Paulini a S. Josepho Lucensis ... in Archigymnasio Romanæ Sapientiæ publici eloquentiæ professoris Orationes habitæ in eodem Archigymnasio

발행: 1727년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

mum laborem in iis studiis conter rent , ex quibus nulla sibi utilitas , nulla amplitudo, aut dignitas oriretur3 Sed omittamus insantissimos istos

literarum aestimatores, quorum audaeiam in judicii severitatem Vocare , neque locus , neque temporis angustia permittit . Contemnant modo , quae citra infamiam ignorare non pos uint. Deserant musarum castra, si placet ; eXeant, proficiscantur . Etenim non desunt nobis in hac Urbe, veteri optimarum artium domicilio, ex tota Italia, imo ex tota sere Europa adolescentes optimi , qui cum praestantia. ingenii animorum ardore conjuncto,

sapientiam impensissime amant, de in deliciis & amoribus habent honestissimas disciplinas. Non desunt, neque

deerunt unquam viri clarissimi deo literaria Republica optime meriti , qui literas per omnem aetatis gradum ita

42쪽

ua coluere, & colunt, ut ad eas su- .stentandas atque Ornandas Omnino nati es te videantur . . lQuid tamen est , quod in tanta

scholarum frequentia , in tanta inge-'niorum vi studiorumque contentione , ViX tamen unus, aut alter hodie reperiatur , qui ea latini sermonis integritate atque elegantia Valeat, quae

olim duobus circiter ab hinc seculis post restitutas scilicet a Summorum Pontificum , dc a Mediceae Familiae munificentia literas, tantopere in hac Urbe , imo per Italiam omnem effloruit Θ Tunc enim Angelus Politianus, tunc Hermolaus Barbarus , tunc Janus Parrhasius , Philippus Beroaldus, Romulus Amasaeus ,. Paulus JoViuS , aliique sexcenti floruerunt , qui laurino sermone adeo perpoliti limatique fuere, ut ad Ciceronem ipsum, Caesarem, Livium, Cornelium Nepotem

43쪽

ceterosque Romanae linguae scriptores castigatissimos, munditia styli de elegantia visi fuerint perquam pro-imime accessisse. Nunc vero, qui hanc laudem optimo sibi jure omnino tribuere possit , ViX aliquem esse novimus . Quae quidem luctuosa calamitas cuinam fato praecipue sit tribuenda ,

non una est eademque Omnium opinio. Contendunt nonnulli principem caussam esse methodum, docendique rationem , qua hodie in Grammaticae. scholis homines nostri utuntur: Cum illa adeo perturbata, adeo obscura ,& inanium praeceptorum tricis . undique impleXa esse Videatur , ut jam o miseri adolescentes diutius Grammaticae ambagibus , quam olim labyrin tho Cretensi Theseus, immorari C

gantur ; ideoque meliores aetatis an inos non in ipsa Romanae linguae vi

ac puriori stylo , sed in negociosa ca-

44쪽

2T nonum minutissimorum Congerie,appendicibus, scholiis, observationibus traducant: quarum diuturno dc ima portuno tinnitu haud raro adolesceti tium aures & ingenia ita lassantur , ut ad ceteras disciplinas malint crudi

adhuc & elingues sestinare , quam in ipsis grammaticorum subselliis turpia

ter consenescere. Alii vero emuncti xis sortasse naris causiam omneta hujusce damni esse dictitant, magistrorum ptimorum: inopiam r. inimirum a ho aevo scholarum quidem maxiinaniat esse frequentiam, magistros vero perquam paucissimόs. Vulgarem jam esse consuetudineis Grammaticae itistitu tiones literisque humaniores ab His doceri , qui aliis ipsi magistris revera indigerehi p atque artes illas , t quas

olim in scholis tradere, cohsueverane senes primae auectoritatis prosundaeque eruditionis; qui exemplo 1LM adole D scen-

45쪽

scentulos ad honestaruna artium studia cohortari & quodammodo incitare videbantur, ab imperitis modo hominibus ac novis pertractari , qui ad Orbilii serulam non semer essent re mittendi. γQuas quidem caussas quanquam ego dc peripicuas dc gravissimas esse non dubitem ; adhuc tamen graViorem aliam in medium afferre statui . ex qua supremum latini sermonis exi tium ac pestem proficisci haud obscure intelligetis . Ad deturpandam enim latinae linguae castitatem nihil

magis valere contendo, quam Corrumptae depravataeque latinitatis libros frequenter evolvere. Horum prose familiaritate , horum commercio, ut in sole ambulantibus evenire solet, latina oratio paulatim immutari Consuevit , ac decolorari. Hinc tam multos naevos hinc tot maculas ac sedi.

46쪽

monis vitia contraximus. Cum enim omnis loquendi facultas necessario a nobis accipienda sit tum ex vocibus , tum ex ea dicendi forma, quam vel auribus , vel lectione percipimus ; si legendi studio corruptas voces dicen dique barbariem contraXeris , sermonem quoque impolitum ac semibarbarum coinari necesse erit. Quid

vero defaecatum ac purum eX lutulentis quorundam scriptorum libris haurire possis, in quibus praeter latina aliquot vocabulam, vel obsoleta &ab Evandri seculo repetita, Vel recens in Latium temere immisi anihil est omnino, quod Latium ipsum redolere videaturi Et tamen tam multi hac nostra tempestate eo devenerunt mentiae , .ut optimis quibusque au-Etoribus valere jusssis , semilatinos istos recentiores , suco plenos . nul

lius succi ac sanguinis in deliciis ec

47쪽

amoribus habeant libentius pervo Iutent, iisque solenne dicant sacris mentum. a quidem re latino se moni fatum perniciosius esse non via deo ; praesertim vero si adolescentes , quorum mentibus mollioribus , quicquid, ex lectione percipiunt, haerere solet tenacius , eo librorum lenocinio oblectari, atque iis diutius immorari consuescant. Quod enim in illis neque distionis Tullianae robur , neque Caesaris , aut Livii perpolitam elocu'

tionem, neque sententiarum vim,

leporem & elegantiam, quae .passim in Plauto, Terentio,' Sallustio aliisque compluribus nitidissimae latinitatis parentibus, minime reperirent, di propterea in iisdem evolvendis

Meum revera & operam operderentῆ

dolendum quidem esset vehementer , sed tamen aliqua ratione serendum. -At Vero cum ex ea lectione, aut br

48쪽

vitatem hauriant sibyllifiis soliis obscuriorem , aut ventosum ampullatumque dicendi genus , quod caelum ipsum audacia petit; cum tumultu

riam ineptarum vocum Congeriem

& desultoriam ubique orationem Os.sendant ; qua ratione fieri potest per Deum immortalem, ut tam pestiferam labem minime contrahant, nemque in tam projecta latinae linguae corruptela periclitentur 3 Hinc profecto , hinc oritur assectata illa dicendi brevitas nostrorum hominum, quae in antithetis frigidisque argutiolis tota est , t hine languida illa. omnino &elumbis oratio, quae plus aequo sententiosa videri amat: hinc compi Ia & sueo pigmentisque ad nauseamusque colorata eloquentiae facies:hinc denique stylus inplerisque tam baris harus, inconditus dc exoticus, ut Oritam Romanam,quam Italicam dicti nem foedissime oleat . At

49쪽

At sitatis hujusmcidi librorum,

pestis ex eo mihi perniciosior esse vi detur . quod homines eorum studio perinde ac Circaeo poculo imbuti , a Ianiori judicio tam longe abeant , ut limatissimos quosque scriptores parvis pendant , ac purissimae latinitatis suc. cum omnino fastidiant . Quapropter ab ipsis Romanae eloquentiae princeps M. Tullius nimis verbosus nimiae que loquentiae reprehenditur r imus ac pedester Virgilius: Florus siccus ac j unus; asper multisque in locis censoria virgula notandus Quintilianus . In qua quidem judicandi ratio ne, aut mentis omnino impotes, auxiis aegris simillimi esse videntur, quibus sapore ex aegritudine corrupto , optimus quisque cibus fastidio soleteste ae stomacho. Desipit nimirum insanis iueosae latinitatis amatoribus

50쪽

simplicitas . Desipit aequabile dice di genus, gravitatem spirans dcele-, gantiam . Desipit demum quicquid ampullis & sermonis Manditate nam resonat. Ac proinde Chaeritos suos& Codros semper manu dc ore so- vent , iis impensissime oblectantur qua possunt , laudibus esserunt , &ubique praedicant. Quin etiam si quid virium ad scribendum, aut dicendum habeant, teterrimam illam sermonis corruptelam tam studiose minuteque, affectant, ut nisi iisdem magistris suis

amentiores, eorundem tamen amen-i

tiam haud parum seliciter aequasse,

videantur.

Quae cum ita sint, Auditores, quiΩ'vestrum satis superque non intelligit supremum latino. sermoni excidium ex depravatae latinitatis lectione potissimum derivari; ejusque sursuris libros tantopere perniciosos, ultra

SEARCH

MENU NAVIGATION