Iohannis Heumanni ... Commentarii de re diplomatica imperatorum ac regum Germanorum inde a Caroli M. temporibus adornati Iohannis Heumanni ... Commentarii de re diplomatica imperatorum ac regum Germanorum inde a Ludovici Germanici temporibus adornati

발행: 1753년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

4쪽

IOHANNIS HEV MANNI

COMMENTARII

IMPERATORUM AC REGUM

GERMANORUM

INDE A LUDOVICI GERMANICI

TEMPORIBUS ADORNATL

TO M. II.

SUMTIBUS NORIMBERGAE IOHANNIS GEORGII

MDCCLIII.

6쪽

LECTORI BENEVOLOS.

peris, quod molior, diplomatici specimen nouum omnibus offero , quibus institutum meum non displicet; multis autem, quod in tanta huius saeculi setietate uix sperare poteram , illud placuisse intellexi. Viam non nouam . sed iam in priore uolumine signatam sectu laboris leges atque Oeconomiam latius explicare supe sedeo. Sicuti uero ii , quos difficile quoddam iter

saepius obire iuuat, pericula minus reformidant, compendia uaria e cogitant , sarcinas aptius componunt, memorabilia quaevis accuratius contemplantur: ita et mihi in tabulis antiquis dilucidandis uersanti usus diuturnus et animum addere, et consilia praestantiora suppeditare us- detur. Copiosius apparatum huius periodi diplomaticum exponen-

dum, crebriusque annalibus testimonium denunciandum duxi, quia his temporibus initia uera regni detegimus Germaniae, quod amplitudine ac maiestate nulli secundum rudi barbarie dudum exacta, bellis cyclopicis strenue prudenterque sedatis, hostium insidiis innumerabilibus repressis, mirabili diuini Numinis prouidentia, etiam nunc immensa floret felicitate, nec, dum terrarum orbis incolarum ostendet uestigia ,

7쪽

florere desinet. Ludovicus enim Germanicus , Rex, cum augusta uita tute, tum pacis bellique artibus et utriusque sortunae uicissitudine clarissimus, regnum Germaniae primus a reliqua ingentis Caroli Magni dominatus compage auulsum gubernauit. Huic igitur primam regni nostri consormationem debemus , hic ad summorum quarumvis gentium conditorum laudes adscendit, hic dignissimus, cuius memoria ad saecula cuncta propagetur. Quem itaque poeniteat, tam excelsi principis res publice gestas euoluere 7 at planius non nisi tabulis regiis excussis euolui poterunt. Quo studiosius nonnulli iuris publici, quo hodie intimur , origines ad antiquitatem omni literarum adiumento destitutam reducere laborant, ita , ut nec fabulas, dummodo antiqua iactent, aspernentur et eo maiore iucunditate nos ex probis testimoniorum documentis reipublicae faciem conati sumus adumbrare. Quamquam nulla ciuitatis sorma tam altis defixa est radicibus, ut nullis temporum iniuriis conuelli queat, atque adco quid mirum p) ad principatus etiam Germanici conditionem casus saepius admissus fuit: tantum tamen abest, ut sortuna statum pristinum ponitus labefactauerit, ut prima, quae Ludovicus , Rex orientalis Franciae , duxit lineamenta adhuc conspiciantur. Summa regis auctoritas optimis institutis et legibus et procerum consiliis temperabatur, ut pro libertatis studio genti insito par erat:

sed maiestati ipsi nihil decerptum fuisse perspicimus. Rex singulari cura prouidebat rebus tam sacris, quam politicis, eognoscebat causias arduas . sortem definiebat principum, et arbitria denique belli ac pacis, legum, foederum, uectigalium sibi sumebat. optimates quidem cooperatores suos esse iussit; sed ideo imperium cum ipsis haudquaquam diuisum censebatur. Nec praetermittenda erant in commentariis nostris ista commoda , quae tabulae legum afferunt scientiae priuatae, politicae , sacrae, itemque annalibus et rei literariae. Quum fines regni L douiciani scrutaremur, nonnihil operae in Geographia huius aeui adornanda posuimus pagosque cum locis suis recensuimus ; mappa regni Franciae orientalis accuratius, Carolidarum re diplomatica absoluta, concinnari poterit. Multos in stemmatibus illustrium ad Carolingi cum sanguinem , aut certe ad nobilissimas huius aetatis stirpes reuocandis ualde delatigari , inter omnes constat. Tametsi in spinoso huiusmodi negotio saepissime opera perditur ac oleum: ducum tamen et comitum aliorumque uirorum dignitate conspicuorum memorias, libellorum nostrorum ope, ab obliuione uindicauimus, ut ii, quibus genealogicae

quae

8쪽

quaestiones curae sunt, habeant, in quo industriam eXerceant et ingenium. Si modum forsan tibi, LECTOR HUMANISSIMΚ, in rebus

hisce non seruasse uideor : te etiam atque etiam rogo, ut me non in tabularum tantum critica uersari, sed et, quantum diplomatica aliis disci plinis praestet auxilii, declarare uoluisse, cogites ἔ nec argumentorum copiam iis, quibus sumtuosa scriptorum opera peruolutare non licet, haud ingratam fore spero; horum potissimum studiis subuenire conten do ; ab his etiam facile ueniam impetrabo, quod nondum omnem rem diplomaticam Carolingicam hoc uolumine exposui, cuius largus apparatus tertium uolumen requiret. Dies diem docet; non multis abhinc annis diplomatica locupletari coepit instrumentis insignibus. Quapropter accessiones quasdam undique collectas ad uolumen prius addere non dubitaui, ut tandem aliquando, quod uno impetu fieri non potest, imperatorum ac regum Germaniae archivum restituatur, chartarumque regiarum critica perficiatur. Quo labore feliciter ad exitum perducto, praestantiorem quidem diplomatices partem illustratam existimamus; sed totum campum diplomaticum uix pertinacissima diligentia emetie tur. In orbem nouum transferri uidebuntur, qui pontificum Romanorum bullas et antistitum sacrorum codicillos ad normam certam usum que communem redigere studebunt. Nec quisquam ducum, principum, comitum, nobilium , ciuitatium literarum documenta certis legi bus subiecta fuisse negabit, quas indagator sagax Pro temporum ac regionum uarietate diuersias deprehendet. Ecquas commemorabimus priuatas chartas 2 Quis non perspiciat statas earum formulas 7 Quis sanam illarum criti eam stabiliri posse desperet y Quodsi uero chartarum priuatarum lapidem Lydium eruerimus, maXima certe utilitas inde in ius priuatum , praecipue Germanicum, redundabit. Non desunt hodie induis striae instrumenta , sed paucis uenerabiles istas antiquitatis reliquias in tueri placet; placent ingenii ieiuni oblectamenta moX peritura. Velim menter laetarer , si mentes quaedam egregiae ad lacunas rei tabulariae explendas erigi possent; quamobrem , pace tua , LECTOR CANDI DE, latius exponere iuuat, quae, mea quidem sententia, ad chartarum studium utiliter prosequendum ualeant, atque adeo desiderentur I. Origines ripi alicae. Non nescio eos. qui origines et antiquitates artis scribendi perquisiverunt, ut reliqua literarum monimentorum genera, ita et tabulas respexisse; resipexerunt autem magis chartarum raterna, quam interna, de quibus nos potissimum sumus

K 3 soliciti.

9쪽

miciti. Omnis sere conatus in antiquitates Hebraicas, Graecas et Homanas effundebatur; at diplomatum initia ea, qua decet, Opera nondum inuestigata reperio. Nonnihil e commentariis de re linraria Hebraeorum hauriri potest; nec interpretes lERDm Q AJ ι negligendi sunt, in quo instrumentum publicum

Conci h. e. literae emtionis scribi, signo ac testibus muniri, publice approbari et diligenter custodiri iubentur. De re diplomatica

Graeca disserit in Lib. Ut palaeographiae MONTRAUCONlUS

uel potius de quibusdam tabulis Graecis mediae aetatis; sed parum ad artis formam. Quod ad Romanas literas attinet, in hoc genere excellit aeternum opus ΒΛRNABAE BRlSSONlI de formulis et solennibus populi Romani uerbis, quo ad chartarum interna diiudicanda nihil potest esse accommodatius; externis delectantur plures.

II. Historia diplomatica. Si historiam diplomaticam dicas historiam

regis , prouinciae, periodi cuiusdam tabularum fide roboratam: eam hodie non negligenter traetari nouimus. Annalium enim auctores Commentariis suis certatim codices diplomaticos adiungunt ac propemodum erubescunt sine tabulis loqui. Sic historiam diplomaticam hic non definio , sed eam narrare uolo, quando diplomata, quo auctore, quibus ex caussis condita fuerint, num adhuc ualida habeantur, an nouum robur acceperint, an in disceptationem uenerint. Nemo non intelligit, in historia tabularum maioris momenti, quibus interdum procerum, collegiorum religiosorum et urbium salus nititur, studium in primis.collocandumelle; reliquae tenuem postulant operam. Illustriis. SCI P. MAPPEt historia diplomatica insigni laude digna, licet imperfecta, an liquitates diplomaticas tradit. Historia diplomatica continetur III. IIisoria diplomatica erifica siue polemica, quae uel ad bellum

omni rei diplomaticae illatum. uel ad controuersias singulares respieit. In utroque genere uiri solertissimi elaborarunt, quos ap- Pellauimus in commentar. tom. I S. a. Nauiter impudentem eumesIe oportet, qui arti nostrae, inimicorum impetu iam fracto compressisque, tela sordida minari audeat. Sed lites singulares plenius commemorari possunt; neque enim de chartis tantum imperatorum, sed etiam de pontificum bullis, et aliorum regum principumque tabulis actiter dimicatum fuit. c - . Iul. HL

10쪽

IIII. Historia rei di Maticae literaria multo latior patet. Quae generatim in historia literaria, cuius sciagraphiam in apparatu iuris- prudentiae literario exhibuimus c. XXV, obseruanda: ea quoque in historia diplomatica literaria exponantur , fata nimirum artis ipsius, librorum, auctorum, adiutorum notitia, &e. V. Thesi rus diplimaticus. Artes permultae nunc thesauros suos ostentant, quamquam thesauri uocabulo uaria tribuitur significa tio. Thesaurus enim modo systema tradit, modo lexicon, modo principia cognoscendi siue fontes, modo libellos undique colle ctos. Ustimi generis thesaurum meditor, mihique hanc legem sta

tuo, ut I commentationes tantum breuiores, eaeque rariores admit

tantur. Nonulla enim opuscula fugacia uel grandioribus uolumini bus inserta scrutantium eludunt studium, a b specimina omnia singularem locum diplomatices illustrent, quibus 3) in annotationi-hus ueI calculum nostrum, uel, sicubi uisum fuerit, dissentiendi rationes addemus. 4 Peregrino sermone scripta linguam doctam induant; ac s nouae denique disquisitiones de istis argumentis, quae nondum satis dilueidata uidentur, proferantur. Exemplum huiusmodi thelauri iam exhibuit ENCKER. in apparatu et collectis archivorum

VI. Bibliotheca diplomatica adiuuat bibliognosian diplomatteam, aepropterea ad historiam diplomatices literariam pertinet, si biblio thecae ideam notiorem retineas, quae si paullulum dilatetur, libros etiam indicabit, in quibus diplomata evulgantur. Cel. BQ DKR. consilium de bibliotheca diplomatica adornanda olim ceperat , sed ipsi bibliotheca diplomatica erat VII. Index diphmaticus, quem et repertorium sue regesta diplomati- ea dixeris, cuiusmodi opus utilissimum adhuc exspeetatur. Laude sua defraudanda non sunt GEORGISCHII regesta diplomaticarat rerum gnari facile intelligent, non cuiusuis esse, hoc saxum uoluere. Aggrediantur opus, qui subsidiorum copia assiliunt, nec labores fugiunt assiduos. Notas chartarum chronicas studiose definiant, quia tempora tabulis typis exscriptis adiecta fallunt saepissime. Index doceat, utrum ex authentico, an ex apois trapho diploma edatur. Si quando plures idem diploma ex auia thentico descripserint, nec uariantes lectiones negligendae uidentur. Auctores igitur omnes, qui tabulas de scripto recitatunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION