Tabulæ chronologicæ Jo. Dominici Musantii e Societate Jesu quæ sacra, politica, bellica, fortuita, literas, et artes ad omnigenam historiam complectentur ab orbe condito ad annum post Christum natum 1750

발행: 1750년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

251쪽

c VIII.

perii ante Medorum Regnum an.ex Petavio 3I7.conficiet: nullo autem pacto Herodoti Testimonio cogetur, ut Initia Asyriae Monachiae octo saeculis , quam ferat Petavit, Labbaei, Musantii calculus , posteriora fateatur.

Quid Θ quod haec non modo non repugnant Herodoto , Verum etiam

consentiunt , neque solum dici possunt, sed ex Herodoti sententia etiam debent λ Ac primo quidem A ssyrios vocat quondam omnium Principes , sed tune a Metis per defectionem desertos , alioqui per se bene habentes. Quare ab his fusum narrat

Medorum exercitum , magnaque ex parte periisse . Haec de Amyriis Herodotus , inclinante Medorum regno , proximisque Cyro temporibus . Non igitur exorto Medorum regno prostrata fuit Assyria dominatio , imo vero, debilitata licet atque imminuta perstitit usque ad Cyrum . At accipe Testi-ntonium , quo uno de tota hac controversia decerni potest , mirumque est

illud tot eruditissimos Viros effugisse . L. I .n. I 8 pag.73 Ed.Lugd.Bat. III 6 se Huius Babylonis multi quoque & alii quondam Reges extitere, quorum in

exponendis rebus Assyriorum mentionem faciam c notat D. Thomas Gale Anglus in Notis Brevibus ad hunc lcieum , hos libi Ua nui quam hucem vi ,, disse ) qui & muros amplius ornaverunt, α templa, S inter eos duae. ,, Foeminae . Harum prior quae quinque aetatibus ante posteriorem regnavit,

vocara est Semiramis.... secundam Nilocris uomine ...-& n. 188 p.7q- T

,. lis extitisse haec Regina Nilocris) memoratur adversus cujus Filium La-M bynitum Patris nomen O Assyriae Imperium habentem Cyrus exercitum duia se xiit o. Testis hoc loco Herodotus est de serie Monarcharum Babyloniorum, dc A Tyriorum , Τestis est in serie hac Semiramidem , ac Nilocrim fuisset Testis est huius Filium Cyri temporibus Ρatri successisse in Imperio A sy Iiae. Quis ergo dixerit ex Herodoti sententia A Tyrium Imperium stetisse solum annis seto ante Medorum desectionem, cum potius , si fides ipsi est. Perduraverit una cum Medis usque ad Cyrum ZNeque tamen haec eo disputavi, quod putem Omnino, assentiendum Herodoto ista narranti; cum similius vero videri possit, quod plerique veterum tradidere , non quidem post seto ab inito Imperio A Tyrio , sed Arbace Duce rebella me Medos , sub Sardanapalo Assyriorum excussis iugo ponmille fere trecentos a Belo annos . Nonne Herodotus ipsemet, licet Assyriorum ac Medorum historiam ad Cyrum usque ea, qua exposui, ratione deducat, alia aliis placere , ingenue scribit Gnarus,. inquit numero 9I , tr iannias alias esse de Cyro narrandi vias . Quam opinionem ex Herodoto sibi visus est colligere Userius, eamdem ex Appiano Alexandrino deducit, qui in Praefatione ad Historiami,

Romanum Imperium cum eorum, quae praecesserunt, magnitudine ,. atque

amplitudine confert i at id quoque minus feliciter. Assyriorum se inquit APpianus , Medorum, Persarum tria maxima Imperia, ne tempus quidem no gentorum annorum aequare possunt; quibus verbis non negaverim eum respicere ad Herodoti supputationem, qui florentissimum Assyriae Monarchiae statum ante Medorum desectionem quinque saeculorum spatio definit, quae

una cum periodo Regnr Medorum annis fere Iso r ac Persarum annis 2 Oi,

anno fere nongentos conficiunx. At pςrspicitum est Appianum non secus atque

252쪽

atque Herodotum de Monarchia Assyriorum intelligere ; quoad in summa

potentiae fastigio constituta , & a deficientibus populis non imminuta Maximum re ipsa Imperium fuit . Utrum autem forentissimus hic status A Tyrii Imperii quingentis solummodo, aut fere annis circumscriptus fuerit , nihil mihi necesse est de hac re cum Herodoto , atque Appiano contendere IQuinque tantum saeculis steterit maxima Assyrii Imperii amplitudo et non abnuo et dummodo octingentis praeterea annis ante Medorum Regnum stetisse illud Imperium nonnihil quidem , aut magna ex parte debilitatum concedat nobis Usserius . Nimirum idem Romanorum Imperio contigit , quod multis licet attritum cladibus, ac de lactionibus, ad aliquot deinde saxula perduravit. S. Ι I. De alio Herodoti TesImonio, quod IVNvolonus opponit contra vulgatam Brit Imperii vetustatem. ULtro tamen fatebor aliam ex Herodoto olici argumentationem posse ab Psserio quidem praetermissam , sed cui plus insit inomenti ad oppugnandam vetustatem Assyrii imperii. Eam indicavit Isicciolius L. f. c.6. num. 8 , avide autem arripuit Nevvlonus in Brevibus Chronicis, sive fom.3. opusculo XXII pag. 6. Nolui autem ego tacitus praeterire; cum P. Soliciet, qui Dissertationes quinque contra Nevvioni Chronologiam scripsit, Testimonii huius examen omiserit. Sacra Historia docet, ait Nevrion , ΑΤΡνiorum Imperium incepssse eum Pul, ct Tiglathpilasser , ae aetisse centum se tuaginta circiter annis ἔ a quibus non alienus Herodotus posuit Semiramiadem quinque tantum generationibus , aut centum saxaginta sex annis eirciter ante Nitoerim Matrem ultimi Regis Babylonis: Revocentur in memoriam Herodoti verba , quae supra recitavi ex L. I. n. I 84 , & 388 pag. 73 & 7 rHujus Bahlonis multi quoque , O alii quondam fleges extitere .... O inter eos duae feminae et Harum prior quae quinque aetatibus ante posteriorem Regianam .... Tocata est Semiramis .... secundam Vitocris nomine .... adversus e usfilium obnitum Patris nomen O Moriae Imperium habentem Cyrus exercitum duxit: Non est autem dubium aetatem , seu generationem usurpari ab Herodoto pro spatio annorum 33 fere, ita ut ex tribus Atatibus seculum. Conficiatur. Tres virorum generationes centum anni funi, inquit Herodotus L. 2. cap. seu num. Iq2. Cum itaque a Semiramide ad Nilo crim quinque aetates , seu anni I 66 eiu uxerint, si annos addas Nilocris , ejusque Filii Laby- niti a Cyro devicti, a Semiramide , sive initio Monarchiae Assyriae ducentos circiter ad Cyrum , sive Persarum Monarchiam annos supputabis. At haec imprimis, quamvis Nevutono utcunque faveant, a Semira naide ad Curum annos numeranti minus adhuc , quam ducentos , quas angustias A ssyrii Imperii Chronologi ad unum refellunt) , nihil prorsus Usserio suffragantur inter Semiramidem , ac Cyrum VII saecula recensenti Deinde neque admodum firmum argumentum Nevutono praestant; non quod deceptum Herodotum dicam, qua ratione sese ab hoc nodo Ricciolius lancit. expedit, arbitratus esse potius fidendum reliquis veterum et ne-

b que

253쪽

que quod mendum subesse putem , de quo suspicatus est V.CI. Thomas Galein Votis Brevioribus , ad hunc locum ; sed quod duplex responsum , utrumque idoneum reddi posse videam . Primum quidem est huiusmodii Non si Herodotus censuit Semiramidem a Cyro di ilare annis ducentis . idcirco totidem annis ditare arbitratus est initium Assyrii Imperii. Ac reliqui quidem Veterum , quos compertos habemus , utrumque statuerunt, & Assyrii Imperii primordia vetustissima fuisse , ac Diluvio satis proxima , & in hac Imperatorum , seu Monarcharum serie primas tenere Belum, Ninum , Semiis ramidem et Herodotus autem cum primum horum sine ulla dubitatione amplectatur ca) , alterum sectis narrare videtur ac caeteri, Semiramidem non ut alii faciunt in antiquissimis , imo vero in recentissimis ponens. Neque extra modum absonum , absurdumque videri debet similem nonnihil in Chr nologicis fui re fortunam Jobi, ac Semiramidis, ut utriusque aetas intra ambitum XII etiam taculorum vagetur, & quo quisque iaculo sit locandus, contendant Scriptores . Id si minus arrideat praesto est responsum alterum et Nihil necesse est unam tantum Semiramidem nobis fingere et Aliam ab antiquissima semiramide Nini uxore, eademque multo recenti Orem , quae &Atossis dicta est , agnoscit Musantius in serie Monarcharum Assyriorum , &post Musantium U. Cl. Thomas Gale- in Notis ad hunc locum Herodoti, idque commune est, ac vulgatum apud Scriptores e fortasse quam duobus culis a Cyro distare dicit Herodotus , ea Semiramis o ossis est ; quam alii quidem pluribus, ipse duobus tantum taculis Cyro priorem facit. Quid si alia quaedam praeter duas Semiramis fuerit λ Profecto quemadmodum Histo riam , ac Chron ologiam Romano-Germanici Imperii, Galliae, Hispaniae inverteret, ac perturbaret is , qui ubi nomina cadem invenerit, Caroli, Henrici, Friderici, Ferdinandi, Ludovici, Philippi, Monarcham eumdem intelligat, ita errare in pluribus eum oportet , qui in antiquis unum inter, atque alium Monarcham cognominem non discernat. De antiqui ssima Semiramide communi consensu veteres tradidere , aut condidisse Babylonis Urbem , ut Ctesias, S ex eo Diodorus, Strabo, Trogus , Mela , Solinus b), aut saltem reparavisse ; quo facit illud Orosii Lib. 2. c. 6. Babyloniam a Semia ramide reparatam multi prodiderunt; aut Ammiani Marcellini L. 23 , Babylou , cujus moenia bitumine Semiramis cinxit e Nihil horum recentiori huic Semiramidi tribuit Herodotus e sed hoc tantum Lib. i. n. I 8 Haec Semi-τamis ) per eampum aggeres excitavit spectatu dignos , cum antehac flumen per eum omnem restagnare solitum esset. Aggeres hi in Campo Babylonico unum opus sunt, de quo Semiramis ista commendatur: Babylon ipsa , Moenia , AEdificia , Templa describuntur quidem ab Herodoto eo ipso in loco prolixe admodum a num. I7q ad I 8q.: scd de hac Semiramide siletur prorsus. Haec o Id constat , tum quia nihil diserte

habet contra eam Vetustatem . tum quia

eam Indicant ipsus verba Lib. I. n. t 8 p. 3. Huius Babyloηis mdilri quoque , 9 alii quondam Reges extitere , quorum in exstoxendis rebus ADriortim mentionem facis is . Cum Semiramis ex Herod. sen-ie uua duo dus fere iaculis ante Cyrum vixerit, ipse Herodotus uno prope lacus Io Cyro posterior fuerit, haec Semiramis

recentioris memoriae Herodoto erat,qu. ut eam iis pollet verbis comprehende

ges &c. Uidetur itaque antiquissimos in

nuere a

254쪽

Iaee eum meeum ipse considero , non possum quin mihi persuadeam reee tem hanc Semiramidem longe di stare ab ea, quae Nini uxor in Regum Asid riorum primordiis praedicatur O . I. III. Expenduntur Rationes, quibus Cl. sevinus in viserii senteκtiam fere descendit. ACcedam Iam ad ea examinanda, quibus idem argumentum versa ulta. Sevilaus in priore Dissertatione de Assyriorum imperio habita anno 1 ir. b) t Vetustatem Assyriae Monarchiae pluribus oppugnat , eiusque

initia Belum nempe, ac Ninum longe infra Petavit, ac Musantii Fpochani detrudit, sin minus octo , quemadmodum Psserius, at certe sex saeculis , Belum Nini Patrem consignans anno ante Troiae excidium 32 o. Equidem satis mirari non possium cur D. Sevin se dicat authorem novae liuius opinionis, antiquitatem Imperii A Tyrii adeo imminuentis, omneDque recentiores pro ea vetustate itare cc) . Cum Ssfertur in Annalibus ediatis anno I 6 o. idest integro abhinc saeculo, non modo 32 O annis ante Troiae excidium, quod opinatur D. Sevis, sed longε infra; nempe 138 ante Trojam excisam Assyrii Imperii primordia statuat; Hserium autem si cuti sint plurimi; Teste Moreri verbo A10rien et similia de reeentioribus huic calculo suffragantibus repetit D. Vallarsius, in Tom.VIII S. Hieronymi Edit. Veron. ad Praefationem Eusebiani Chronici a pag. at , & saepe insequentibus . At milia faciamus ista leviora . Authores sententiae suae appellat Thallum apud Theophi tum Antiochenum , Herodotum , Appianum xandrinum , Dionysium Halicarnasseum, PorphFrium , Macrobium ἔ quorum ne unum quidem eius opinioni suffragari, confidenter pronuncio. Theophilus Antiochenus, qui secundo Christi saeculo floruit, sextussiae Sedis Episcopus Lib.3. ad Autolycum num. s. pag. 399. Tomo operumb a S. diu

. a Minime novum est, ut in Herodoto explanando necesse sit distinguere personas

cognomines. Eodem Ο

currunt , ubi de Lydorum Regibus: Canineauler is, quem Graeci MFrrium nomi-Baηt , Sardiuin fuit Urannus ob Alcaeo Heresus filio oriundus. Si quidem He-toclidarum primur, Sardiuis Rex Dein

s ovius in Notis, & Observationibus in Herod. ad hunc locum e suontariam tumbarvis , inquit, apud Eruditor causa,

or Das fuit hie Iocus i Ac sane scaliger

L. I. Can. Isag. p. 327. a vis, inquit, non miretur Ninuis Beli filium unuis ex posteris Herculis fuisse, qui annis Mille, si isini Uum, Nino Beli filio, posterior Dii l Aut est HerodotI aut Librariorum

error. Mars bamus in Saec.XUII coarguit hanc narrationem, quemadmodum & nonag. Faber in Epist. ad F et opitiis , sed optime Gronovius in Notis , & observ. ad hunc loc. Sicut, inquit, suos Ninos, ct Belos jactavit Asia inclor, ita videtur oe suis narravis odia, quos eximi liis

255쪽

s usiuἰ Maurini Edis. I a Instituta, inquit, nostra longe antiqua, ct certi ma: nam Beli -riorum R is , O Croni Titanis Thallus meminit,

Belum referens eum Titanibus adversus Iovem , ct Deos, qui ab ejus partibus steterant diuturnum bellum gessi e .... Liquet igitur Moysin antiquiorem vise omnibus Scriptoribus , O Crono , O Belo , O Bello Trojano . Psam fecundum Thalli Historiam Belus antiquior invenitur Bello Trojano annis 322, Mo'sem autem annis nongentis , vel etiam mille ante Bellum Troj num extitisse supra demonstravimus.

Quid Z si liaee intelligi perquam commode possunt de Belo Secundo ,

quem Eusebius cum Hieronymo Bel-oelium vocat Θ Hunc anno 322 ante Troiae incendium regnasse Musantii supputatio consentit, Troiae excise aiis num consignans an. Mundi 287o, ex quibus si subduxeris 3za incides in as 8, cum regnaret Amynthes Pater Bel-ochi illius in Imperio Successoris r Qui si anno aetatis suae saltem I 8 regnum coeperit, quod minus verosimile fuisse nemo dicat, vivebat utique an. M. a s 8 nimirum 322 ante Troiae incendium . Ac siquidem huius Filia Atossis , sive alio nomine Semiramis cum Patre Bel-Ocbo annos Ia regnavit, & sub Columbae specie culta est a Syris, quod Musantius refert, facile contigerit, quod Thallus memoriae prodidit , Belum hunc , seu BeLOcbum veluti Deum Assyriorum habitum fuisse. His egregie suffragatur D. Vallarsius. praecipuus scilicet ex DFerii hac in re Seis clatoribus Tom.VIII Ed.Veron. S. Hieronymi pag. 87 . Ex his, inquit, quae hactenus disputata sunt, jam tenes Belum illum non Bablonium , sive Nymbrodum posse credi, sed longe recentiorem alium e. eumque Assyrium , cum notum praeterea sis plures fuisse per Orientem Belos eo fere modo, quo is

Caeterum, si Facet, non repugno quin stetur opinioni Theopbit .anti heni eo ipso opere ad Autolycum ι Siquidem L. a pag.3To num 3I 2 Tost Diluvium initium rursus Urbium, gum ortum ess in bunc modum .

Trima urbs Bablon , Oreth, Arcbat, O Chalane in Terra Sennaar .... Η

νum Rex extitit nomine Hebroth . Ex his proditis, qui 'Rr Uocatur , unda dicti inbrii . Nebxoth autem aedificavit Urbes 20nsve, εχ boam , γ O-Lae , in Dasen , quae contra Ninivem , O Calae sita est . 2Guive vero fuit

urbs imprimis magna &e. & infra pag.37a r Primorum autem MXum nomina ita se habente Caeteri autem Asssyriorum Reges se qui multis annis interie ctis regnarunt, silentio praetermissi sunt, Scriptoribus omnibus propiora aetatimo a tempora commemorantibus: Hoc itaque inter nos liqueat, Theophia um Antiochenum ita cum Thallo agnoscere Regem Assyriorum Belum, quem secundum interpretamur, 322 annis ante Troiae incendium , ut seriem in Myriorum Regum Babylone , ac Ninive regnantium a proxima post Diluvium aetate repetat. Quicumque ad hanc diem pro vetustate Monarchiae A ssyriae stetere Scriptores, fatentur omnes post prima initia magnum Monarcharum numerum solis nominibus innotuisse . Consentit in idipsum Theophilus; qui si Nembroth appellat primo loco eurnque Babylonis condito rem vocat, quem alii Belum dicunt, nihil est mirandum , cum Ecclesiasticis Scriptoribus sole inne sit. Conditor illius Imperii, ait Petavius Rationarii Temporum Parte a. L. 2. cap. I. Besus ab exteris, Nembroth a nostris appe

latur α

256쪽

Iutur . Scio Ilictionum Chronologiae Lib.V. cap. II scribere non eumdem esse Nembrotum , qui & Belus a Caeterum, quamvis hic alter a Nembroth fuerit , Ricciolio tamen ipsi antiquissimus est , & ante ortum Abrahami. De Herodoti, atque Appiani Alexandrini mente satis disputavimus coiiatra serium et quod vero inquit D. Sevin , fabulosam Dio m Halicarnseo videri longam retro antiquitatem Imperii Assyrii; mirum quantum a vero

aberrat r Denis d' Halicarnasse mel au nombre des fabies cette vaste etenduedes Siectes, que on avolt coutume Tattribuer a la meme Monarchier Atqui

non ista scripsit Dio sius, cuius haec sunt verba Lib. I. Tervetustum illud sorium Imperium , O quod ad fabulosa usque tempora revocatur, exiguam quondam Asiae partem obtinuit. Audis pervetustum Assyriorum Imperium pNisin his tibi videtur infirmari Antiquitas A Tyrii Imperii, an vero confirmari mirifice λ Nam illud de Temporibus fabulosis detorqueri potuisse in tam

alienum sensum valde mirandum est. Quam multa enim , quae verissima sunt, fabulosis temporibus extitere Θ Nempe fabulosis temporibus mundus erat, Reges erant, ac Regna , Provinciae , Ditiones, Respublicae. Quo enim alio nomine fabulosa tempora a nostris distant, nisi quod veri Reges , Duces , Regna, Bella , multis sunt Poetarum Commentis permixta Θ Quod secus accidit nostra hac aetate non fabulosa . Profecto, si quod Imperium Dionysius pervetustum Historica narratione dixerat , illud fabulosum pronuncia a et , quam belle paucis in verbis sibi egregie adversaretur pye Crotrois, que Porphyre nya povit compt/ autrement... v aDute que cSemiramis regnoit en Asbrie , ou du tems de laguerre de Troste , ou du molaspeu de tems auparavanti D. Sevin pag.48o. Num haec integra fide excerpta fuerint, palam facient Porphyrii verba, qui in AE contra Christianos Libro apud Eusebium Lib. I, 3c Io.De Draeparatione Evangelica Semiramis, ait, te Iliaca, vel circa ea tempora fuisse scribitur . Itaque hoc satis habet Por-Phyrius: ut ne post Iliaca tempora Semiramidis Epocha consignetur: sive circa, sive ante illa, pluribus etiam , si velis, saeculis eam regnasse, nihilluc de re contendit Porphyrius et Τantum abest, ut saltem paulo ante Troianum Bellum extitisse pronunciet: Ou du molas peu de tems avara Pant, Non haec habet Porphyrius . Reliquum est, ut de Macrobio dicamus. Is in Somnium Scipionis L. a. ap. IO. Ne totum , inquit , videamur de fabalis mutuari , quis non binc ex simet mundum quandoque eis isse , nee longam retro ejus aetatem, cum ab bine ultra duo retro annorum millia de excellenti rerum gestarum memoria , nec Graeca quidem extet Historia Θ Animadvertas obiter Macrobium floruisse qua to Christi saeculor quare cum scribiti Dura duo retro amorum millia I tem-Pu3 appellat annorum ante Christum plusquam mille sexcentorum , proindeque ante Moysis natalem diem , quem omnibus Historicis praecessisse aiunt Scriptores de communi sententia , atque metius imprimis in Demonstrati me Evangelica eruditissime exponit. Verum quid haec ad Imperii Assyrii vetustatem Θ Esto a nullus fuerit Historicus ultra duorum annorum millia Rm robio , sive quod fere idem valet, ante Mosem a Numquid nullus ante Moysen Μonarcha p Quid est , quod cogat, ut maxima Imperia nonnisi co-

257쪽

tissimo eonfirmatum, inter tabulas computabimus, si quid hae ratione efficitur , ac concluditur quis enim ambigat, quin hoc Regnum , sive Assyrium appelles, sive alio quocunque nomine , certe septem, aut octo iam lis ante Moysem fuerit pPergit merobius et Nam supra Rinum , a quo Semiramis secundum quosdam creditur procreata, nibit praeclarum in Libros relatum esti Habemus argv. mentum alterum , quo mundi aeternitas oppugnatur et de rebus praeclaro

ante Ninum gestis silere Historicos. Ubi hic quaeso leges, Ninum annis bis

mille ante Macrobium , hoc est sub Moysis aetatem regnasse Θ Historicos ex omni antiquitate nihil supra Nini aetatem narrare , id enim vero Macrobius dicit; at Ninum bis mille annis Macrobio vetustiorem , hoc est Moysi proximum , aut supparem, quid est in relatis verbis quod vel asseveret, vel innuat pIterum argumentatur Macrobiust Si enim ab initio , sive ante initium fuit Mundus, ut Philosophi volunt, cur per innamerabilium feriem feculorum

non fuerat cultus, quo nunc utimur, inventus p Non literarum usus &c. Conia fer haec cum sententia, quam Macrobio tribuit D.Sevin pag. 87. Macrobe ...

Dutient, que te Monde avolt commenta, O qirit ne subsistoit, que depuis un asesea petit nombre de Siectes . Pour te prouuer il allegue les Histoires Grecques. doni les plus anciennes ne removiolent pas plus baut, que Vinus, espace qui, felon lui , ne renorme guere plus de a ooo ans et Quod ab eo Historico alienissimum est , quippe qui non spatium a Nino ad Macrobium , sed ab antiis quioribus Historicis Graecis ad Macrobium annis 2oeo circumscribit.

S. I V. Num D. Vallarsius opinionem Psserit certioribus argumentis concludat 3 ELaboratissimum opus Editionis Veronensis s. Hieronymi debet praecipue Literaria Respublica V. Cl.Vallarsio, cuius haec sunt verba Tom.VIII ad Praefationem Eusebii pag. a . Hac sane vel falsa est, vel Cimmeriis tenebris obscurior bipothesis. qua tantam Regibus Ag yriorum vetustatem tribuit,

ut Abrahami ortus cum Nyno aetate concurrat .... Maxime urgent Herodoti

Testimonium doctissimi recentiores Chronolui, qui Origines Regni iasisyriaci

tradunt, ut temere jactatam eorum Regum antiquitatem , ac feriem impugnent. At de Herodoto nihil est , quamobrem solliciti simus, cujus verba nihil minus oppugnant, quam Aisyriorum vetustatem et quae res perspicua , ac dilucida Herodoti expositione satis , ae plusquam satis confirmata est . Quapropter, si temperatis , moderatisque vero is utendum est , Petavius, Labbeus , atque innumerabiles clarissimi Viri post Diium Assiricanum , ac Hieronymum , quorum oestigiis Musantius institit, eam AsBrit Imperii vetustatem temere jactasse non sunt dicendi . Rursus antiquitatem hanc pag. 9 Ctesiae fabulis accent et D. Vallarsius, eumque tot, tantisque Viris , qui huic sententiae patrocinati sunt, imposuisse queritur . At quibus ista confirmat λ Nempe argumentis , & rationibus oportet, quare quidque ita sit, docere , non declamatorio dicen i gQnere assirmare potius, quam comprobare. Ex his issis i inquit Val-

258쪽

larsius, postquam ex Eusebio recitavit Indiculum Monarcharum Assyrio. rum , multa sunt nomina ex Perside 4AEgypto , ipsaque Graecia petita, cujus nodi Xerses, Armamilbres , Spartaeus, Amyntas , Laesenes, Mythraeus, atque id genus alia , quae ab Assyriorum nomenclaturis prorsus abhorrent. Est hoc argumentum, ut mihi videtur, ex Neuvioni opusculo XXII Brevium Chronicorum depromptum et Regum Assyria nomina, nec Assyria sunt, nee ullo pacto assinia nominibus infriis, quae legimus in Sacris literis ; Ita Tom.3. Opusculor. Nevvt. p.6. Latius autem haec disserit opusculo XXIII de ανο- nologia Veterum Regnorum emendata cap.3. Mihi vero rectius ratiocinari videor , si dixero , Persidem potius, AEgyptum , ipsamque Graeciam ea nomina Xersis, Armamithris, Spartari, Amyntae, Laostenis, Mythraei, & caetera generis eiusdem ex veteri lingua Assyrii principis olim populi, mutuasse . Nimirum , hoc cum dico , a me stat universa antiquitas , quae ea nomina Assyria esse suscipit, agnoscit, confitetur; si secus cum D.Vallarsio pronunciavero , quid nisi me divinasse dixero λ At, inquit, hae nomina ab Assyriorum nomenclatura prorsus abhorrent. Si de recentiori nomenclatura intelligit, non admodum contendo et si de veteri, ecquis rogo , sibi tribuat veteris Assyriae linguae scientiam proximis ab Abrahamo temporibus usitatam , atque ita tribuat, ut diiudicare possit, utrum ea nomina abhorreant ab antiqui sit morum Assyriorum lingua, an vero congruant Z Cum enim rerum omnium , ut aiebat Comicus , vicissi dudo est, tum maxime vernacularum linguarum r Id quod nemo non novit. Cum multa de Etrusca veteri lingua in controversia , & contentione versentur , hoc tamen inter omnes convenit, Hetruscae recentioris linguae tantas esse dissimilitudines , ac varietates a vetustiori . ut sub eodem Hetrusco nomine loquendi facultates veniant non gradu tanto , sed genere diversae, atque seiunctae: Sed quid ego vetustissima commemoro p cum sermo Hetruscus , quo aetas haec nostra utitur, tanta vocabulorum discrepantia ab illo disserat, quem saeculis proximioribus usurpatum fuisse , tum Dantis carmina comprobant, tum S. Catharinae Senensis Epistolae testantur : Ne quid dicam de Gallica lingua , in qua

adeo variatum est, ut Psalmorum Gallica versio a Calvinistis adornata saec lo XVI a Gallis ipsis aetate hae nostra pene non intelligatur. Haec cum satis perspicua sint, concidat necesse est Nevvioni argu mentatio reliqua et esto Reges Assyrii, qui post Amos vaticinium VIII ante Christum saeculo regnarunt, consueverint nomina sua deducere a Diis suis,

Bel, vel Pul, Chaddon , Hadon , Adon , aut Adonide, Melech, sive Molocb , t fur , vel insur , ebo , Nergat, Merodach ; unde habet quod eadem consuetudo obtinuerit in antiquioribus p inam egregie falleretur , c liceat

enim argumentationem exemplo obvio conficere ), qui similitudinem recentiorum cum veteribus nominibus in Catalogis Romanorum Pontificum ,

Imperatorum, Regum Galliae, Hispaniae, Angliae intercedere debere divinaret Quid si eumdem Regem inveniamus nominibus diversissimis appel-Iktum p cuius rei exemplum non in antiquissimis Monarchiis , sed in Gallorum Regibus nobis exhibet Nevvlonus ipse , cum suo opusculo XXV Observationum in Danielem Cap.VIt is Initium nobis, inquit, faciendum Ris Theudoratro, quem Carnotensis Didionem, Rhenanus niconem, & Theud

259쪽

meνUM voeat. Extat elus essgies in aureu nummo, qui repertus est eum

, hae inscriptione - Theudemis Rex, ejus Typum edidit Petavius. Longius fortasse, quam par erat, immoratus fuisse videri possum in Controversia de Assyriorum primordiis, quae praecipua novitas est Us riani Systematis ; verum oportuit hoc veluti specimine iis satisfacere, qui nova placita, praecipue Usseriana, in Chronologicis nimium commendant ca), quibus si minus probavero Musantii opiniones faciam tamen ut intelligant, curasse me, ne quid temere agerem,optimisque rationibus factum eme, ut nihil gravioris momenti de Musantii sententia in controversiis celebrioribus immutarem , cum ad eas oppugnandas nihil certi per Recentiores allatum sit . I. V. Mindicatur breviter Musantii opinio de Onasiis dAEgyptiorum contra Marshamum, O Epoeba Trojani excidii contra Nevulonum .

Hoc utique eonsilio non commisi , ut quidquam immutaretur de Dynais stiis AEgyptiorum , quas agnoscit Musantius , sed post A Tyriorum initia , contra atque Marshamus scribat, ex cuius sententia vetustiores sunt ea Dynastiae t nempe , ut ait Dissertator Memoires de Treuoux &c. ad an. I o a

Apr. p. Is r 'e ne fuis potui du tout de Pavis de ceux . qui on dit, que leta, Chronicon Cavr Marsbam est une guide assurὸ .... & infra pag. I 68 - Ity afans doute dans ee livre des recbercbes Davantes, O des conjectures heurenses c hinc Musantius eius opiniones amplectitur aliquando, ipsiusque meminit honoris causa ) Mais on ne peut pas se sier a l auteur Il est de ces eis Dbardis, O imperieux , qui .euient persuader a quetque prix que ce Diti qui debitent avec une enitere assurance les chines les plus douteuses: qui ecartent avec Din tout te qui pourroit Dire naitre au Lecteur quelque Duppon ; quidu reste ne se piquent pas de citer juste, O qui ne strennent dans leurs aut eursque te qui paroit les favorifer, san s'embar asser, si te sens est alterὸ , ou non . Iti donnent par la un tour fori brutant a leurs preuves, iis imposent a beau-ἀoup Se gens , mala Us ne trompent par les connouscurs, O ceux qui Uepar gnent polat leurspeines ροur trouver L . eritὸ . Quae studiosis adolescentibus legenda proposuisse non erit inutile, ut de aliis judicium ferre praeterea

possint . Troiae excidium praecedit intervallo aliquo temporis Epocha Argonautatarum; hanc N vvlonus opusculo XXII Brevium Chronicorum, & iterum opust.

Ο Ne tamen putes recentioris omnes Iu Ussetii sententiam descendisse . Stat pro Controversa antiquitate Imperii Assyriis etron AntiquiteZ du rinys , qui unus pro pluribus csse debet; stat V.Cl. Eolline

cum Mychonioronis fruisentis innixum sit, mirum si placere possit Viro Clitico ,

qui regulas V.Cl. Melchioris Cani legerit Lib.XI de Hum. Hiit. Auctoritate , cap. VI. Satis est enim ea Frumenta perlegisse, quae Fovrmoni sub initium universa dige sit , ut statuas quam parum Fidei tribueniadum Sanchonia toni sit . qui eam multa ab sena , absurda , fabulosa narrationibus suis immisceata

260쪽

c XVII.

Opure.XXIII Chronologiae Veterum Regnorum Emendatae eap. I.llligat antic ante Aram vulgarem 937 , post mortem Salomonis q3. Trojae autem excladium ante Christum anno fere so4, post Salomonis obitum 76 a Fateor ab hac Chrono logia discrepare Musantium , qui secutus Petavit, ac Riceiolii

calculos, atque eorumdem argumenta statuit Troianum incendium anno

ante Christum It 8 . qui ipsi est annus mundi 287o ) quod & scripsit Lab-ιὸ in Chronologia. Differt Musantius a P eQutono intervallo fere trium saeculorum, sive annorum 28o : Argonautarum Epocham figit Musantius

anno ante Aram Vulgarem Ia 63 , c qui ipsi est annus Mundi et si ) eum

Nevolonus statuat anno ante Christum s37, tribus saeculis , & aliquot annis serius . Quare ex Musantis inter Ai gonautarum expeditionem , & Troja: incendium interponuntur anni 79 , quod etiam habet Petavius in Chronico ex Eusebio iuxta editionem Scaligeri . Addit Petaviust is Hoc si verum est, is tum aut falsum erit in ea expeditione fuisse Castorem , ac Pollucem quiis nempe ruter Argonautas vulgo recensentur aut hos ipsos He enae fuisse

A fratrest aliter Troiani Belli tempore, cnempe post annos Io ) anus haec., c Helena ) decrepita fuisset. is Qui alterutrum ex his eligat, Eusebii calculum secutus, ille quidem non improbabili ratione ducetur . di eius difficultatis nodum solvet, quae una incommodat sectantibus hanc Crono logiam . Re ipsa Castorem , ct Pollucem non fuisse inter Argonautas, neque id ullo testimonio evinci probat D. Comes Joannes Mnaldus Carli in Epocha Argonautarum edita an . I7 3 Lib. a. Nihil ergo necesse est locum hunc Musantii corrigere , eoque magis , quod non modo P. Souciet in V. Disserta..tione contra Nevvioni Chronologiam, sed idem Comes Carli multa falsa , ac secum pugnantia enumerant, quibus Nevutonianos calculos docent aberrare a vero . Vide hunc eruditissime disserentem loc. cit. Satis fuerit studioso Adolescenti monitum Wolfii Elemen .Mathes Univ.TOm.V. cap.X. s. s. pag. Io I r is Singulares vero prorsus , sibique proprias de Chron ologia an- ,, liquorum Imperiorum vel opiniones c Nevvlonus ), ita ut enormis de- se tur inter ipsum , & caeteros Chron ologos dissensus . Quamobrem eodem

is madversiones in Chrono logiam Neuvioni edebat Londinit ostendit au-- tem Neuvionum e diametro esse adversum Scriptoribus Sacris , quae M adeo ratio esse Videtur, cur ad eum confutandum adeo properaverit. is

Haec Volfius, caeteroquin Neuutono addictissimus .f. V I. Opinio Musantii . de Epocha Urbis Condite eum Hseriana,

oe 2 vvloniana comparatur .

ANnum Urbis conditae Varronianum sequitur Musantius cum Labbeo , &plerisque Scriptorum et nempe conditam dicit an. M.33oI, id est Olympiadis VI anno 3 desinente, ante Christum 7 3 a hanc sententiam fuisse non Varronis tantum , sed Ciceronis, Plinii, Velleii Paterculi, Cornelii Tae t Dionis Crisi, Censorini, Plutarchi, Auli Gellii, Eutropii, Eusebii, & Imperatorum Claudii, Antonini, ac Philipporum ostendit eruditissime Ilicet lius in Chron olog. L. . cap.a r Non sum nescius miram fuisse opinionum varietatem de anno Natali Urbis, quas prolixe expendit Pan vinius in Diiac sert.

SEARCH

MENU NAVIGATION