Miraculum mundi, sive Plena perfectaque descriptio admirabilis naturae, ac proprietatis potentissimi subiecti, ab antiquis menstruum universale sive Mercurius philosophorum dicti quo vegetabilia, animalia & mineralia facillime in saluberrima medicame

발행: 1653년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

6L DE ME Rcustro ignis, purum putum etiam frigus ac glacies est & sit velis, nonne virilia ac muliebria munera aequaliter obit imperfecta corpora quadrantis horae spa-cio impraegnat, ut S generent ipsum ignis calore impraegnatur, ut hos fructus proferat 3 an non est summe volatile ac

mox fixissimum 3 Aqua simul humida &

rumque hostis, rite praeparatum nonne est gravissimum ac levissimum Cui rei, excepto Nitro , hoc Philosophorum senigma congruit Quod enim nigrius corvo , candidius cygno, nocentius serpente, multos discrucians, levius Vento, graVius auro, illud tu ames. nonne verus est liberorum suorum Metallorum) helluo 3 Philosophorum Azoth,Sapo sapientum,urina . puerorum, Sullar vivum, Sal peregrinO- .rum, Ignis secretus Philosophorum. Nonne haec omnia vere insunt Nitro 3 qua vero methodo inibi deprehendantur , meum non est hic ostendere, satis sit indicasse in quo subjecto sint quaerenda & invenienda quod ante me nemo amore tactus, praestitit. Ulteriori enim demonstratione, quod scilicet ex Nitro verum Sol-Vens

62쪽

vens Universale noli tibi Aquam Fortem

imaginari) paretur, fion opus est. Tune potes contradicere, aliudve Subjectum, cui ista omnia insint, denominaret S Cio, te non posse, si vel totum Orbem perlustraveris. Quod non scripserim, Tincturam super imperfecta metalla cum eo pa

rari posse, quod ipsi veteres philosophi

tribuerunt cogites, me eo usque non profecisse, ulteriusque progrediendi tempore.& occasione caruissae, neque unquam ad tam ardua aspirare decrevisse, sed viliori-hus contentum esse censuevisse. Quousque vero in Nitro perscrutando penetraverim, ex z. furn. parte videre licet, ubi aliquot notabiles processus ex grossis subjecto praescripsi, quorum haud ultimus est ille, ubi recenseo me ante aliquot annos calcem Solis in crucibulo voluisse funderein quia liquari recusabat, per intervalla fluorem ex salibus paratum addidisse, donec omnia bene fluebant, crucibulo e flammifexemto & effuso, cum S exspectabam, ejus loco plumbum invenisse, fluorem vero rubicundissimum, licet ex candidissimis salibus confectum & anima auri tinctum, auro omni dignitate exuto : quod cum

63쪽

animadverterem, ibi secretum latere er dens , laborem aliquoties iteraverim, sed irrito semper conatu: cujus erroriS Causa

non Subjectum fuerit, sed ego, qui pondera, ignisque , gradum non observaverim, vel ipse Deus noluerit ut plura indagarem. Profecto si iste labor suceessisset repetitus, jam dudum Lapid .Philos possiderem, qui nunc vilioribus rebus, detentus familiam cum labore ac particulatim sustentare Cogor. sed posthabito hoc labore, vide so des, quid exercitatissimus Phil Paracelsus rudi nitro adscribat, cum dicit: Chymia deprehendit rem in Nitro latere. Inspiciantur Basilius Valentinus, Sendivogius, priscique Philos. quorum omnia dicta ad hujus Subjecti operationem accommodata videbis, meque ei non nimium sed minus aequo , quem complura fugiunt attribuisse. Possem sane, si animus esset, omnes Philosophorum terminos cum hoc Subjecto componere , sed cui bono ista prolixitas qui semel eo pervenerit, quo ego, ei Philosophorum arcana satis erunt manifesta, lubenter fassuro,hoc unicum esse verum Solvens universale, nullumque praeter hoc. Multi su er rem ex niu

64쪽

ΡHIL Os OPHO Ru M. 6srandam esse crediderunt, sed quia sitantes nihil cum eo tentarunt, nihil invenerunt. Multi meo tempore Nitrum in Tincturam figere sunt conati, verum quia illud rude , absque debita praeparatione de socio suo receperunt, quale igni mandarunt, tale mansit,fortassis utilius, si ei ami- cabile subjectum jungere novissent. Basilius jubet et hilarem sociare foeminam, ex quorum amplexu regia soboles prognascetur: omnes Philosophi aj unt, Mercuriositum pondus sed non vulgaris) Solis ac , . Lunae addendum esse, & ex ambobus fieri rem indi lubilem , dum S a Mercurio

solvitur, eodem momento Mercurium a Sole coagulari s eadem opera, Corporis solutionem & Mercurii coagulationem fieri. Certum .est, unum. esse ex Mineralibus,

quod eum Nitro nostro conjungitur dc figitur , duranteque Matione Omnes colores transit 3 sed finem rei ignoro, qui istum laborem nunquam Osoiscrim, nec ob ingravescentem aetatem repetere cogite,neq; cuiquam ut incertum laborem cum certo damno experiatur , autor essu velim: qui

vero hoc faciens i*e sua frustrabitur non

mihi culpa imputet, quod ipsi hoc scripto E ansam

65쪽

scripsi , ut manifestum facerem, nomen Universalis non immerito ei assignatum esse : neque etiam opus est,ut res tanti momenti ingrato mundo innotescat: quidvis homini sufficit unde valetudinem familiamque sustentet: affluentia rerum animum elatum in peccata dat praecipitem. Sed quia Deus tantum arcanum non frustra in Naturae gremio occultavit, non aegre ferendum, sit quis lumen ad istud quaerendum superne accipiat; nec male interpretandum, sit quis bono titulo ad honum adspiret, cum ei qui gemmam in via inve tam non tollit, tantum criminis imputetur, atque illi qui ex haereditate acceptam male decoquit & abligurit. Omnes Philosophi uno ore clamant, suum Mercur. Obvilem ortum a stiolis sperni, nec pro Memstruo Univers acceptari s monentes ne ejus vilitate offendamur in quia multi incassum Cum eo operantur, altum sapientes, illud pedibus conculcent, quod ipsis utile foret , quaerentes quod nuspiam invenire licet, vero Subj ecto semper oculis prosta te. Quantum caecus pulcherrimis coloribus juvatur, surdusque testudinis sono,tantum

66쪽

pH I L o so Puo Ru M. ' intum stultus, si ei Naturae secreta exponam tur, ad quae nec aptus natus est, nec erit. Neque velle, neque cujusquam currere albquid prodest, sed sola Dei misericordia,di- .cente Paulo, cui suffragatur Psaltes cum ait Psal. Ia . Frustra surgitis mane, cubitum itis sero, panem curarum edentes,

quem Deus amicis in somno dat. Unde nullius industriam curamve hujusmodi ci- melium acquirere posse patet, Dei donum esse, & mansurum, unanimi Philosophorum consensu, cum quibus & nos facimus. Excipiat aliquis, Sed quis tibi hunc Ρhi- losophorum esse Mercurium revelavit εEx proprietatibus, forma ac natu a, ei a Philossiphist assignatis, eundem agnovis quem tu quoque si Philosophicis oculis utaris, talem a osces, qui se a superbis occulere suevit, & revelare cui Deus vult. Si peritus hortulanus Germanus cassi in

horto, mirabile illud vegetabile Noti me tangere, quod primitus ex Orientali India

allatum, magna cura in multorum Magnatum paradisis admirationis ergo colitur δ' conspiciat, de quotam portentosa legisset.' quod sc. in terram decideret, contactumi omnem respuens. licet illam herbam mise

67쪽

6s D E M E R C u R I Ο quam oculis spectasset, an non certo deprehendet, eam ipsam esse herbam i Non posse aliam esse vires ei tributae luculenter arguent. Sic cui Deus oculos aperuit, ut in Subjecto omnes proprietates deprehendat, quas Philosophi suo Mercurio universali inesse affirmant,nonne eo acquiescens aliud investigare destinet Postremo, Sal Nitrum unica est vegetatio, generatio & augmentatio omnium Vegetabilium , Animalium & Mineralium , corundemque destructio & regeneratio , perpetua Elementorum Circulatione , ut reS ex quo orta in idem disi soluta redeat. Vegetabilium enim Nitrum in corporibus Animatum, intercedente digessione ac Separatio ne,' in SalΜinerale generari nemo dissilebitur: estque Nitrum seu Sal terrae Vegetabile, Λ-nimale & Minerale, quod det nullo alio Subjecto quam Materia univertati dici potessi Et quemadmodum Optimus Vegetabilium, Animalium ac Mineralium conservator est,ita eorundem est Mors & Destructor, eoque ab iisdem & amatur &odio habetur. Vegetabilia illud amant cum in terra crescentia inde nutrimentum petunt,

68쪽

PH I LOS OP Η Ο Ru M. 69tunt, cum terra mortua, sive, salis expers semini nec nutrimentum nec incrementum praestet, attestante Christo, cum

dicit: Vos estis Sal terrae: si autem terra sale sit destituta vel sal sua salsedine vacuum insulsa mortua est, nullo sque fructus proferre potest. Ignarus fimum terram feracem reddere ait, sed immerito, non enim simus sed sal in fimo latens illud fa- Cit, ex vegetabilibus post putrefactionem

eorum generatuS, rursuS in eadem transimulatur, eorum seminibus radicibusve in terra adhibitus: idem animalia in cibis appetunt, quo corpora a putredine conserva

ta roborantur.

Nemo enim tam rudis est, qui non experientia didicerit Sal viventium ac mortuorum praeservatorem esse. Objiciat ignarus, quod etiam alia Subjecta praeservandi vi polleant, Myrrha puta, Aloe,aliique balsamei liquores, qui carnes, piscesque a putredine custodiunt. Huic respondeo, Non Aloen, Myrrhamvo, sed earum sal istud efficere. Mel quoque dc Saccarum praeservare, instet, quae tamen salia non sint. Talem non intelligere naturam salium:

ista dulcia, illa amara sunt salia, quap per

69쪽

putrefactionem conversa in acerba vel acida mutantur: omnis etiam ex vino, aliisq;

Vegetabilibus, Spiritus ardens, alia corpora praeservat, ille tamen, licet salis formam prae se non serat, nihil est aliud quam purissiimum Sal vini volatile cum Sulfure suo mistum: nullum enim Principiorum sincerum est, ab admistione caeterorum in tΟ-

tum liberum. Idem facit acetum, quod merum esse sal uberrime possem , si tempus ferret demonstrare. Cui sensus tam sunt obtusi , ut unam rem mediante putre factio ne In aliam abire non intelligat, ei nec maxima volumina profuerint. Ex dulcissimo musto, saccaro, melle solius putrefactionis fermentationis interventu, acidus Tartarus, sorte acetum & spiritus ardens volatilis fit: mox Tartarum, ace tum, Spiritus ardens in Sal nitrosum redibit; quod pauci intelligunt, ii praecipue,

qui nihil nescire vulgo creduntur. Non solus homo delectatur Sale. absque quo sanus esse nequit, sed & omnia animalia. Mures prae omnibus Sali inhiant, quo non

invento, parietes sale emorescentes lambunt, & urinam reddunt summe nitrosam. Columbae vetustate corruptos falisque praev

70쪽

praegnantes muros frequentant. Gallinae avenacea nuper ab equis comesta, & sale gravida grana ex fimo colligunt, ea recenti avenae praeferentes, unde foecundiores eu dunt, Sale deglutitos lapillos in ventricu lo concoquente, primam testarumnat tiam; seg si in corte conclusae salsa termnon potiuntur, debilis velitriculus; Monu-Ias vel silices futura ovorum putamina. udigerit, ideo ventosa pariunt Va, vel aliarinos cortices, si dentur, devorant; in seis partubus suos conficiant. Mineralia Uxter rae visceribus crescentia, sexperientia Ut,

ste) gaudent sale, ex quo sibi coxporaad- scistunt & incrementa faciunt : in direx extra terram eodem matura ac Melio; Maiamant ; inter quae Nitrum, Ri dinum, singulari erga metalla sympathia est praedietum. E contra. tam Μiner. qua Λῶm ac vegetabilia salia horrent,si illegitimc c- grediantur,vel per illud corrupta di mrω tur. Sal enim debito moxe ambu - cum esse Vegetab. Anim. ac Μineralium conservatorem, auctorem & pςxsectorqva, salis liquet, quod omnes Philosophi con- fessi sunt: quos inter Plato sali aliquid dia

t vini adscripsit, cui posteri sunt adstipulati,

SEARCH

MENU NAVIGATION