Hermanni Boerhaave ... Tractatus de viribus medicamentorum

발행: 1744년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

siue DOArem erentibus . . tenuibus, quae, per Epidermidem illaesam transeuntes , sese linfigant lateribus Vasculorum sudori , materiae perspirabili, & lymphae dicatorum , eaque rumpant ; Epiderm idem vero non destruant; quoniam haec pauca

tantum si forsan ulla) habet Vasa ;& ideo vis vitae in eadem admodum debilis est. Medicamenta dictum effectum producentia sunt, I Omnes Phoenivmi, sive Medicamenta Rubefacientia diu applicata; sic enim semen sinapi

applicatum, primo ruborem inducit ;si vero per duas horas remanet , Vesicam excitat . a) Quaecunque sale acri volatili & oleo penetranti gaudent: ut ranunculus, radices thapsiae, raphani rusticani, flammulae Iovis , cyclaminis; nec non cepae, allia,succi ex euphorbio, tithymalo, stra monio, & similes succi acres purgantes; item lixivia seponacea diu applicata, sermenta acria, fimus columbarum , praesertim earum quae fabis plurimum vescuntur; hinc enim fimus columbi nus plus salis acris obtinet: dein cantharides, ut & venena nonnulla ;puncturae apum, vesparum , &c. 3 Ignis, qui, cum lentus est , rubefacit

solummodo, verum auctus vesicam excitat; idque vel mortuis ipsis , quo H niam

232쪽

x o P. C. VI. De Solientibusniam seipsum movere valet; cum alia Vesicantia in hac occassione sint inertia , & ab altera causa in actionem deducantur. q) Omnia Salia alcatina, tam volatilia, quam si Xa ; quaelibet olea acria aromatica; tum Urina putrefacta, Caro putrida, &c.Haec ergo adhiben a sunt, ubi major mo tus requiritur, ad obstructiones Uasorum solvendas , & in farcta per stimulationem expellenda.cOROLL L Haec omnia Medicamenta, Igne excepto, Vices gerunt instrumentalis causae.

COROLL. II. Haec vero non agunt , nisi in Solidas partes. 7. Tertium doloris gradum excitant charotica . Apud Veteres Eschara vocabatur focus Deorum , & hinc deducta est ad significandam Crustam vi 1Dei factam. Haec autem a V iratoriis gradu tantum differunt, quatenus scilicet Epidermidem iacerant , & Camnem corrodunt. Hujus vero generis

sunt, I v. Escharotica proprie dicta , quae Vascula destruunt ita ut Liquida effundantur: horum autem parte tenuissimi avolata inspissatio , dein egsiccatio, quam sequitur crusta, quae vero liquoris, e ruptis Vasis eis rumpentis, evaporationem impedit ;unde liquor stagnalido acer evadit, α

233쪽

μe Dolorem eientiῖus. III corrodendo ulterius penetrat, destrui que omnia, non secus ac si ignis eiasset. Σφ. Omnia corpora vegetabilia ,

animalia, & fossilia, quibus ea inest wis, ut Vascula destruere, Liquida expellere, atque, tenuissimam humoris partem in spissiando, crustam superinducere possint: hoc modo agunt Vitriolum, arsenicum, acqua fortis , lapis insernalis, & similia. Huc autem retulerunt Veteres sequentia . α ustica, quorum primarium est ignis; inde quidem ea quae ignis instar agunt, Caustica vocantur: talia sunt ,

i) Spiritus acidi fossiles ex Salibus,

V. gr. , ex sale marino, nitro, vitri Io, ac etiam sulphure, vi ignis vehementi ssimi, diltillati. a) Metalla, istis spiritibus acidis salinis soluta,&in crystallos redacta; ut Solis & Lunae crystalli; item Mercurialia . 3 Semi- metalla in iisdem spiritibus soluta; ut cobaltum, antimonium, dcc.

Spiritus Animalium alca lini, qui

ex omnibus Animulium partibus, exceptis Chylo & Laiste, educi solent: etenim, in distillatione, post acquam seu phlegma , quod primum exit , ascendit sal volatile, deinde liquidum stetens, quod Spiritus est , quodque , Corpori applicatum , praesentaneum

est causticum . Spiritus acidi simi-H a li

234쪽

r a P. I. C. VI. De Solventibus,li modo ex vegetabilibus parati.

Succi Vegetabilium acerrimorum, ut ranunculi, euphorbii, laureolae , &c. Huc etiam relata fuere β) Septica ,.

quae talem. mutationem carni in Corpore vivo inducunt, qualis in Cadavere, aeri humido & calido exposito, contingere solet , i. e. putrefactionem . Humores quippe Cadaveris, vi caloris agitati, moventur , iisque, per liquidum fibras emolliens, via ad evaporationem aperitur ἱ quapropter partes balsamicae acquosae Humorumst ut subtiles; statim avolant ; quibus remotis, sal volatile foetidissimum &acerrimum erumpit; unde fit, ut S Iida & Liquida quae remanent, in in nam massam ditiolutam & putridam abeant, h. e. , putrescat Cadaver. Iimilem vero putrefactionem producit Arsenicum , assatis Cepis humiditatem conservantibus immixtum; ut & Mercurius Sublimatus Corrosivus, farinaceis humidis & Cataplasmatibus ad

mixtus . t .

COROLL. I. Medicamenta quaecun que Dolorem excitantia, a primo gradu titillationis , usque ad summum destructionis , 'gradu solo differunt aquatenus scilicet quaedam magis, alia

minus violenter operantur.

COROLL. H. Medicamenta haec etiam

235쪽

fime Dolorem eientibus propria vi nunquam agunt , excepto Igne; si enim Cuti siccae applicentur. ibique immota maneant, nihil agunt: sed si Liquidis commisceantur, nimiarum in Corpore quod in continuo

motu existit, effectus vehementes producunt: sic oleum Vitrioli fortissimum congelatum, parti siccae adm

tum , nihil efficit' contra vero , si Liquidis vivi Corporis admixtum se

cOROLL. m. Calor omnium horum Medicamentorum est causa excitans& stimulans, quateratas velocitatem

rum motus auget , 'quippe Septica si calide applicentur , majori cum esseacta solent operari . Erunt ergo haec Medicamenta, Pro diversis 'gradibus caloris, vel Stimulantia , vel Attenuantia , vel Putrefacientia. COROLL. IV Causae demum haec Medicamenta in actionem completameXcitantes, sunt calor & humiditas simul; non enim satis est, ut in humido solvantur, nisi accedat calor , pro stimulo; unde in Corpore nostro

Optime agunt, propter ejus caloremi& humiditatem .

Haec vero de Medicamentis in So-- Bda operantibus dicta sufficiant; nunc autem ad ea quae in Fluida agunt tran rediamur.

236쪽

PARS SECUNDA .

DE MEDICAMENTIS IN FLUIDA . AGENTIBUS.

D Iximus jam antea, Fluidum nostrum considerari posse, vel respectu particularum suarum ultimarum Solidarum seorsim sumptarum , Vel quatenus est massa quaedam ex par- ticulis istis conflata. Ibiori sensu conis sideratum mutationes quatuor subire

potest ; i ) quaelibet particula potest augeri, vel minui in sola mole sua ; a) potest hanc vel illam figuram accipere; 3) solidior vel minus solida reddi potest ; 4 nec non etiam

hoc vel illo modo moveri. Posteriori vero sensu sumptum, potest vel velociori motu projectili, vel tardiori . ferri.

237쪽

De Attenuantibus, ve Resl ntibus . I. A Ttenuantia sunt illa, quae vim I A babent singulas Liquidi molee-Ias in minutiores reducendi; eadem Vero dicuntur Resolventia, quatenus Liquidorum moleculas praeternaturaliter coalestentes resolvendo , in naturalem reducunt statum: utraque igitur divudendo semper agunt.. 2. Divisio autem dupliciter tantum fieri potest ; nempe , In quando cor

pus dividens sese in dividendi poros

an sit nuat, ejusque partes ab invicem secernit; Σ'. externo attritu diversorum corporum. Prius hon fit nisi a Fluidis, aut ab . iis quae Fluidorum indolem habent ; posterius vero locum habet in omnibus iis quae motum in Liquidis nostris excitare possunt. 3. Porro notandum est, Medicamentorum vires non sola Ratione, sed&Experientia teste determinandas esse, ne in errores incidamus, ut solent illi qui eκ fluiditate Spiritus Vini colligunt, eum attenuatrice vi pr'ditum esse; cum tamen Sanguinem cito coagulet , ut experientia nos docet. Hac

238쪽

D 6 P. II. C. I. De Attenuantibus , posita cautela, sunt igitur omnia illa naturalia, quae particularum nisum ad cohaerendum tollunt

ρ Iste vero nisus a duplici causa oriri pot-; nempe, I Q. a Vi particularum Attractrice, quae singulis Materiae particulis i ne sue videtur, sed tamen adhuc satis cognita & explicata

non est; 2 o. a causa externe premen

te: sic duo Specula optime polita, subi mutuo imposita , ita vehementexab aere premente versus invicem urgentur , ut non nisi vi satis magna

disjungi queant. Hic autem Ioci considerabimus .particularum in se invicem: nifum , tanquam a causa poste-ciori solummodo profluentem ; ideoque particularum ab invicem sece

uis, qui vocatur attenuatio , tantummodo fit ponderis prementis ablati ne: in Corpore vero nostro pondus

illud nihil aliud est , quam Liquidi

multi in aliquo loco angusto congestio, unde partes in se urgentur.3. Optima igitur in hoc casu istoaeuantia sunt haec, si) Evacuationes; ut sunt depletio Vasorum Sanguiferorum, salivatio, Diure sis, Alvi Dri ctio, &c. dempta enim Liquidorum parte, relictae in Corpore parti major conceditur. libertas sese movendi , quio & ceteris Attexuantibus aditus

239쪽

paratur. Notandum est Vero, quod licet Vasorum Sanguiferoruin debita depletio ad Sanguinis attenuatronem Conserat, nimia tamen eandem impediat; quoniam in hoc casu Vasa sese contrahere nequeunt eo usque, ut Sanguinem contentum propellan unde fit ut Sanguis stagnet & coaguletur. et Omnia , quae, particularum interpositione, corpora a se invicem disjungunt: talia vero sunt . Io Acqua, quae omnium optime diluit; Sales omnes alca lini-volatiles mites; ut Sales volatiles cornis cervi, sanguinis, uri inae, &similes ex Animalium partibus parati . 30. Sales alcatini-fixi omnes Plantarum incine

ratarum, non tamen admodum acres, ne rodant. 40. Sales omnes' volatilexammoniaci, qui constant ex sale volatili dc acido unitis ; ita tamen ut

alcatinum, non acidum, praedominetur, aliter enim coagularent. so. Sales omnes volatiles oleosi acres , eκ

sale volatili & oleo combinati. Sales quilibet fossiles; ut sal marinus,

nitrum, borax: non vero metallici;

hi siquidem incrassandi, quia constant ex terra in acidis soluta . 74. Cuncti Sapones artificiales, qui, nullis exceptis, semper resolvunt, & attenuant; ut & Sapones naturales Plantarum ,

H 1 i. e. h

240쪽

1 8 P. II. C. I. De Attenuantibus, i. e. , succi earum aromatici . 8o. Εκ- tracta ex his facta. si'. Vina tandem omnia, modo acidum in iis non prae- dominetur. 3 Omnia quae, pera tritum , partes Liquidorum comminuunt: & hoc dupliciter potest fieri; nempe, Io. ab aucto intestino Fluidorum motu , ab aucta Solidorum

6. Iam vero motus intestinus Fluid rum quatuor modis augetur. i Acalore: sed revera parum admodum hic essicit; quia nativus noster calor non est caula . sed effectus attritus siuentis Liquidi: calor autem artificialis , si magnus sit, exsiccat; si parvus, effectu caret: & quidem humidum calescens hic loci solummodci utile poterit esse ; ut solus , balnea ,&c. in quorum tamen usu saepe co tingit ut, licet bene temperata sint, ratione status aegri , coagulent, non attenuent. et Ab effervescentia: talis autem, prout a Chemicis definitur, ne*pe, quod sit pugna Salium oppositorum inter se, cum magno calore & motu, in nobis fieri nequit; uti nec illa quae fit inter Spiritus acidos & Olea, ut inter Spiritum Vini & Spiritum Nitri; nec ea quae stlater Terrestria & Acida 3 Afer--cutatisnec verum neque haec In n

. his

SEARCH

MENU NAVIGATION