Francisci Ferdinandii de Cordova cordubensis Didascalia multiplex. Nunc primum in lucem emissa. Cum quinque indicibus necessariis

발행: 1615년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 로마

431쪽

Aquis, ct ammis nobilem. ut bene ex autoritate Zuritae assirmauit Raderiis.

iis ni cs mς isto ut opinor) Gaspar Barreyrus erudi- tissimus aeque ac iudiciosissimus vir ; & hoc non leuibus certe coniecturis: constat enim plus satis ex supradictis celebrem fuisse, ac nobilem simili nanque vocabulo usi coaetanei Plinius, & Martialis in salonis fiuiiij aquis Bilbilim; cum e con

tra Biblitanos equos a nullo unquam laudantos certo sciamus. Imo neque pernices nimiu equos

gignere solere alta, & scopulosa loca, qualem, scicimus fuisse Bilbil in deprehensum est quantu-uis labori perserendo aptissimi sint. Hispanos tamen equos , ut plurimum, pedum potius velocitate, & alacritate animi,ac corporis forma quam robore pollere, quis non videt 3 ac nequid intactum relinquamus, pilbilim in alto loco sitam,

ac proinde non eam esse, quae hodie Calatam utile vulgus credit, aperte ostendit Martialis ipse. cum eam altam vocitet in praedicto epigranam te, sed & alibi. Municipes Augusta mihi, quos Bilbilis acri Monte creat, rapulis quos Salo cingit aquis. alii ut ex Barreyto legit Ortelius, vel ut alij Codices habens alto monte, quanuis perperam in plurimis codicibus, agri monte legatur; Sed ego quid sit agri monte non video. Simile illii indidit cognomen, ata nimirum,Sidonius Appollinaris. si id celsos Senecas loquar, or illum em dat Bissilis alta Martialem' Verum ne credere possemus altae epitheton ad dignitatem potius Bilbilis, quam ad si tu pertinere,

omnem

432쪽

multipli

omnem nobis dubitationem exemit Paulinus in Epistola ad Ausonium. Montam δε mi hi Calagore , ct Bilbilim acutis Pendentem scopulis, collemque iacentis Ilerdae Exprobras. Non igitur Bilbilis eadem cum ea, quae hodie, Calataiud, non ignobili, neque inamoena Aragoniae ciuitate: haec enim in plano,& campestri loco , convalle nempe quadam ; illa vero in excelso, atque saxoso. Bilbilim cingebat Salo,ut superius vidimus, suam ctu tenui,sed inquieto

Armorum Salo temperator ambit.

-rapidis quos Salo cingit aquis. Calataiud vero urbem praeterlabitur duntaxat salo, neque eam cingit. Insuper a Bilbilitanis aquis, vulg5 de Athama quo nomine Arabes credo appellasse Balnea; alia enim eiusdem nominis in Regno Granatensi, alia in Murciae regno Bilbilini usque 1 . PasL. M. Antonino, id est Leucae sex; quatuor enim milliaria s ut probauimus alibi' unicae nostrae respondent Leucae; at vero , ab ipsistinet aquis Calataiud usque viginti duo duntaxat numerantur milliaria ; non igitur ibi hodie Calataiud,ubi olim Bilbilis. Dicendum vero erit cum diligentissimis viris Barreyro , Zu- B. In sua rita, ac Antonio Augustino , sitam fuisse pila Chrograp.

bilina in monte quodam duobus milliaribus a, Calataiud distante , Baubula dicto , ut Bar niimi aetatireyro placet, Bambola vero,Vt Zuritae ,& An- raetibus. tonio Augustino; nam & uomen ex parte retinet

433쪽

Iib. 44. In suo The

sauros

mons, & distantia ab Antonino assignata exacte huic correspodet loco ; a Bilbilitanis enim aquis iad illum viginti quatuor milliaria, id est leuca: sex, & eum ferme totum Salo cingit, in eoque

multa visuntur antiquitatis vestigia, ruinae multae , multa iuueniuntur aurea, argentea,aereaque

Imperatorii numismata, Augusti, Neronis, Traiani,& aliorum: mons ipse asper,s axosus,&equis sin minus impervius, saltem difficillimus, quo lmagis superior nostra confirmetur opinio, aquis, pro equis reponendum, cui ut ultimam imponamus manum,illud a multis asseucrari sciendum est, Bilbilini fluuium, quem in Gallecia iuxta flu- imen Chalybem Trogus , seu eius abbreuiator Iustinus posuit, eundem esse cum Salone hoc, t smutuato nomine ab ea, quam praeterlabitur, ci- iuitate, quemadmodum Ptolemaeus , & Strabo Rhoscinonem, & Illybirim quaedam vocitarunt istumina de nomine cognominum urbium, ut dia .ctum est, Oriclium vero Bilbilim Iustini nullo argumento opinatum paruum esse flumen, quod etiam Calataiud praeterlabitur, Miloca, dictum, quodque in ipsi sinet eius suburbiis in Silonem linfluit. Verum me credere fateor potius iis lim0- ldo vera reserunt qui Bilbilim Iustini fluuium d cui cste in Gallecia, Bibal, hodie appellatum, iura illa quem fluuius labitur alter Chalybs nomine;

sed huius rei fides sit penes autores, & iis certiorem relinquamus indagationem , qui Galle- iciae tractus aut peragarunt iam, aut peragrabunt dolim. Rubrum

434쪽

Ilabram mare a rubro colore dictum contra quorundam sententiam, ac d fensius in Troadibus Seneca.

Aria hac de re sensere varij: varias itaque referemus opiniones, ac u riore pro virili conabimur astruere. Et quidem gestorum Alexandri scriptor Curtius contrarias danans opiniones, haec de Rubri maris nomine sensit. Mare tanquit certe, quo riguitur, ne colore quidem abhorret a caeteris,ab Eothro Rege inditum est nome, propter quod ignari rubere aquas credunt. Ide ex Onelicriti, & Nearchi relationibus. Inter qua ru- δε

brum matre non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Eothro Rege appellari: esse haud procula continenti insulam palmis frequentibus consitam, ct in medio fere nemore columnam eminere EUthri R gis monumentum literis eius gentis scriptam. Arri nus etiam Nicomediensis, qui res quoque Macemi lib. s. donis Alexandri scriptis mandauit, ita de mari hoc. In hac insula Naracta scilicet) aiebant sipuia A. C. Cat chrum eius extare, qui primus imperium insula te- τ ολ h nuisset: rubro nomen'ir, a cuius nomine mare illud rubrum appellatum. Eadem ferme ex Nearcho, &Orthagora nisi quod aliud insulae nomen impo-

435쪽

lib. I 6.

392 Didascalia

nil retulit his verbis Strabo. Nearchus, ct O thagoras perhibent T rinam insulam in alto marive sius Austrum iacere duobus millibus stadio 1n a Casemania distantem, in qua Erythra sepulchrum ostenditur, ingens sine tumulus, ctfluestribus palmis co- situs, atque hunc in iis locis regnasse, cr de se mari nomen reliqui se. cuius quidem opinionis videtur fuisse Plinius, dum ait. Ante ratibus nauigabatur inuentis in mari rubro inter insulas a Rege Euthra. Aperte id affirmauit Dio Cassius in Traiano.M-cepta Ctesiphonte Rubrum dehinc mare nauigare instituit. Sinus hic ex Oceano Indico in Arabia pr funditur , quem Erythreum mare ab Erythro rege, qui illud tenuit, posteri appellauere. Eandem ex eodeopinionem in eiusdem Traiani vita tenuit Xiphilinus. Philostratus quoque huic subscripsit

iti, iii Ap. sentvntiae. Rubrum mare ait ille vehementer Germi 3. lcum esse tradunt: denominant autem Rubrum ut ipsi perhibent a Rege Erythra, id est rubro, qui ex suon mine mare denominauit. Eandem secutus videtur Dyonisiis Aser, siue eius interpres Prisciamus.

Vberius pergin si post Carmani summam

Iras occurrat: qua dicitur ese sepulchrum Regis Erythraei dederat qui nomina Ponto. Festus quoque Avienus de Erythraeo agens

mari.

O ris inde salo promit caput aspera rupes Carmam iis, quasi pelagi procul inAehit unda.

Regu Era thrai tectas haec nota sepulchro . Tenditur,2 nudis iuga tantum cautibus horrent. In lexico. suid .Erythreum salt) mare dicitursinus Persicus, Non a mirro colore fluctuum, ut nonnulli putant ,seda quodam

436쪽

multiplex. J93

dam Eothra istis in locis rerum potito. Ex recen- tioribus Volaterranus. Ipsum vero mare Rubrum, sinu continetur Arabico ab Erythro Rege eius regio, uis nomen accipiens,quod apud Latinos rubrumsigni calicum minime rube t. autores Curtius ct Phil atus in vita P polloni . Haec ille. Andreas vero Cors alius, licet non ab Erythra Rege inditum e mari nomen referat,negare tamen videtur a Rud bro illud colore dictum ic enim ille. Et superatis i faucibus maris rubri nesiis qua de causa ita aenomi- f nati, cum colore quidem ab aliquo alio mari non disse- , rat. Ita praedicti recentiores, & antiqui de Rubris maris nomine scripto testati sunt. Cuius sententiae oppositum sensere alij, rubrum mare ita dictum affirmantes a rubro aquarum colore, non quem reuera in se ipsis habeant aquae, sed quem ab arenis, & terra rubri coloris, quae tam in pro- fundo quam in litore maris videantur, nomenii sint mutuatae,& speciem. Sic Isidorus noster his verbis. Rubrum autem mare vocatum eo quodsii r seis undis infectum: non talem naturam habet,qualemi Udetur ostendere,sediscinis litoribus vitiatur gurges, atque inficitur,quia omnis terra qua circumstat pelago, rubra est, ct sanguineo colori proxima. Ideoque inde . minium acutissimum excertitur, c al, colores, qui- bus pictura variaturne o cum terra hac habeat natu

ram, fluctibus sibinde diluitur, ct quicquid adhaesum

si in colorem cadit: ob hoc etiam in iis litoribus gemma rubra inuemuntur: lapillim enim huismodi hu-

. mo inuolutus,cum inter arenas attritus est; r terrae co-

lorem habet,ct maris.Id etiam alibi ipsemet plane . innuit, dum, Ouid mare inquit) rubrum,msi bi

c g. l. ix In quadam ad Laurentium Mediacem epist.

Orig. l. II.

In Exodum

c. 19.

437쪽

394 Didasculus

' mum Christi sanguine consecratum'Quae quidem Augustini verba sunt;sic nanque ille. Quid mamembrum' iam mare: quare Rubrum8significabat mare lilud rubrum Baptistmum Christi; unde rubet Bapti fmim Christi nisi sanguine Christi consecratus ' Quod & alibi saepe repetit. Hoc ipsum de maris huius

nomine aliqui assirmauere recentiores inferius citandi. Alij denique utranque opinionem rei lcre, neque improbata, neque approbata altera, quin & addidere alias. Strabo ex Artemidoro. Dicit enim quosdam putare mari rubrum esse nomena colore propter reflexionem rariorum apparente, vel a Sole,cum supra verticem est et a montibus ex adustione rubentibus nam utroque modo putari.Ctesiam vero Gnidium obseruas fontem quendam esse, qui aqua rubicundam ic minis plenam in mare emittar. Agmtarchidem autem a Boxo genus quodam sumpta re didisse Persam quendam Eothrum nomine, um equo rum armentum leaena asilo exagitatum usque ad matre Nelseretur, atque inde in insulam quandam tram fmittereterimum cohstructa rate in insulam eam traj

uisse mimaduersi comMode habitari posse, armetum rursum in Persiam abegisse,ac missis in eam ct in alias insulas in maritimam oram colonis pelagus de sua nomine appellauisse. Aios vero Persei filium Er thram asserere,qui in his locis imperarit. Haec Strabo. Plinius. Irrumpit deinde ct in hac parte geminum mare in terras,quodrubrum dixere nostri Graeci Erythreum a Rege Erythra 1, aut so ali 9 Solis repercussis tri reddi colorem existimantes: ali3 ab hac arena, terrabat, tali aqua ipsius natura. Solinus. Vitra Pelusi cum ostium Arabia est ad rubrum pertingens mare,

438쪽

multiplex.

q-E threum ab Evthra rege Persit, ct Andromedastis, non soli m a colore appetiarum Varro disit, qui affirmat in litore maris istius fontem esse, quem si

oves biberint, mutent vesierum qualitatem, ct antea

candida amittant quod fuerint usique ad haustum, ac fulvo post modum nigressant colore.Martianus qui ex lino videtur sumpsisse verba. Vnde ultra Pelu--αsiacum ostium Arabia est ad rubrum pertingens mare, quod Eryhreum ab Erphra Rege Persa ct Andromeda filio vocitatu , a colore etia dicitum rubrum, Mons est in litore, quem cum greges biberint, in rubrum colorem incipiunt mmtare lanas. Sabellicus ex recentioribus. uti Alexander haud procul ama' Enneia. ri quum Nearchus,ct Onesicritus illi assuerunt, ausi l. c.

mabant hipraeter alia multa, quae eo tractu explora erant memoratu digna, stulte persuasum esse vulgo rubras alicubi esse maris aquas, quin ab Erythro Rege nomen pelago inditum credere se,cuius sepulchruUeius gentis literis insignitum in insula haud procul a terra intulit essent: haec id quorum est Curtius autori j aquam videri rubram, rasinon sit, assimant,

quia rubens sit amena,qua leuiter commota talis existat

in fluctibus color, aut quia montium, qui argilosi sint, repercussu pacata pelagi facies furestat. Et hae sunt in

uniuer lim Antiquorum ferme omnium, & centiorum aliquot circa Rubri maris nomen opiniones: quas nos ex Neotericorum fide complures enim ex eis oculati testes examinare voluimus. Alphonsus igitur Albuquercius ducum sui temporis siue animi magnitudine,siue rei militaris scientia, & rebus scoliciter gestis postponendus nulli, in quadam ad Emanuelem immortalis

439쪽

talis memoriae Lusitaniae Regem epistola res rente Ioanne Barros optime ait huic mari Rubri nomen conuenire: quo enim tepore ipse voluit maris huius fauces portas vulgo vocant in classe penetrare, sese vidisse affirmat maximam aquarum vim inde exeuntem rubro infectam colore , quae quidem extendebatur Adenum versus, Antiquis ut Marius Niger vult Adedi ut vero Ioannes ipse Barros ) Madoce dictum,

neque Ocelis , ut falso sensit Iouius : ac eodem tinctiim colore visum id totum mare, quod ex summis nauium carchesis, oculis poterat perlustrari. Progrcssiim ulterilis in maris interiora eodem saepe colore maculata deprehendisse: cuius rei causam cum a Sarracenis nauiculariis it lius maris peritis ipse quaesisset, intellexisse demum causam coloris esse aquarum ab imo mari reuolutionem; cum enim mare illud prae caeteris minimae sit altitudinis, ac ventorum turbinibus in ima penetrantibus frequenter agitetur, reuolutionem arenarum, & argillar, quae sunt in profundo rubri coloris, ventorum vi iubtus undas huc, illuc fluctuantium, hunc aquis colorem praestare, & cum fluxui, ac refluxui maris nullum aliud pateat ostium praeter freti huius fauces , ideo fiequentius eas tales coloris rubri maculas ventis, & undis erumpere in vastum mare voluentibus, ac argillam, & arenam si cum asportantibus videri. Ita Albuquer-cius , Ioannes Casti ius, qui Prorex Indiae pinstea fuit referente eodem Barros ) chm in eam

cum Stephano de Gama, Vasti de Gama Vi- digetra

440쪽

multiplex. 397

digeirae Domitis silio pro rege deuenisset, atque sub eiusdem Stephani auspiciis fretum hoc

usque ad Arsinoe oppidum, vulgo Meeta, penetrasset, ac elaborasset anxiὸ in . nominis huius causa pervestiganda, remque cum aliquot Sarracenis naucleris , aliisque hominibus non indoctis comunicasset,id scripto testatus est. Cum

Gamar classis AEthiopiae oram legeret, AbasDsiam , dictam s Arabiae nanque praeter Taurum oppidum, nullum alium tetigit potium) essetque triremium,aliorumque nauigiorum, quς si cile possent mare illud vadosum nimis superare, vidisse se maximas quasdam rubri coloris maculas in mari,quae quidem magnum illius occuparent spatium, saepiusque ex illa aqua cados aliquot extrahi fecisse, quae tamen nihilo erat obscurior , aut minus pellucida.& crystallina caeteris aquis vasti extra fauces Oceani; iussisse etiam urinatores quosdam in mare descendere , extraxisseque illos e profundo maris materiam quandam rubram corallo similem ; aliam vero lanugine cooperam coloris eius , quem recentiorum vulgus Latinorum , Aranciatum , nos Naramari dicimus qui fortasse luteus antiquis , aut chrysomeleus. 2 Aliunde vero ubi maculatum viridi colore cernebatur mare , t extraxisse lapides quosdam viridis coloris. Vnde vero aquae vilabantur albae, arenas candidissimas ; has vero maculas reperisse se per totum ferme id maris spatium, quod inter ciuitatem Zuaquen.&portum Alco cerij dictum, interiacet, id est cen-

. tum

SEARCH

MENU NAVIGATION