Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

modo optini, anes Collegii illius ineola perpetuo habiturὰ sunt, sed uni bestis

quoque noAer . Scholarum Rarum μάχα hujusce liberalitatis memoriam tui nom nis immortalitati commendabit. . Ego iam ierim , ut tibi pro hii aliis me praelaris erga nos meritis , ejusdem α. diris totius nomine gratias agerem , exiguum hoc per xenias ingenii mei munuι erre Hatui . Guod tamen'pea , qua praeditus ra , με manitate exceperis , ii mihi senseri ,-jusdam nomi iactar erit quo ilud etiam ficier , ut majus aliquando grate ergae setaoIuntatia meae proferam argumentum

62쪽

I quis vestrum sertasse Ipotet , Patres amplis.

simi , me hodierno disi ad dicendum lacu co' accessisse . ut intermiΩ

lum iampridem diuturni cessatim

ne torpeptem l bonarum artium a-xem, in adolescentiunt inimis excit Te eos e ad studiorum cursurra ala erius i instauratidum eohortari tatque inflammaxe eontenderem , is certe fau

litur . di abinstituti mei ratione lis gissime aberrat. Satis enim intelligo .F a quae

63쪽

44 quae . ac quanta sit eorundem ergata optimas disciplinas alacritas, quantaimemurum contentio spiditas ; cujus adipiscendae studio partim patriam qua nihil solet est jucungius , partim fratres , aut parentes charissim's , partim ampla Pate nae domus .cqm λ, omnes profecto lVacuae dulcissimaeque vitae otium sese litter devoverunt . LQuid igitur a me tam lapientem excogitari , , aut pro

scientiarum amplitudine tam diserte dici valeat quod ipses in annive saria hac missiorum instauratione ad hujusHodii laudem magis incitare pos-st ,& calcaria, ut Munt sponte scurrentibus addere p Id mecuri cum lipse diu reputarem , illud tandem s se obtulit animo, me nihil ad Tem ΟΡ- Portuniu& . quodque magis bonarum artium dignitatem augeret, posse s

icipere: ,. quam si perantiqua illa di-

64쪽

sciplinarum laudatione praetermissa, perniciosis quorundam hominum opinionibus occurrerem, quibus haud raro iuvenes ab incoepto studiorum

eursu deduci. solent, aut saltem maxime retardari. Percrebuit enim non modo Romae, sed & apud exteras nationes, literatorum quorundam ser-1ho scientias hac nostra tempestate , eam ob caussam nequaquam , ut olim, pristina dignitate , ' ac gloria vigere ,. quod nunet veteres: illi optimarum artium Mecaenates minime reperiaritur. I. ac proinde quod illae plerunque ultra mediocritatem ciasistant, quod multu in locis aut misere jaceant, auti in dies collabi videantur ; id neque

senescenti earundem artium aetati, neque effoetis . ingeniorues viribus . sed rei: literariae faventium paucitatis lmhtho esse tribuendum. iuuae quidemi opinio cum non solum fautores ipsos iis

65쪽

4ε literarum beneficentissimos, qui r vera nunc sunt, haud mediocri inju'ria assicere , sed etiam in scientiarum

existimationem infamiam quandam ae labem inducere videatur: rem t tam diligentius examinare constitui.& quoquomodo oculis. consiliaque

vestro sulaicere ; ut illud tandem dore gravissima judicium seratis , quod

contumelia propugnatoribus Anna xum artium illata, quod ingenuis inu sta disciplinis infamiae nota , quod denique sapientia vestra postulare sidebitur . illud itaque primo mature Re- curateque. Video mihi esse inquirem, dum , in x era patrocinii ipenuriadi debeat aequo jure tribui vulgaria e studiorum aatio doctrinaeque mediocritas , quam in multis nostronim h , minum esse conspicimus ; cum iam,

ipsi ea ii genii. facultate sint praediti,

ut primim eruditionis locum sibi in

66쪽

dicare potuissent. Deinde omnes in dustri e vires eo conseram, ut planum faciam, unumquemque literatorum posse , si velit , sibi studiisque suis amplam conciliare fortunam. Quod quidem argumentum cum sit hujusmodi ut non modo ad amplificandam bonarum artium dignitatem ac comodatum esse videatur Verum etiam commodum maximeque id neum 'incitandis juvenum animis praemiorum spe ad earundem binarum artium studia diligentius repetenda: profecto dubitari non potest , quin de illud clarissimis istis disciplis narum magistris summopere probetur ς. tum etiam his suturum sit jucundissimum, amplissimi Patres, qui ad sustinendam Romani hujusce Ar chigymnasii existimationem & nos Per xinania humanitatis ossicia pros qui consuevistis , & quantum in vo

67쪽

dies bonarum artium splendor augea Acerba quidem ac permolesta semper fuit eorum querela , qui in

Mecaenatum paucitatem mediocrit tem bonarum artium omnino rejiciunt . Quorum inveterata opinio ne svideatur , quasi thdicta caussa, a nobis velle damnari , eam vobis quam brevissime potero, in hoc ipso orationis aditu exponam. Quot sunt , dissitant, hac nostra aetate praestantissimi ingenio Viri , qui prope summum: scientiarum verticem attigissent , si studi sum ac beneficum ducem, hortat remque sibi aequa obtulisset fortuna pΕssent nimirum nostra quoque hac tempestate , qui cum ipso Romanae eloquentiae, antesignano de doct riuae principatu dicendique iacultate comtenderent . Neque hodie deessent no-

68쪽

q9bis . qui summis illis Poetarum magi stris Terentio, Virgilio & Horatio diem indicerent , eosque quasi verbo Praetoris de veteri gloriae possessione

deturbarent. Enim vero ubi nunC principes illi viri, bonarum artium firmamenta do strinaeque praesidium , qui ad alendos sustentandosque literarum cultores ab ipsis propemodum Gratiarum manibus saetii esse videbantur Innumeris quidem clarissimis ac Veluti primae magnitudinis luminibus literaria careret Respublica, nisi summo scientiarum bono superiores aetates patronos musarum munificentissimos attulissent. Nan, neque Euripidem , aut Pindarum poetica , neque eloquentia Demosthenem, aut Socratem philosophia. tantopere praedicam Tet, cum ii omnes tum propter insi'mum fortunae gradum, tum propter rei similiaris angustiam ad artem po is G tius

69쪽

tius aliouam fastitandam, quam ad

literarum otium nati esse Viderentur .

Memoria quippe proditum est Euri' pidis matrem vitam vendendis olerisbus tolerasse; & quemadmodum tibicinis filium suisse Pindarum,ita Socratem .ex tenuissima obstetrice procreatum accepimus. Quid vero de Demosthene, qui fabrili genere ortus in obscura serramentorum ossicina a parentibus susceptus fuit atque educatus p Quamobrem quae divinis adeo ingeniis otia studiorumque rationes pertenuis sortunae paternae census d negaverat, iis cumulatissima ac plane Tegia donavit Mecaenatum beneficentia . Etenim Macedoniae Rex Arch laus Euripidem, Pindarum vero Hieron Syracusanus aluit summaquGliberalitate complexus suit; ac sicuti divinum quoddam tutelae numen i praecla rissimo Graecorum Imperat

70쪽

3 ire Alcibiade invenit Socrates, ita singulos Reipublicae Atheniensis cives Statorem quali Jovem Demostheni

fuisse non ignoramus. Et quidem rei literariae hostem importunum, seralem acerbusimum' que , dometticam egellatem esse non putet, qui minime Videt quot praeclara ingenia in dies conficiat exterminetque publicae , aut privatae inopiae calamitas . Quis enim , cui res domi angustior sit, magnopere curet purioris latinitatis elegantias ex Plauto , vel Terentio seligere, aut Aequi- ponderantium leges cum Archimede, aut sectionum Conicarum acumina cum Apollonio contemplari, aut denique Democriti, seu Aristotelis opiniones inquirere 3 Aerior illi prosecto inest solieitudo de minuenda rei familiaris difficultate , quam de excolenda augendaque eruditione; studium-

G a que

SEARCH

MENU NAVIGATION