Miraculum mundi, sive Plena perfectaque descriptio admirabilis naturae, ac proprietatis potentissimi subiecti, ab antiquis menstruum universale sive Mercurius philosophorum dicti quo vegetabilia, animalia & mineralia facillime in saluberrima medicame

발행: 1653년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

DE MERCuR Ionatur, sed ex utroque humida juxta acca solutio fiat, ex qua purior metalli pars,

silve illa S ssit, sive I praesertim sit plura junctim fuerint soluta in post praemissam fi-Xationem arte praecipitatur: unde satis liquet, in omnibus imperfectis mei. bonum S & I. vulgari cupellarum eXamine non notabile abscondi: quae Operatio, men struo tantum grosso modo praeparato absolvitur: quod sit hic hermaphroditus vo latilis ac Spiritualis Mercurius rursus si XuS ac corporeus evadat, credibile est, eum multis numeris subtiliorem,penetrantiorem, enicacioremque ad solvenda , R alteranda & perficienda corpora esse, atque antea fuerit. Hic ejus usus est in genere: Speciatim vero multiplicem suam virtutem abunde exerit, ante cujuS descriptionem non inconsultum videtur, qaodnam sit commu- 'ne hujus Subjecti nomen, quidque de eo vulgus sentiat,subindicare. Quod ut pau- . cis expediam, nil est aliud, quam nudum sal terrae, ex quo Sal petrae conficitur : vertim, quod quodvis terrae Sal , vel vulgare Sal petrae harum sit virium, quas meo Sub- lecto hic assJgno, nullus dixero, cum sua cuique

12쪽

Cttique ustii debeatur ejusdem praeparatio; juxta quam diversas virtutes exspectabis. Veri N : Hoc Subjectum, cunctis universae terrae incolis, singulisque ordinibus, noti mimum esse convenit, quippe quod non modo homini, sed omni insuper Creaturae pro Varia ejus applicatione, commodare Vel nocere aptum natum est. Praetermissis ergo Superioribus Magistratibus , quid cuivis ordini , boni malive inde oriatur, vel quid eum commonefaciat, facto a Spiritualibus, quos vocant, qui omnino tales esse debebant, initio,aperiam. Nemo, qui vel per transennam res humanas inspicit, ignorat, quam indesinenter omnes omnium religionum theologi de pulpito suis auditoribus inculcent, ut tales sint, in fide ac vita, quales se, cum subito de hoc niundo ad ultimum judicium atque severum tribunal sint abripiendi , fuisse optaverint : ud quod rectissime fit, neque toties dicitur, quin, ut frequen- itius & dicatur,& re ipsa observetur, necessarium est & utile. Quotus vero quisque, exceptis paucis, harum rerum satagit ξ Ω- ne, ipsa experientia teste, nec qui dicit, nec

qui audit. Cum Christi ad judicandum

13쪽

14 D E M E R c u R I o mundum, adventus, ex improViso , cum Omnes imparatissimi erunt, instar fulguris fulminisve Superiorum Elenientorum, vel furis nocturni instar, continget, id quod nemo ibit inficias) temporis illius fulgetra ac tonitrua nulla cum re aptius quam

cum hujus Subjecti vi ac potentia conferri atque adumbrari possunt. Homo enim silethifera tormentarii pulveris compositio ex eo prius confecta est, s de qua a. Furnorum parte actum in quam merito omnes metuere, coque semper ad mortem parati esse debebant, eo mediante oculi ictu, emedio tollitur. Quae admonitio si non sedulo fiat, futurum damnum plerisque animarum pastoribus, hoc si1bi divinitus injunctum munus turpiter negligentibus, imputandum erit: 'Nam Deus nihil frustra ac sine causa condidit: quemadmodum serenus dies, jucundissimaque atque vivifica Solis lux , aeternam lucem vitamque:

caeca, frigida,horrenda, lethaliS nox, extremas tenebras, damnationem, mordentem VCrmCm, aeternam mortem & cruciatum

impiorum; ita & terrenum fulgur fulmenque Salis petrae celerrimum ac subitaneum Christi adventum nobis ad vivum depin-

14쪽

depingit ; quod ut Ecclesiastici suae fidei

commissis animabus exponentes, a perditis viiS eas revocent, hic notandum offerens, nullius sinistram interpretationem mihi, qui hoc publici boni gratia scripserim, ob id in meam perniciem cessuram iconfido. Iuris periti hoc terribile Subjectum spectantes, perpendant, si quando Principibus siti lucri causa, sint bellorum autores, quibus urbes evertuntur, agri vastantvt, cives in exilium aguntur; vel jus fasque ex gratia pro suo lubitu pervertunt, justum condemnant, malo patrocinantur, perpendant, inquam, alium Iudicem, qui nec largitionibus corrumpitur,nec personam respicit, inexspectato adventu sito omnium facta examinaturum,j ustissimamque pro sita aequitate sententiam laturum

esse.

Μedicis, Chyrurgis, Pharmacopaeis hoc Sub ectum, ex quo, vel per quod flamma

contra naturales hominum morbos medicamina parantur, inseruit: unde vulgaris illi Philosophorum dicti veritas indubitanter asseritur: quod scilicet ex summo Veneuo, summa conua morbos medicina sit

15쪽

16 DE MERCuRIo fit paranda. Nitrum autem deterrimum

esse venenum , a. Furnohum Parte evici,

ubi illud ipsi Basilisco praeferebam: &quod ex eodem Nitro, eoque mediante, optima Medicina sit praeparanda, hic probatum eo. Prima operis Mineralis parte, quo pacto, mediante Athahesto, & Vegetab. Anim. Metallisque multifaria, aliisque multis parasangis anteponenda medicamenta sint praeparanda, in gratiam Medicorum , Chirurgorum, aliorumque Medicinae operam dantium vulgavi. Multa vero de Medicinis impraesentiarum diiserere animus non est, suffecerit, quarum sit virium, quibusque usibus hoc

universale Menstrua destinetur, commonstrasse. Diximus, illud omni ordini, su-psiori juxta atque inferiori, Spirituali ac Seculari, Nobili, ignobili, diviti pauperique prodesse posse: quorum Medicus ordo haud sane postremiis est censenduS. Nam si rem aequa lance trutines, immortalis anima homini ante omnia est curanda, post illam, Corpus ac naturalis vita, ipsi post animae salutem charissima litandem

bona ac facultates, instar accidentis cujuspiam, quae uti in mundum non attulit, ita

16쪽

PHILoso PH Ru M. II ita nec secum ex mundo deferet, sed tanquam viliorem partem mundo relinquet. Sanitatem ergo cunctis mundi opibus to ge praecellere, cum sit notissimum,quo pacto hujus menstrui beneficio conservetur,& amissa reciperetur, ut primo loco doceatur, altero, qua ratione honestus victus

per illud sit habendus, ipsa ratio flagitat.

Si quis enln cornu- copiam habeat divitiarum,morbis doloribusque obsitus,cui usui erunt bona, quibus absque sano corpore frui non detur Quocirca prima Animae, proximae corporis saluti, tertia demum cura externis bonis naturae lege debetur . Cum homoveram in Deum fidem habet, cum pacata erga proximum conscientia, tunc demum bonis caducis, hilari animo, temperanter& cum gratiarum actione ad Dei gloriam frui licebit.Corporis sanitatem,honestumque victum ex praefato Subjecto sussicienter peti posse, monstrare aggredior, animae vero felicitatem viris ad hoc a Deo destinatis committo, quibus pro animabus suae curae creditis, sed incuria malitiave neglectis,in avia abreptis,aeternoque exitio perditis, satis exacta ratio olim erit reddenda.

17쪽

1s DE MERCu Rro Huic promisso ut satisfaciam, qUae inaudita istius Subjecti beneficio in Medicina edi possint, revelare auspicor, proxima, post Deum, in naturalibus morbis, homini Omni miseriarum genere obnoxio , solatii ac fallitis tabula. Morborum enim vestigantes originem, non invenimuS aliam praeter Peccatum, quod protoplastae nostri sua transgressione nobis haereditarium fecere, omnipotenti

vero sit laus, quod mediatorem est gratiis catus Iesum Christum, qui suo ad Crucis

usque mortem obsequio coelesti Patri nos reconciliavit, primorum parentum inobedientiam expiavit, ex morte liberavit,viam ad vitam patefecit : nihilominus ramen maledictio incumbit nobis,ut omneS summis doloribus in lucem editi, perenni curarum aerumnarumque tempestate adolescentes, molestiis fracti, ac deficientes, ad extremum terribili morte, contra cujus vim nullum in hortis medicamen est, abripiamur. Sed quia, quicquid vitae usura gaudet, mortem quantum ac quamdiu pΟ-test, declinat, morbusque ejus prodromus& est& habetur vulgo, mirum non est, si eam pro virili, quo ast Deus permittit, tan

tisper

18쪽

PHILoso PHO Ru M. I9tisper vitemus & arceamus. Omnis Creatura in terra, aqua, super terra, & in aere, ad minimum usque vermiculum, quam diu valet, a morte se tuetur, quin qua ratione illa ad praefixum usque vitae terminum sit cavenda, ipse Deus animantibus insculpsit, & si forte una ab alia casu studiove laedatur, quid sibi sit levamini, cujus ope, si modo cjus copia detur, nec ab eo excludatur, illatum damnum reficiat, paterne est largitus: Solus homo hoc natura nescit, sed indefessis studio id addiscere ne cesse habet, unde nullum animalium pluribus morbis miseriisque subjacet, quam homo, quod totum peccato acceptum est

ferendum.

Qui miseriarum, cruciatuum, morborumque fons cum solum peccatum sit, objiciet nonnemo, dicens: Quid medicina

opus erit, si peccato remoto, ipse morbus evanescit: atqui facilius erit peccato nuntium mittere, quam tot ingrata decocta absorbere. Is responsum habeat: Verum

esse quod Deo nihil non sit possibile, nosque si fides in Deum sit firma, sine Pharmacis a morbis praeservari ac liberari posse : sed talem fidem ubi reperies, quae B a ctiam

19쪽

ao DE MERCuRIO etiam Christi temporibus erat rarissima, jcum inquit, Si fides sit vobis, quantum est

sinapios granum, montes loco movebitis:

unde nos omni fere fide ac fiducia in Deum carere satis liquc Non desunt testimonia, quod homines ex indubitante erga Deum fide naturae Ie- ιges transcendentia miracula ediderint: Si fides istorum 3. in fornace candente non fuisset maxima, ex igne intacti non prodiissent : hujusmodi fidei etiam Moses, David, Daniel, Apostoli, aliique Sancti ad

patranda miracula, fuere participes: neque hoc a vero abludit, quod, si quis ex nostratam perversa generatione firmissimam, non vacillantem, sed fiducia plenam fidem habeat, ille non minus quam prisci simulta facinora sit editurus: penes quem autem ista fides erit Hanc ob causam natu- . 'ralibus mediis, quae etiam absque hominis fide operentur , nobis contentis esse convenit ; cujusmodi Medium naturale est Medicina, morborum, etiam absque fide, medicatrix: quod si naturalia remedia fidem habeant conjunctam, hoc major suc- cessus erit, ita ut jure sit dicendum Ora S Labor

20쪽

PHILOSOPHORUM. 2ILabora, non Cura atque Plora. Quod in , hunc finem dicitur, ut exploratum reddam, Fidem etiam absque Medicina, quod Christianum est, . hanc absque illa, quodi pecuinum est, sanare. Vae vero illi, qui medicina , pecudis instar utitur, eique ene I giam, non soli Deo fert acceptam. Hinci me dicinam vilem plus apud fidelem, quam apud incredulum nobilissimam praestarei assero, eandemque medicinam in codem morbo discrepanter Operari, cuius causa tum aegrum, tum medicum siepenumero fugiat. Complures, soli medicinae nixi, pretiosissimis quibusvis inhiant, ut plurimum ipsos fallentibus. Opulenti magnam unionum, gemmarum, lapidis Bezoar, auri laevigati, similiumque mortuarum rerum vim deglutiunt , unde facilius a morte infestantur, quam si ignobilem herbam aD sumsissent, solummodo hanc ob causam, quia auxilium a pretioso pharmaco, non a I Deo exspectarunt. Haec vero mea, quam; trado, Medicina , magni pretii non est, &insuper maximarum virium , cujus tam: pauper quam dives compos fieri,& ab omni curabili morbo, Dei gratia adspirante,lit berari poterit.

SEARCH

MENU NAVIGATION