Iurisprudentia iustitiam de charitatem exercere erga homines, docet quae duo, S. Scripturae summa capita sunt) ipse propter excellentiam, maxime diuinarum atque sacrarum legum professorubus, hoc sitae pietatis beneficium indulget. Theologi, sacerdotes esse debent pietatis erga Deum: Iureconsiliti, sacerdotes iustitiae erga homines. His non minus,quam discendi cupidae iuuentuti, praesertim diuinarum humanarumque legum cupidae, consultum esse vult. Ita virorumque curam gerit, praeceptorum & discipularum.

34쪽

Ac praeceptoribus, seu Proletaribus, alii etiam clari Imperatores, & Principes viri ac taminae, quondam liberaliter prospexerunt. Non repetam, quae in Eberhardi Barbati Oratione, de Regina clarissima Himelsuitha dixi: sed tantummodo VALENTINIANvM Imp. qui anno Christi CCCC. XXX. & longius post, vixit) memorabo. Proseia sores hic, Constantinopoli docentes, non ieiune & seruiliter tractauit: sed honore comitiuae affecit. Grammaticos,inquit, tam Graecos & Latinos: Sophistas sic vocat dicendi Magistros de Iurisperitos, in hac Regia urbe professionem suam exercentes, & inter statutos ordinarios) connumeratos : si laudabilem in se probis moribus vitam esse monstrauerint: si docendi peritiam, facundiamque dicendi, interpretandique subtilitatem, si copiam disserendi, se habere patefecerint: &, coetu amplissimo iudicante, digni fuerint aestimati: cum ad viginti annos, obseruatione iugi, ac sedulo docendi labore, peruenerint: placuit honorari: & his, qui sunt ex vicaria dignitate, connumerari. Αlij interdum, doctos & bene meritos de Ecclesia de Scholis viros, pro asinis habent: muliones & equisones maioris aestimant: senes sexagenarios de ponte deiiciunt: id est, munere suo, velut iam inutiles, priuant: quamuis tape ipsi quoque ab eis benὰ instituti. Non ita ingratus est Imp. Valentinianus in Prosessores, ne Grammaticos quidem, utriusque linguae Doctores,& Rhetoricae Magistros: sed cos, ubi viginti tantum annos diligenter & fideliter docuerint,liono. rat. Quid fecisset de triginta, aut quadraginta, annis λ Ad

comitum dignitatem eos evehit. Comites autem non unius erantgeneris, sed diuersorum generum: ut, Comites sacrarum largitionum: qui nomine Principis, hoc est, Imperatoris , conferebant dona. Comites priuatarum: qui Principum priuata bona administrabant. Comites patrimonii: qui sub- leuabant priuatorum fortunas ex patrimonio Principis.Comites sacri stabuli: quos connestabitos, vel equorum praesectos, nominant. Si tali dignitate ornabantur: dubium non

xst, ad victum etiam & cultum honestum eis nihil defuisse.

Et aliorum etiam principum fauore.

Gratitudo erga bene meritos, de emeriatos, professores. 6. Cassiod. Varia

rum 7. tempore Reis

ginae Amalas inae.

35쪽

M ORATIO DE FRID. BARBAR ossa Apud nos vero nemo comitiuam, id est, dignitatem, petit: gratias Deo agit, si qua prouisione reliquum vitae sine india gentia transigere possit. Haec, valentiniani estgratitudo erga praeceptores. In Basilicis autem, de Philosephis contraria est constitutio: his, quia Philosophia sit liρον si , sacra

res: eos τύς πωλίους, Professoribus, non annumerari: quia πημάτων , contemnere pecuniam, debeant. Santio satura constitutio, si ipsi propriis se opibus tueri possint. At, si tenuis fortunae sint sicut plerunque sunt) dignus profecto est operarius mercede sita: ut vitam suam &suorum to lerare possit.

Satis iam est dictum, quibus hominibus haec Friderici Authentica scripta sit: fidelibus scilicet discipulis atque praeceptoribus. v. Huius con- Videamus tertio nunc, quid in ea contineatur. Qui Diu tution pmui Aliquot perbona priuilegia. primum. - rum PRIMVM est hoc: ut ad ea loca, in quibusli- ω terarum exercentur studia, tam ipsi, quam eorum nuntii,v , niant,& habitent in eis, securE.

Defendit primo hoc, &genetiui adsequentia, priuilegio. siue lege, Studioses Imperator ab omni iniuria stam e traiudiciali, quam iudiciali: inquit Baldus) & clariora postea verba addit: se decernere,ut nullus de caetero id est, posthac: sicut antehac a vilissimis saepe hominibus, corporades iniurias sine causa pertulerint: id quod grauiter serendum sit) ut nullus, inquam, de caetero tam audax inueniatur: qui alia quam Scholaribus iniuriam inferre praesumat:& hanc lamm

iussio- non temporariam esse, sed in aeternum valere, vult. Securitatem praestat Studiosis, tum quando proficiscuntur ad loca: in quibus literarum exercentur studia in Universitates sciliacet, & in Scholas inferiores, exercitiis tamen literarum commendatas tum quando ibi habitant. Nec ipsis Scholaribus modo hac securitate consulit: sed ipsorum etiam nuntiis. Erago&famulis,& propinquis ipsos inuisentibus. Quam securitatem etsi ius commune etiam omnibus mortalibus dat: vita generalitate sua non videatur esse priuilegium: tamen sq.

36쪽

praeciputi datur Studiosis, ut priuilegium: quia propter magnam causam, de qua in sequentibus audiemus, speciali quadam & eximia dilectione erga Scholares se impelli

significat Imperator: ut eos ab omni iniuria defensos velit: ideoque grauius etiam violatores punita. ut in sequenti priui- legio cognoscetur. Et hoc necesse est: quia cum vulgaribus, aut peruersishominibus, videatur Studiosorum vita,esse voluptaria quaedam&iners vita: inutilis,aut etiam damnosa viora: omnino denique diuersa, di abhorrens ab ipsorum instituto ac moribus, vita: eos non diligunt, nisi lucrum ex eis c piant: sed potius oderunt: & saepe facili ansa arrepta, corpora resue ipsorum laedunt, praealijs hominibus. Ideo hac prospectione mitissimi & beneuolentissimi Augusi omnino eis opus est, idque,sive veniant, & ad tempus maneant, siue rumsus discedant. Nam&in adueniendo, & in abeundo, pere rinationis verbum habet locum. Itaque Scholaribus, qui studiorum causa peregrinantur, hoc priuilegio prouisum esse,Imperator vult: dilectione singulari praebens ipsis desen. sionem: de proinde ad Imperatoriam maiestatem etiam concedens refugium appellationemque. Hinc noster quoque fundator, diuus Eberhardus,vitae, fimae, rebus, studiosorum adolescentum, tum venientium,

37쪽

secundum priuilegium. excluso.

Moses, ante Chri

stum I so. d. Iustin. lib. Mit. m. ac I 3. Iustinianus Imp.

anno Christi sto

is Techt iu dimittacia vericlitan re.,, SECvNDv M priuilegium, quod a Fridetico datur scho. laribus, est hoc: ut nullus ob alterius eiusdem prouinciae dei, - ctum, siue debitum quod aliquando ex peruersa consuetu-- dine factum, auditum sit) aliquod damnum eis inserat. Non

vult, quenquam ob alterius delictum, vel debitum, conueniri: aut factum culpamue alterius luere: ideoque nec rebus suis priuari: nec , pignerationes vel repressias, in eum exerceri etiamsi alias in homines eiusdem cum debitore prouincis,sint concessae. In summa, nec persens vult, nec rebus Scholarium, ullum damnum inserti. Quemadmodum scilicet nec Mosaica lex, patres pro filiis, ne os pro iu' lis, occidi sinitti nec ciuiles leges, ob maritorum culpam uxo

res, aut patres ob pecuniam, quam filii emancipati mutuam sumpsEre, inquietari permittunt. od si quis contra hoc

interdictum fecerit, siue temeratoresus fuerit: aut si Magistratus loci, vel Rector, vindicare iniuriam neglexerit nedum , si dolose condixerit) in poenas uterque ex hac constitutione incurret: prior, ut factor iniuriae: posterior, ut appro bator. In quas poenas λ uterque in has, quas subiuncta verba exprimunt. Sciant & constitutionis huius temeratores: &,, ipli etiam locorum Rectores, qui hoc vindicare neglexerint: restitutionem rerum ablatarum ab omnibus exigendam in ,, quadruplum et notaque infamiae eis ipso iure irroganda, di- ,, gnitate sua se carituros in perpetuum. Triplex hic cuiq; violatori poena est: restitutio rerum ablatarum quadrupla, priuatio dignitatis perpetua, excludens ab omni in posterum

honore infamia.

38쪽

ORATIO DE PRID. BAE. 3 ARoss A. 3 sequitur τε Rrivri priuilegium. si litem eis quispiam nicii mulla. saper aliquo negotio mouere voluerit: huius rei optione da- ta Scholaribus: eos coram Domino, aut Mag o suo, vel is ipsius ciuitatis Episcopo, quibus hanc Iurisdicitonem dedi- mus, conueniat. Qui vero ad alium Iudicem eos trahere ten- taueriti causa, etiamsi iustissima fuerit, pro tali conamine Vcadat.

Agitur hic de soro comi tenti Scholasticis: quando

de aliquo negotio maxime, ciuili) conueniuntur. Non su iiciuntur Rectoribus locorum , vel politicis Magistratibus: sed apud Dominii, aut Magistrum suum hoc est, apud Praeceptores suos) sunt conueniendi siue in particulari, siue in me, iudietis .. niuersali, schola versentuo aut ad Episcopisn ciuitatis deserendi sunt. Optio tamen ipsis permittitur: num ad Rectorem scholae, vel ad Magistrum tuum non alium an ad Episcopum, ire malint: cum alias non Reis, sed Actoribus, con- cestum sit: ut hoc, aut aliud forum, eligant. Qui vero hic ad alium Iudicem , quam ad iam dictos, trahere Studioses tentaverit: hoc est, etiamsi non traxerit, sed tantum conatus fuerit trahere: is, e praesenti Friderici statuto causa ceciderit : licet ea alioqui iustissima fuerit. Adeo Scholaribus Imperator hoc loco siuet. Principis autem Eberhardi sanctio, haec est, fratremem mirictor iu icutens orastinan Etatthalter I volstia Gemali I v. ichning odor reotii presten IV.

Age iam quarto loco causas consideremus et cur ille . . Caulah Scholasticis haecpriuilegia dederit,pio beneficio indulgens. priuilegiorum. Quae sunt eae causae λ Magnae&grauissimae: a praecipuaquadam erga ipsos assectione animi,&dilectione, profectae, ut expresse ponerentur. Dignum existimamus, inquit : ut, cum bonata lentes, nostram laudem de protectionem omnes mereantur: eos,

39쪽

is obediendum Deo.& nobis eius Ministris, vita sebiectorum ν, informatur: quadam speciali dilectione ab omni iniuria de-

,, fendamus. Quibus verbis ostendit Augustm 1 ipsos propter maxuma merita, tali defensione dignos esse. . Quae sunt ea merita I ....' '' '' Vnum est, quod eorum scientia Mundus illuminatur. vireti.&Hesiodus. Proh Deum immortalem: an non coelestis ille Sol, quem

di illuminator est' smodo igitur pauci terrem es homu . culi Mundum illuminant' Illuminantprofecto, non tamen radiis oculos culporeos serientibus: sed lumine diuinarum humanarumque literarum, animos natura propter primorum hominu peccatum caecos illustrante. In primis S. The logia hoc facit ex verbo Dei: quod lucerna pedibus nostiis est. Docet enim, quid natura simus : quid per gratiam Dei fiamus. Natura, perditi ad inferos peccatores: per gratiam Dei, fiducia in Christum, beati in coelo cities. Deinde, Iuris- prudentia iustitiam erga homines, quibus cum versemur, docet & conseruat: ut aliis faciamus, quod nobis ab eis fieri velimus. Tum, Medica scientia corpus nostrum considerat: Asanitati eius, vel conseruandae, veIrestituendae, consulit. Postremo, cognitio linguarum, artium, Philo phiae, his facultatibus omnibus inseruit, & auxilium praebet. Salus igitur Imperii Romani, a Scholis, &Scholassico genere hominum, dependet. Sine ijs Imperium recte& s iiciter administrari non potest. Obscurum, caecum, pertur- .hatum, perpetuis in tenebris iaceret: nisi lumen literarum, α praeclarissimarum scientiarum artiumque, affulgeret a que irradiaret. Alterum meritum Scholastici coetus est: quod obedien. dum Deo, & Imperatori caeterisque Magistratibus, mi Ministris, vita subiectorum informatur a viris doctrina praeditis. Subiecti, quasi informe quoddam animal sunt sicut informis caro recentis partus visarum informe autem animal

Imperii Rom. salus.

x. obedientia erga Deum de Magistra.

eum.

40쪽

ORATIO DE PRID. BARB A Rossa

moribus inconditis, de ferocitate. Itaque, natura rebelles, &licentiae auidi. Vnde ethnicus quoque Xenophon testatur: Procem. πωλse , consideratione hominum & bestiarum animaduertisse:

imperare, quam hominibus. Mox tamen corrigit eam sententiam: &exemplobarbari Persarum Regis Cyri ostendit:

dum impossibile, tenere in homines Imperium: si quis debitam in eo scientiam adhibeat. Eam autem scientiam eruditi Homo, leon homines ex Scholis & libris afferunt: qua vitam insormium i statur cinsubiectorum insormant: Theologi praesertim, & Iurecon- hJlhlinginforti: dum subiectos, ex sacris literis, &iustis legibus, docenti Deo obedienter dandum esse, quod Dei siti Caesari, quod I ... ' 'Caesaris. Dei ordinationem esse quosvis Magistratus. Non flustra hos gerere gladium: sed bonis, ad salutem: malis, ad

terrorem. His velconscientiae causa obediendum esse.Neces sario requirinutalii praesint, alis subsint. αναχίαν, euersionem ut abrogationem Magistratus, extremam esse tyrannidem. licentiam scelerum omnium, Sinteritum hominum ciuit

tumque. Sic ergo Scholares, maximi artifices sunt: qui subiectos, insorinem carnem, lingua diuinarum & humanarum literarum lingunt: atque ad conuenientem formam perducunt. Optime igitur merentur de rebus humanis, inprimis Exi seliolarum autem de Magistratu omni: inobedientiam, petulantiam, pertinaciam, & seditionem, excludentes: obedientiam, m demam, aequitatem, tranquillitatem, introducentes. QAod sapiens Imperator,&grato animoagnoscit,&ingenua con- .sessione praedicat.

Digni itaq;, Studios, tum qui docentitum qui discunt, his priuilegiis, propter excellentia sitapromerita: illumin sonis videlicet Mundi, & eruditionis Subiectorum ad obediendum Maristratui: ut hominibus, velut rudi materiei, inducatur pulchra & laudatasormae quae faciativi iam verE sint homines : cumant ias mea essent belluae. Melicus itaque

F clari

SEARCH

MENU NAVIGATION