장음표시 사용
21쪽
celebratur a Cardinalibus coram Pontifice ue ea autem fere probantur , quae in Congregatione Cardinalium die Mercurii gesta sunt, quemadmodum Cardinalium Congregatio ea fere probavit, quae a Consultoribus gesta fuerant, Domini cano Commissario Cum suis omnium moderatore, atque administro : Cum enim Consultores reliqui non intersint Conis gregationi Cardinalium , ac Pontificiae, nisi peculiari aliqua de causa advocentur, secus est de Dominicano Commissario , quem omnium fieri conscium, omnibus interesse necesse est. Hoc nimirum est celebre illud Romanae Inquisitionis Tribunal, ejusque regiminis forma nostra hac aetate. Ad ipsum scilicet gravissima quaeque reseruntur ,
quidquid ad Fidem Catholicam facit, ad Doctrinam sive Thesium, si ve Librorum,
ad controversias rituum , sive Malabari- eorum, sive aliorum quorumcunque, ad lites, & contentiones de B. Mariae Conisceptione , ad sollicitationum crimina ; tandem ut alia omittam eX decreto II 1'. etiam eorum inobedientia ad Inquisitionis Tribunal pertinet, qui Romae libros typis mandant, vel alibi typis vulgandos curant, absque facultate Fratris Dominiis
eant Sacri Palatii Apostolici Magistri.
22쪽
, Quam multae querelae de hoc Sancti Gsimo Inquisitionis Tribunali excitatae sint , imo vero excitentur : quam multa in ejus odium , vel perniciem dixerint , scripserint, egerint, decreverint Imperatores, Reges, Principes, Regii Senatus, sive Par lamenta , Universitates , Laici , Ecclesiastici , tum Seculares, tum Regulares , Domini canis exceptis 3 quam multa praeterea dicant, scribant, agant , decernant, supervacaneum est recensere, cum omnibus notissima sint. Excutiatur Universa Ecclesiastica Historia : Nullum prosecto reperies Sacrum Ecclesiae Tribunal, quod tot populorum odiis exceptum sit , te stes hujus rei sunt Turbae Belgicae, Romanae , Mediolanenses , Neapolitanae uno seculo decimo sexto, ut de posterioribus temporibus, imo vero no stris sileam Quare nihil mirandum est, quod a tam multis regnis, ac Provinciis, in quibus sedem fixerat, fuerit non sine dedecore
Cogitanti mihi, quid tot turbis causam dederit, non ego horum malorum Causam in sanctissimum Inquisitionis Tribunal rejicio , sed in ejus administrationem Regularibus commissam, N imirum unusquisque in ea vocatione, in qua Vocatus est maneat. Non in hoc vocati sunt Re-
23쪽
gulares ordines , ut Iurisiictionem contentiosam in Ecclosia exerceant, ac Criminalem. S. Dominicus primus in Dei Ecclesia Inquisitor fuisse dicitur: Verum qui non univocd cum hodiernis Inquisitoribus conveniat , sed satis aequivoce: Inquirebat enim ille de Haereticis , quos inuonerat, partim privatis, partim publicis e suggei tu sermonibus , ad Fidem C tholicam hortabatur 3 protervi quique, at que in suis erroribus defixi suis judicibus puniendi committebantur. Hodiernus Inquisitor judex est verius , quam Inquisitor. Quid autem Regulari viro cum judicii , cum reorum carcere, Tortura ,
atque Tortoribus pia optime perspeAit Romanorum Pontificum , si quis umquam, prudentissimus, PAULUS III. qui cum Romanae In quisitionis Tribunal noviter Constitueret, Clero Seculari, non Regulari tradendum Censuis : quod utinam prioribus suculis , utinam saltem posterioribus , servatum diligenter fuisset i haud profecto tantum odii, atque invidiae sanctissimo Tribunali conciliatum fuisse doleremus. Non negaverim plura in Ecclesiam bona ex. Inquisitoribus Regularibus prosecta sui λse : At quam multis malis iisdemque gravissimia admixta i neque vero quisquam
24쪽
putet multum inde detrimenti Ecclesias accepisse , non ipsos tamen Regulares Ordines et Iino vero hos ipsos , maxime Dominicanum Ordinem , plurimum fractos, ac debilitatos fuisse , hac de ca
Fa, aio , atque amrmo. Nimirum honoris , ac potestatri per Inquisitores exeris Cendae. ambitus, cum rei pecuniaria desiderio , ubi primum Regularis viri animum tavgit, miserrime inficit fac Praedicationis , Conseuronis , sacraeque D ctrinae Iaboribus ineptum facit. Sand clarissimum FT. Praeditatorum ordinem de Inquisiti me dimittenda serio cogitasse, ipsamque , quantum est ex se dimisisse , Iocupletissimo testimonio scimus , Bullario nempe Dommicano per Fr. Bremondnovissime evulgato tom. I. pag. D8.
Acturus de gravissimo hoc argumen to , quod e re Catholici esse maxi censeo, demonstrandum suscipiam, quam prudenter, ae pie PAULUS III. Romanam Inquisitionem . aliasque subalteronas , quae G ipsa pendent, Clero Seculari, non Regulari commiserit 3 quanta etiam magis hujuscemodi consilium nostrae huic aetati congruat: Quod cum adhuc factum non fuerit, nihil de tot damnis, ac turbis mirandum subest : id si fiat, stetur, ut opinor, rerum ordo felicior.
25쪽
PAULI III. Constitutio Romanam in ustionem non Regularibus, sed Gero Seculari committit. A Nno is r. PAULUS III. edidit
Constitutionem, Licet ab initio, quae est in Bullario 3 . in qua sex Cardinales eligit , eosque Nostros , inquit , N Apostolicae Sedis in omnibus S singulis Reipublica Christiana Civitatibus , Oppidis ,
Terris, θ' Locis , tam , quam ultra Montes ubilibet, etiam in Italia conssentibus , ac in Romana Cur id , super negotio fidei Commissarios,'inquisitores Generales , sit generalissimos auctoritate Apostolici renorepraesentium constituimus, ac deputamus. Quod autem attinet ad subalternos Ιnquisitores aliarum a Roma Urbium haec 1tatuit , necnon ad praemissa omnia , Usngula , in quibusvis Civitatibus , terris , Niocis , is quibus eisdem Cardinatibus videbitur , quoties ipsi Cardinales opus esse cognoverint ue alias personas Eccle sicas idὐ- teratas, Deum timentes in Ne
Iogia Magistros , seu in altero Parium Do-
26쪽
inres, Licentiatos, Baccalaureos , in aliqud Universiate studii generalis gradaalos 3 in trigesmo eorum aetatis anno ad minus constitutos , Ecclesarum Cathedralium
Canθnicos , vel dignitate iacusastia praeditos, smili aut limitata facultate subsiluendi ,'subdelegandi ν ω.3n toto , vel in parte, , et ei successτὸ ad eorumdem Cardinalium libitam , etiam in negociista causis per eos tunc inceptis revocandi , si loco ipsorum alios smiliter quatiscatos δε- putandi. Hactenus Bulla. In his extra Urbem Inquisitoribus tria, ut vides , requirit Pontifex , Doctrinam , qua sint Magistri , vel alias graduati ἔ Etatem, qua pervenerint ad annum trigesimum ;-Gradum, quod sint seu Canonici Cathedralis Ecclesiae , seu in alia dignitate Ecclesiastica constituti , quod certe non nisi Secularibus Clericis congruit. Quinimo subdelegandi etiam eadem ratione dicuntur smiliter qualiscati. Atta
men omnes extra urbem Fratres Dominicam sunt , Patavio , atque Hetruria eX
ceptis 3 ubi id muneris demandatum est ordini Minorum Conventualium nempe, non quidem Dominicanis , sed tamen
At, inquies, esto in constituendis In quisitoribus extra urbem declinatum sit
27쪽
a Legibus Pontificiae Constitutionis: verumtamen nihil tale dici poterit de Romano ipso Inquisitionis Tribunali. Quinimmo hoc potissimum , hoc inquam, a
primaeva sui constitutione discessit. Cardinales Commissarios , atque Inquisitores creavit PAULUS III. non tamen Dominicarium Commissarium adis D. Hic ubi primum adjunctas est , aliam induit faciem , naturamque aliam Inquisitio Romana , universumque ejus regimen plane fuit commutatum , tum enimvero a Ciero Seculari ad Dominicanos devolutum est. Inde etiam fuit , quod Sedes Inquisitorum extra urbem Clericis Secularibus a ΡAULO III. demam datas , quotquot potuit Dominicanus Ordo sibi per Italiam usurpaverit. Quod, si
etiam Florentiae ipfis non licuerit, nihil mirandum est, cum Cosmum Medi eum parum sibi aequum haberent per eatem in , quemadmodum legere est in Hadriani Historia lib. r. , α Spontano ad ann. Is s. n. I 8. Florentiae , inquit, non pauci formam runninas Monarchis aversabamar in spem mutationis , ex quibusdam praedictioribus 'eronimi Savonarolae , confortati suasonibus Frairum Dominicanorum. Camus postquam Domini ηos monuisset ab
Mjusmodi susurrauionibus abs-νε , cum
28쪽
non sitemperarent , primum nonnullos eream in carcerem iraem , deinde dixit, ut omnes
alias sibi Sedes quaererent, reque ipsa manseolapso abeundum iis fuit. Quamvis autem Opera PAULI III. res compositae fuerint , nemo mirabitur ex Franciscanis Potius , quam Dominicanis Etruinos nisquisitores munus hoc in Hetruria exerta
Quod dixerim Romamm Inquisiti nem Dominionis comessisse , cum primum Inquisitionis Commissarius ex orindine Dominicano statutus fuit, id verissimum esse nemo diffitebitur Romanarum rerum paulo seientior. Quod in Sancts Inquisitionis officio Commissarius praestat , idem imo vero multo etiam magis in aliis Romanis Congregationibus praestant Secretarii , ' penes quos rerum summam esse , vuIgatissimum est. Commissarii autem potestas , atque autoritas in negociis S. Ossicii, tum directa, tum indirecta multo ma ma est, quod exim fradicendis , clarius adhue Auce tr. Quam aliena fuerit PAUL p IpΙ. mensa Dominicano Commistario, eonstat ejus Bullam expendent,: etenim post Cardina lus Inquisitores appellatos , ac Constitutos haec addit, nec non ad osseaenum praemissorum, βω-Morem Hstatem, γ ramis
29쪽
publicos, θ' alios Oociales ad praemi a necessarios , opportunos : etiam Clericos Religiosos cuiuycunque ordinis fuerint deputanai ει constituenui. Qua in enumeratione cum a Fiscali Procuratore post Cardinales exordia tur , deinde ad Notarios deseeendat, tum vero ad alios minores , ac
levioris momenti Ossiciales , satis ostendit Pontifex, se ne cogitasse quidem de Generali Domini capo Commissario , qualem hodie conspicimus , qui post Cardinales potissimum locum habet : tantum quo sibi autoritatis, ac potestatis acquisivit, quantum in unoquoque Cardinalium seorsum non reperies, licet specioso Inquisitorum
titulo decorentur. Sane tantum munuS, enumeratis Cardinalibus ante Fiscalem Procuratorem, ac Notarios recensere debuerat. Quid i quod ea disjunctiva enun- Ciatio, quae vagatur inter Clericos Seculares , ac Regulares cuiuscunque ordinis ,& de minoribus ossicialibus loquitur infra Procuratores Fiscales , ac Notarios Constitutis, satis prae se fert studium Pontificis, quantopere nimirum alienus esset, vel ab ipsis inferioris notae muneribus certo Dominicanorum ordini addicendis. Uerum quidem est experientiam rerum Magistram abunde docuisse, quod praeter Cardinales Inquisitores , qui sunt in
30쪽
supremo eius Tribunalis gradu , praeter Procuratores Fiscales, Notarios, aliosque levioris, aut inferioris notae homines , opus sit praecipuo quodam, seu Praesecto, seu Administro, qui sive Secretarium, sive Commissarium, aut alio quocumque nomine appelles, ardua, ac plurima Tribunalis negotia moderetur , disponat reexpediat, ac stabile domicilium in Inquisitionis Palatio sibi habeat. Verum juxta Pontificis instituentis mentem , prima
rium adco munus, cujus est omnia tem perare , moderari , movere , regere a
Ciero seculari nequaquam di strahendum
fuerat. Cardinales a primaeva Institutione, non Inquisitores modo , verum etiam
Commissarii constituti fuerant. Potuit itaque ex iis Commissarius primarius , aut Praefectus deligi, aut si id minus commodum erat, & alteri a Cardinalibus demandandum fuit, praesto erat Praelatus aliquis Secularis, qui non Assessor tantum is qmodo ob forenses contentiones, sed etiam Commissarius, & esset, & appellaretur. Non omittam edictum contra Bibliopolas, & Librorum Impressores, atque Dohanarum ossiciales, &C. datum a Cardinalibus Inquisitoribus anno Is 3. Hoc est anno secundo a Romana Inquisitione constituta : Ad ejus calcem ita apponitur.