Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

jetanus tom. I. Opust. Trach. I 6. quaest.

s. & 6. Cano lib. I 2. de locis Theol cap. I 3. & Corduba quaest. I s. de Indulg. Ita explicant, ut dicant Indulgentiam per modum suffragii non esse infallibilem omnino, sed pendere semper ex libera accepistatione, & misericordia Dei. Haec opinio celeberrima ex diametro opponitur opinioni Silvestri. Uerum ne mihi plusquam evagandum sit , legendus ex modernis Amori. in suo Tractatu de Indulgentiis. Inde agnosci potest, quam alienum sit amente graviorum Theologorum, animam evolare e Ρurgatorio ad tinnitum aurei deincidentis in pelvim,quam Silvester vocat mea ram,& catholicam veritatem, cui qui repugnet,habendus sitHaereticus dogmatizans. Ad Conclusionem 28. Lutheri se Certum est nummo in cista tinniente augeri quaestum & avaritiam posse, Suffragium autem Ecclesiae est in arbitrio Dei solius. V Haec reponit Silvester. Certum est etiam istam Conclusionem esse detractoriam, & viri ponentis os in

is Coelum, nec minus Certum est, erroneum , & haereticum esse dicere, quod extante causa rationabili, Papa non potest pro voluntate plus & minus dare de Suffragio unius alteri, cum hoc Deus sibi concesserit.

72쪽

Quid hoc arrogantius dici potuit, &a veritate magis alienum Z Mitto C etanum . Canum & Cordubam . Quos iam retuli, legatur Amori. & alii, ut intelligatur, quam multum pendeat ex arbitrio divino, & ex quibusdam dispositionibus, non modo defunctorum, sed etiam vivorum Indulgentia, si opinionibus standum sit Theologorum celeberrimorum. Interim ad has censuras veluti de Haeresi toties in Lutherum jactatas a Silvestro, & quidem sub ea prima tempora immerito , quis se Contineat, ne usurpet verba Erat mi ita scribentis ad Albertum Cardinalem Moguntinum de Dominicanis inimicis Capnionis, quorum praeci puus Inquisitor Hoch stratus : Ob quam- libet, inquit, levem causam, statim hocis habent in ore , Haeresis est. Olim haeis reticus habebatur, qui dissentiebat abia Evangeliis, ab articulis Fidei, aut abis bis, qui cum iis parem obtinerent au- , , ctoritatem. Nunc si quis unquam disiti sentiat a ThomaAquinate,vocatur Hae- is reticus, imo si quis a Commentitia ra-

tione, quam heri Sophista quispiam in is Scholis commentus est , quidquid non ,, placet, quidquid non intelligunt, Haz- resis est, Graece scire Haeresis est , eκ-

73쪽

,, non faciunt Haeresis est. Fateor grave, , crimen est viciatae Fidei, sed non oporis tet quidvis trahere in quaestionem Fi- ,, dei, di qui tractant Fidei negotium , ,, debent ab omni specie ambitionis , quae-- stus, aut odii, vindictaeque procul abes- , , se. At quid isti prae se ferant, quis est, , , qui non videat 3 V Haec ab Erasmo non hyperbolice dici , sed omnino verissime sciet quisquis vel ex solis duobus tomis literarum Erasmi, aliorumque eruditissimorum virorum , quae una admiscentur, leget innumera horum omnium eXempla.

In Silvestri Dialogo, de quo modo agitur, haec habentur ad Conclus. Luth. I s. vero cum D. Nomi , cujus Doctrina, quantum ad Fidem, S Mores attinet, per

regulam Fidei Fccusam Romanam N disecvssa , S probata es , dico , &c. quibus

consonat, quod Castro testatur, se suis auribus audivisse a Dominicano Concionatore, & refert etiam Cardinalis d'Aguir- re sub finem suae Theologiae. Suisquis D. rhomae contradicit, Haereticus

es. illud etiam verissimum , quod de linguis dicebatur ab Erasmo , nam Dominicanis plerosque suspectos fuisse Haereseos, tantum , quia graece sciebant, demonstrat Angeli Politiani Prologus, in Plauti Menocbmos , N Badaeus in opere de

74쪽

studio literarum recte instituendo , sub initium.

Et Benignus Santes in opere de recta pronunciatione : voce Paraclitus cap. 44. Quare jactabatur tanquam effatum eorum Fratrum,

cavendum est a Graeca lingua , ei qui nolit esse Hareticus : Neque illud hyperbolice ab Erasmo dictum de Poesi. Haec accipe ex Hieronimo Squarcia fico , qui auctor

Petrarchae fere coaevus , ejusdem vitam scripsit. Hoc autem de Petrarcha narrat, quod ex ipsius mel ore accepit. V Fuit , inquit, in vita praefixa tom. I. Operum Petrarchae se Fuit, illa tempestate no- ,, men Poeticum ita invisum, ut qui ea thu-

, , dia sequeretur, Magum , Sortilegum, , , dc Haereticum esse dicerent. Erat tunc , , haereticae pravitatis inquisitor quidam is Marcus Picenus de Soli podio oriundus Frater rudis, dc omnium bonarum liis terarum omnino expers, qui temerariose ausu in non nullos injicere manus tenis lavit, & nisi provisum fuisset, maxima , , Oriri videbantur scandala , sed cognita, , illustrium hominum scientia , di Fra-

trum avaritia, quae a falso Zelo verae Re-

, , ligionis proveniebat, Soli podius tan- quam bonarum disciplinarum ignarusis e X plosus est, non tamen sine labore,, se purgavit Petrarcha. V Illud etiam gravius , quod a censuris ad carceres ,

75쪽

vincula, aliasque mulctas, ac poenas procedi consuevit , qua de re Erasmus in Apologia adversus Monachos Hispanos Om. s. pag. IOs7. is Res agitur per Reis latores deputatos , ac Iudices Monas, Chos, neC sincere . nec legitima juris

,, forma , pronunciant in carcere tres,, Priores Monachi, duobus testibus, αν, apparatur rogus Interdum Mona- ,, chi vanum spargunt rumorem , mox,, veluti suspectum pertrahunt in carceis rem, ibi disputant suo more,notantur aris liculi, & parantur fasciculi ad combustionem. 'Sane Silvester qui Inquisitor etiam fuit , censebat esse Haereses tot opintimas opiniones , quarum imbuti docti viri, si ab hoc Inquisitore deprehensi fuissent, Haereticorum poenas ab eo fuissent perpessi.

Ex hoc de quo agimus Silvestri Prie. ratis Dialogo , aliisque deinde libellis farinae ejusdem , quos conscripsit , illud

minimum malum extitit, quod i=risus fuerit ab omnibus,mRomae impositum illi fuerit silentium , ut in utraque Apologia ad Albertum Pium asserit Erasmus, veluti rem aetate illa omnibus notam : Illud gravius extitit rei Catholicae damnum, quod Lui herus rabie , ac desperatione actus

obedientiae jugum excussit , di in schis

76쪽

ma, apertasque Haereses prolapsus est , cum enim Cardinalis C etanus illum ad Palinodiam cogeret, nec satis illi esset silentium ut iique parti imponere, ut idem met Lutherus orabat , & Raynaldus in Annalibus refert: nihil autem Palinodiae,

seu retractationis, alteriusve poenae a Tet-2elio eX peteretur ues increpatio enim a Mil-

tigio I nternuncio Pontificio facta, non nisi post vulgatum schisma fuit praeterea edRomae res adducta esset, ut idem mei Silvester in Iudicem Luthero datus esset,

in eum tandem Lutherus Furorem erupit, 'quem ejus libri demonstrant: nec frustri

erupit 3 nam arrogantia adversariorum, amorem plurimorum , ac commiserationem Luthero conciliavit.

Rem narrabo verbis Coclari, qui Lutheri acerbissimus hostis fuit. Haec autem narrat in libro de actis, & scriptis Lutheri. ,, Dum quereretur injuste se premi ab ,, Adversariis, brevi maximum sibi conci- ,, tiavit favorem, non modo apud simpli-33 cem populum , verum etiam apud ple- ,, rosque graves, di eruditos viros , qui ,, in verbis ejus genuina simplicitate cre- ,, dentes, putabant Monachum nihil aliud

1s quaerere , quam veritatis Patrociniuma, contra Questores Indulgentiarum, quia, magi pecuniarum , quam animarum

77쪽

,, gelatores viderentur , sicut criminabas, tur eos Lutherus.

Hos inter viros graves, & eruditos fuit Erasmus , qui nunquam Lutheri errores probavit, sed Zelum in abusus , in quo tamen ipso moderationem e Xoptabat. Nam ad Lutherum scribens sub ea turbarum initia Epist. 427. se Mihi videtur plus pro- ,, fici civili modestia, quam impetu is magis expedit clamare in eos, qui Pon-M tificum authoritate abutuntur, quam ,, in ipsos Pontifices. Idcm de Regibus,, faciendum : Scholae non tam aspernan- ,, dae sunt . quam ad studia magis sobria .

,, revocanda .

Pergit Coclaeus. Hinc Lutheri mi- ,, serta Poetarum, Rhetorumque cohorS, ,, & in adversarios ejus odio accensa, im- ,, pigre pro eo , & lingua & calamo de-M Certabat, causamque ejus Laicis com- ,, mendabilem reddebat, ac variis Cavilinis lis, & in v cctivis Praelatos, Ecclesiaeque ,, Theologos perstringebat: incusans eosis avaritiae, superbiae, invidiae, barbariet, , & ignorantiae, qui innocentem Luthe- ,, rum non ob aliud persequerentur, quam ob doctrinam , quod videretur, & esset, , doctior eis , & liberior ad dicendum, , veritatem, Contra imposturas, & praes,, tigias hypocritarum, cumque valerent

78쪽

non sol tim ingenio, & acrimonia, ve- ,, Tum etiam elegantia sermonis , sive lo- , , quendum, sive scribendum esset: facile

, , traxerunt animos Laicorum in favorem, , , commile rationemque Lutheri, tanquam

,, is propter veritatem, &lustitiam vexa- ,, retur ab Ecclesiasticis , invidis , ava- ,, ris, indoctis, qui in otio , luxuque vi- ,, ventes superstitionum adinventionibus,, a simplici plebe pecuniam emungerent. ,, Tegelio itaque , qui antea quoque per ,, Indulgentiarum frequentes praedicatio- ,, nes pecuniarum collector fuerat , per, , hujusmodi querimonias , criminationes,, que tum Lutheri, tum Poetarum , dc , , Rhetorum , in dies magis, aC magis des, Cresccbat autoritas apud populum, mi- , , nuebatur plebis ad Indulgentias devo- , , tio , invisi reddebantur Quaestores, &,, Commissarii , rarefiebant manus lar- ,, gientium : Luthero autem augebatur,s autoritas , favor, fides, existimatio, ,, fama , quod tum liber, acerque vide-

,, retur veritatis assertor, contra fraudes,, Quaestorum, & fumos Bullarum, quasis non gratis darent, sed pecuniis vende- rent Indulgentiarum Commissarii. Haec , , Coclaeus, cui similia Ulembergius, uti,, videre est in Raynaldi Annalibus Ec- ,, clesiasticis ad annum Is I 8. n. 99.

79쪽

Erasmus autem ad Georgium Ducem

Saxoniae, & egregium Catholicum Epist. 6 s. se Monachi quidem , ac Theologio parum ibbriis, stultis, indoctis, ac se-

,, ditiosis clamoribus malum hoc exagi- ,, tarunt, di ex malo pessimum, ex mi. nimo maXimum reddiderunt. Nam ini-

tio nihil periclitabatur praeter quae stum M Indulgentiarum. Quem tandem eliminavit Papa Pius V. eliminatis Quaestoribus & in responsione ad Albertum Pium Carporum Principem tom s. Ope rum p. II AI. , , Dominicani quidam haec ,, de Indulgentiis nimis adulanter & imis prudenter, ac prope dixerim blasphe- me jactantes apud populum , eXcita- ,, runt Lutherum, ut proponeret aliquotis Propositiones disputandas, quibus sicis respondit Silvester Prieras , ut exar-- serit incendium. V Exarsit autem hac ratione: Septimo mense post eas Theses, de quibus saepe dictum est, ea scripsit, quae narrabo verbis Utembergii cap. 2. apud Raynald. in Annalibus ad ann. Is I 8. n. 9s. D Lutherus scripsit Analysim The- ,, sium suarum,uel Εxegesim fi dicere mavis, valde prolixam: Staupitium Gene- ,, ratem ordinis S. Augustini Vicarium in ,, Germania rogat ut hanc Analy- ,, sim ad Leonem X. Pontificem perferri

80쪽

M curet, cui libellum hunc in eum finem is dedicare voluit, ut omnem a se Haereis, , seos, & inobedientiae suspicionem reis D moveret: In Praefatione se Beatissime Pari ter, inquit, prostratum me pedibus se tuae Beatitudinis offero cum omnibus, is quae sum, & habeo e vivifica, occide, as voca, revoca, approba , reproba, ut ,, placuerit 3 Vocem tuam, vocem Chri- , , sti in te praesidentis agnoscam , si mor-

, , tem merui, mori non recusabo. 'Plerique putant Lutherum ista non sincero animo scripsisse , quia paulo post plura scripsit furore plena. Levissima sane ratio. imo si animo haeretico tum fuisset, fortasse humilitatis ac pietatis laudem in sua Epistola quaesivisset, non autem Catholicae Fidei publica Confessione, vocem Christi in Pontifice praesidentis , & loquentis agnosceret. At vero cum Silvester non contentus

Dialogo quem memoravi, Epitomen etiam quandam in Lutherum deinde scripsisset, multis conviciis, ineptiis, erratis scatentem , ira, ac furore aestuavit Lutherus ,& duo quaedam scripta in Silvestrum confecit, multa in eo corripiens, sed illud praecipue , quod a Pontisce robur ces autoritatem accipere dixisset, quemadmodum

supra retuli, Scripturas sacras, dictu in

SEARCH

MENU NAVIGATION