Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

gligi dignae sint, sed quod nobis ne

gligendae esse videantur. Neque enim tantum ab ipsa rerum pulchritudine,c dignitate , quantum ab earum opinione atque aestimatione movemur . Quamobrem cum literas Majores nostri in eo pretio ac dignitate semper habuerint, ut in ipsis maximum vitae ornanientum , ac summum Reipubliacae bonum situm esse putarent, mirandum non est easdem tam singulari amore ardentique studio compleste- Tentur . Vehementius illi plane literariae dignitatis famam deperibant ἡquam ambitiosissimus quisque fasces consulatus , imperium: parandaeque sibi eruditioni acrius insudabant , quam avari homines pecuniae sortu visque augendis . Postremo magis illi de literis , quam nos de aris socisque tutandis , soliciti . Ex quo ingenti erga literas studio fieri solebat , ut

32쪽

omnibus aliis abdicatis ex animo Curis, in hanc unam incumberent, &in hanc veluti metam totos industriae

nervos intenderent . . Quocirca incremdibile nemini videatur , eos tantopere 'literarum amore succensos , Ceteris sibi voluptatibus interdixisse, rei familiaris curam abjecisse , somno , cibo potuque frequentius abstinuisse quo celerius ad earum gloriam assurgerent. Vulgare est ac tritum , summum illum dicendi magistrum i De

mosthenem quo nemo unquam laboriosius , nemo per plura naturae o stacula eloquentiae verticem adiit,plus

olei consumpsisse, quam vini , oesneiaque artifices antelucana industria superasse. Non ignorabant siquidem via ri prudentissimi labore minime vulgari venalia esse eruditionis ac litera rum praemia. Non ignorabant adlia

terarum studia aeque illud pertinere ; quod

33쪽

quod de Philosophia omnium ore percrebuit, postulari videlicet totum ii minem . Hinc Cicero , homo plane

ad eloquentiam dc eruditionem factus, cum diligentius caussam requireret , cur in tantis eloquentiae praemiis ta laque gloria, pauci tamen reperire tur , qui . in ejus laude proficerent, opportune docuit, hanc esse praeci puam, quod ea studiorum genera Omnem . sibi animum omnemque solicitudinem vindicarent . Omittendae sunt, inquit, omnes voluptates, relinquenda studia delectationis , ludus , jocus , convivium, sermo etiam pene omnium familiarum deserendus. , Quae quidem ne cui ad amplificandam llaerarum famam magnifice enunciata esse videantur; cogitate mecum , Auditores, quot quantaque

caelo, terra marique occurrant, qu

rum cognitio non levia ac perfunctori

34쪽

xia ,' sed plena ae bene subacta ad. eos

necesserio pertinet , qui an ouisiodi disciplinis laudem aliquam assequi

meditantur . Quanta enim sabularum eruditio Quanta Poetarum , aut Carmminum varietas i Quanta historiarum rerumque ab orbe condito gestarum , series b Haud parum certe negotii facessit tot . aureorum plenam 1olidam , que cognitionem consequi , & tam

multiplex dicendi genus probe. ac Curateque dignoscere posse, ac disti guere. Alii siquidem in dicendo ro busti , ac nervosi : alii molliores &magis ad elegantiam proni. Hic festivitatis & leporis plenus ς acrius ille

probat , urgetque essicacius . In hoc phrasis tersa , sicilis , non affectata , maximam spirans suavitatem . Sublimior in alio, succo plenior , tota que ad gravitatem plane senatoriam

composita . Praeterea . cum inmnes a tess

35쪽

tes, ut ait ' praeclare Τullius quae ad humanitatem pertinent, habeant lquoddam mmmune i vinculum quasi cognatione quadam inter se contineantur ; dubitari minime potest , iquin nulla sit scientia, aut ars liberam ilis, cujus cognitione aliqua tinctus esse non oporteat. qui ad literarum dc eruditionis gloriam contendit. Si quis, enim Dialecticam , Mathematicam , Ethicam , Politicam aliasque Phil sophiae partes , ne longe quidem a Vestibulo salutaverit, non modo .de lodiantisque rebus , quarum notitia ab iis sontibus haurienda est, neque unum

verbum facere audebit , sed, neque

plene intelligere poterit poetas ipsos Oratores, aut historicos in eo discipli- narum genere praeclarissimos Quis enim Plinium, Plutarchum , Quin tilianum, aut . Virgilium ipsum tam

multa de Physica, multa de Geqgr

36쪽

phia , ac de Astro mia niuita subtiliter solideque pertradi antes intelligat, qui nondum primas earundem scientiarum lineas duxerit Z Necesses erit profecto in evolvendis hujusmodi libris , . tanquam ad scopulos passim haereat, vel saltem ita balbutiat, a si sphingem aliquam ossendisset, auci monstra immania enuncianda essent. Quae quidem. omnia cum sudorem industriamque exigant & maximam dc diuturnam, mirandum non est , veteres tam assiduo ac pertinaci

labore in literario pulvere desudasse . Intelligebant illi plane nullam sapientiae viam esse imperviam, si conatus accessisset ac labor, qui improbitate sua omnia vincit. Intelligebant in a duo montis domicilium habere m sas; Verum eo quoque industria volari posse, si aliter perveniri non possit. Cum itaque experientia . didicissent

37쪽

magistra id , quod Graecus ille M

trocles sapienter dictitabat, nimirum res alias omnes emi posse pecunia , literas Vero tempore; nihil erat omnino , quod tam accurate ac tam retiagiose servandum esse putarent, quam tempus . Hinc vel exiguam diei particulam per otium desidiamque traducere , impendium omnium gravissimum censebatur. Ac proinde ne smomentum sibi otiose unquam eia

flueret , quod potui , quod cibo, quod

itineri tribui necesse erat, cum aliquo eruditionis studio conjunctum esseta volebant. Quandoquidem eκ Plutarcho accepimus, eam suisse majorum consuetudinem, ut dum lectica iter agerent, aut recitantem aliquem au dirent , aut nonnulla sibi ex lectione annotarent, aut etiam non raro aliis dictando, non tam tempus , ut poetae loquuntur, sallerent, quam traduce-

i . rent

38쪽

rent fructuossiime . Hinc memoria proditum est, illum promum condum universae eruditionis , quem nulla unquam silebit posteritas', C. Plinium severe rigideque nepotem suum objurgasse , quod illum , omissa lectica , vidisset deambulantem. Poteras 3 inquit, has horas non perdere- Tanti scilicet putabant studiosissimi viri, minimi temporis habere rationem ἰ

illud totum periissὸ rati . ex quo sibi

aliquis apientiae proventus hon a se

At nos, pudet me, magnopere pudet Projectam temporum stro .rem ignaviam ' cum: indomita maj rum diligentia conserre) nos,inquam, quibus, ut Seneca dolabat vehemem ter , tempore nihil. est vilius, illud partim tuencta accuratius , quam pax est, valetudini, partim somno, partim conviviis , partim etiam mulie C a Cu-

39쪽

Cularum more, calamistris & speculo effundimus liberalillime . Ac deinde quod aulae officiis, quod voluptatibus , quod ludis , quod aVaritiae , aut ambitioni superest tempus in literis& eruditione reponimus . Non est e go cur miremur , majoribus nostris tanto inseriores nos esse doctrina, qui tantopere infra ipsos sumus laborandi studio. Merito ab eorum glorii tam longe aberramus , quorum non imistamur industriam : quam revera imi- jtandam sibi unusquisque proponeret, si quod erga literas studium in nobis reliquum superesset . Sed relanguit jampridem, resanguit in plerisque ho- lminum amor . erga optimas disciplinas . Restinctus est omnino, vetus ille lad honestas artes ardor animorum atque contentio. Inveteravit enim jam topinio quaedam, non modo literis humanioribus perniciosa , Verum etiam s. scien-

40쪽

scientiaruis omniuri ordini maxime periculosa, in hoc studiorum genere

nihil gloriae , nihil divitiarum esse

speranduin . Ac proinde non sine gravissimo animi dolore , quotidie videmus adolescentes egregia indole , in genioque praestantes , vix delibatis Grammaticae rudimentis , vix rudio'ribus subauditis ex Dialatica vocibus, statim caeco quodam impetu ad Hippocratis aphorismos, vel ad Justiniani codicem properare; illic tantum gi xiae , illic divitiarum certissimam spem propositam esse dictitantes . Opraeclara sciolorum consilia i O praeposteram aetatis nostrae sapientiam lIta ne pessime rebus suis consultum esse voluerunt Bembi, Sadoleti, Co tesii, Antoniani, qui omnes in Senatum Apostolicum cooptati fuere, aliique pene innumeri strenui cliterarum

cultores, ut aetatem Omnem per sum

SEARCH

MENU NAVIGATION