Miraculum mundi, sive Plena perfectaque descriptio admirabilis naturae, ac proprietatis potentissimi subiecti, ab antiquis menstruum universale sive Mercurius philosophorum dicti quo vegetabilia, animalia & mineralia facillime in saluberrima medicame

발행: 1653년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

PRAEPARATIO.

N. 2. vel 3. libras hujus Menstrui,cujus rodentem naturam ignis vi in non corrΟ- dentem transmuta, & habes Menstruum praeparatum, quo hanc Medicinam elabo. rabis, nempe, in hoc menstruo tantam Primi Entis auri, quod passim in mundo, scd praecipue in aurifodinis copiose reperitur,1olve, quantum in calore attrahit, ut fiat solutio rubea, quam cum suo vini solventis pondere aliquot dies digere, fiet separatio partium puriorum ab impuris, feci-hus 1 medicina ad fundum siccedentibus ac removendis, haec leni calore concentrata rubeus pellucidus erit lapis, solubili sali simillimus, probe servandus. Medicinacrii nulli praeterquam Philosoph. Lapidi secunda, post centum annos ejusdem cum primo confectionis die bonitatis, omnia quae recenseo cum stupore peragens, pro qua dignas Deo gratias nemo mortalium unquam persolverit.

USUS

22쪽

PHILOSOPHO Ru M. 23

NAE IN GENERE.

universalis Medicina omnem

morbum naturalem, tam recenS natorum, decrepitorumque, quam robiisto-Tum citra omne periculum curabit dosi valde exigua, nulli nauseam pariente, ut vulgares cyathi solent sed ab i. ad 8. usque grana, quod summum sit, quolibet liquore, jure calente, Vino, . Zytho, aqua , lacte, pro aegri conditione propinanda. Vires, prout vel aegri . vel morbi natura diversum postulat diversimode edit: si inrra praetcriptos doseos cancellos subsistas, operatio erit insensibilis, roborat, mundificat- qtie humidam primigenium, omne malummodo plane mirabili e corpore foras agit, singulis, alternis, tertiisve diebus assii nata rmorborum accidentalium praeservatoriu, Veneni, aerisque infecti obstactilum &- correctorium. Sin major fuerit dosis, evidentior, erit operatio, per sudorem, uri nam, sputum, interdum & κάτω pro tuo lubitu, dosin augendo vel minuendo,

23쪽

mus minimo hujus medicaminis pondere, sine oculari observatione curatur, sed radicatus notabilem operationem exigit, si minori, invisibiliter agenti dosi, parere recuset: quod hanc medicinam praeparanti& utenti probe tenendum,ne in excessu vel defectu peccet, sed medium servando cum praemio laudis palmam auferat. Sed quo minus aberres, Usum duS, in gravissimis morbis mihi probatum, pluribus circumstantis docebo. In Pene, aliisque contagiosis febribus homo Dei gratia praeservatur,si grani dimidium, infanti, puerove; mediae aetati integrum ; adultis Vegetisque 2. Vel 3. administrentur; quod si contagio sit correptus, dosis pro ratione aetatis sit dupla vel tripla, aeger diligenter apertus liberaliter sudet; morbo nondum expulso, pΟ-stero, vel tertio die dosin repetat, Vel donec perfecte fuerit restitutus. Hic praeservandi curandique modus non modo in Peste, sed & omnibus contagiosis, frigore, vel aestu infestantibus morbis , cunctisque febribus, observatus, pluribus Pharmacis non eget, hoc unico cum

ardentibus ad Deum precibus ad propulsandum '

24쪽

sandum deterrimum Pestis malum, lat rum compunctionem, aliasque vulgares febres, cum bono Deo sussiciente.

In iselysia qua modo geniti, auxilii inopes

Catervatim extinguutur, haec Panacaea certissimum est remediu,si mox a partu quarta vel media grani pars cum lacte vel recenti, Salis expeste butyro exhibeatur, tertio die dimidium granum, octavo die tantundem,& liberatus erit: sin post intervallum paro-Xysmus redsat, parum aucta dosis tantis. per repetatur, donec cesset. Μatres familias hanc medicinam sibi commendatissimam habeant, quibus liberi, caetera incolumes, hoc solo malo miseri eripiuntur, magno

medicorum quorundam errore,isti aetatulae plenos inessicacis aquae perlarum cyathos,

lapides begoar cum aqua Vel pulvere paeoniae, aliisque ineptis rebus infundentium. Adulti ab uno ad 6 grana quotidie assiimant, si curae vacare possunt, sin minus 3. quarto die semel, usque dum nulla morbi vestigia supersint: nihil praeter hanc medicinam sumentes, eo die a frigido aere, tresque vel 4. horas a cibo abstineant. In Lepra,similique faeda scabie tutius hac medicina remedium non datur absque --

25쪽

16 DE MERCURIOlastia radices mali exstirpans: nec unquam Optato frustrabere effectu si modo aeger viribus pollens curationem feraS. In abominabili, nomine infami

Scortatorum morbo , certius nihil invenies, modo dosis eo excrescat, ut non tantum

plurimum sudorem, sed& vomitum cum i edibus cieat, alternis diebus sumta, donec aeger, quod una alterave hebdomade siet,

convalescat.

In Misope aeger quotidie una dosi uta- tur, subsequente aliquot horarum jejunio,

ut in aliis morbis fieri consuevit, non Vero magna, sed ab uno grano ascendendo , donec medicina non vomitum , sed nauseam causetur, quo signo,quanta aegro gosis conducat, conjicitur: postea detur unum vel Ctiam 2 .grana minUS,donec Omni aqua per sudores, sedes, urinas evacuata, aeger pristinae sanitati sit restitutus. Haec sola Pana- Caea, si morbus non omnino deploratus sit, : aegro citissme ac felicissime haud dubie salutem reddet. In Podagra, cum Lepra & Hydropisi, apud medicorum vulgus incurabili , haec universalis medicina mirabilia , brevique 'tempore plura praestat, quam credideris, si

26쪽

rem prudenter geras: humorum affluxum cito retractum, insensibiliter ex corpore exturbat, doloribus sensim remittentibus, tumore sidente, paroxysmus tolerabilior sit, serius redit, ad extremum emanet. Doseos eadem sit ratio, atque in Hydrope praescripsi,ab uno grano ad usque nauseam ascendendo, tunc , detracto uno alterove grano,dosiis quotidie Vacuo Ventriculo,aere frigido excluso, . horarum jejunio continuetur, donec ea non amplius opus esse

animadvertes. Si quis vero dictis meis,quod scit. hic morbus omniu propemodum judicio immedicabilis, huic remedio manus sit daturus,sidem derogabit, ei nullatenus succensebo, qui & ipse, paucis abhinc a lanis, antequam hujus medicinae vires perspectas haberem, idem senticbam, sed experientia doctior redditus, aliter sentire debui, hunc morbum , nisi ad pervenerit, vel aegri imbecillitas medicandi taedium respuat, vel

Deus alias ob causas non contra eat, bono medicamento, si non radicitus, saltem maximam partem curari posse assirmans. Putet aliquis perinde facere ad curationem,si hac medicina utens, quotidie Variis, vetitu noxiisque cibis sese insurgitet, vinoque inebriet :

27쪽

Σs DE MERCuRIobriet: is insigniter fallitur, cui vel Phil. lapis non medebitur : quod enim pharmacum ante meridiem corriget, illud alimoniae excessus, frequentissima hujus mali causa, post meridiem perditum ibit. Sunt, q ii vini absti nentia liberationem ab hac peste temporis tractu sibi pollicentur, sed hircum mulgent, cum non solus vini potus hujus mali radix sit & fomes, quo dc ob pauperiem abstemii nonnunquam corripiuntur omnis in vino cere visiaque excessus ansam praebere,morboque incrementum dare potest, sed non solus producere: plureS d. n-tur causae hujus mali genitrices, quas inter haud postrema est Ira, si ei saepe primas deseras ; nec immodica Venus, individua hujus mali comes, minima censebitur,qua Natura plurimum enervata praecedentiSin alimentis sumendis exorbitantiae reliquias oeconomia corporiS ejicere non Valet, sed vel invita illis dissicillimorum morborum futuris causis in corpore pro arbitrio debacchantibus locum dare adigitur :ubi enim natura infirmissima est, ibi hostis irruptionem facere conatur omnia inter- necioni daturus, & ut proverbium seri, ubi

sepes est humillima, ibi omnes transcendunt.

28쪽

dunt, id quod ut plurimum in hujus morbi

generatione contingit. Cum corpus immoderato victu maxime obrutu, nimio vini vi irritato concubitu gravissime labes etatur , natura non valet istas reliquias excludere , sed in summum totius corporis detrimentum, ut sibi pro lubitu sedem figant, permittere cogitur. Cunctis insuper Lienis,hIepatisque obstructionibus, unde sanguine corrupto gravissimi morbi,Scor-butus, puta, Podagra Vaga, Erisypelas, diuturni capitis dolores, artuum languor, anima fetens, in Mulieribus, uteri adscensus, menstruorum retentio, cordis palpit tio, deliquium, vertigo, aliique id genus ignoti morbi, uberrima segete pullulant, haec catholica, prae omnibus aliis, felicissime meditatur, si pro aegri morbique habitu plus minusve per hebdomadem sumatur, mirandos effectus conspicies. Hanc quoque medicinam Chyrurgiae studiosis, ut palmariam commendatam esse Volo, qua meliorem non habebunt pro omni recenti vulnere carni inflicto, sine potionibus vulnerariis, vel varie mistorum emplastrorum impositione curando,

si quotidie parva dosi intus Amatur: haec

enim

29쪽

enim omnibus symptomatibus resistit, &1bla ex ipso fundamento sanat ac consoli dati sed sit ostium fractura adsit, ista suo loco repossita, assiilis bene colligentur: i si vulnus ex punctione sit profundum, tu-rundae immitantur, praeter quas extrinsecus nil opus est, quam vulnus suo lotio, muriaVe mundatum, eadem humectato linteamine Obligatum ab irruente aere frigido munire. ιSi vulnus sit magnum cum periculo conjunctum, Vulnerario unctum balsamo

emplastroque ex floribus Mineralium, Oleo cerae & terebinthina facto squorum componendi modos in prioribus scriptis tradidi praeterea obligetur, nec alia re, propter hanc medicinam intus assumtam,

opus erit.

In putridis ulceribus haec ipsa mirabilia praestat, si balsamo vulnerario munda servata, vulgari ex terebinthina ceraque facto emplastro ab aere praeserventur, internam mali radicem absque ullo alio adminiculo perfecte tollit. Haec insuper non minima cj us virtus est, quod per eam Metalla & Mineralia levi opera in summam redigantur subtilita

30쪽

tem, quae non tantum intrinsecus adhibita desperatissimis morbis praesens levamen afferunt, ut Parte a. furnorum, in Spirit. volatilib. videre est sed, quia ejus praeparatio nec operosa nec sumtuosa est,extrinsecus multum conferet, nempe debito pondere communi aquae calenti mista psis thermis potentius in gravibus morbis operatur, naturales enim, a mineralibus sive spiritibus sive corporibus impregnatae thermae tantarum virium esse non possunt, atque arte factae, pro medici arbitrio, malique conditione debiliores vel potentiores redditae Quia vero cuivis hoc universale phar, macum praeparare non datur,plures tamen illud expetant, hoc mihi monere operae pretium videtur , ut qui ejus praeparationem callet , id ex charitate aliis communicet, non Ut pro corrupto mundi more, inde ditescere velit , sed ut impensos sumtus, operaeque mercedem tantum recipiat. Praeterea cum haec medicina tam in forma pul-Veris, quam liquore, si peregre sit mittenda, non commode a quovis usurpari po D sit, dum guttarum & granorum appensione facile erratur, non abs re sore judicavi,

SEARCH

MENU NAVIGATION