장음표시 사용
101쪽
enim Haereticus fuit, veritatem dictorum suorum, non errores depraedicabat. Quare ut huic narrationi finem imponam , nullam tantam utilitatem Ecclesiae Dei , Scriptis attulit Cajetanus, quantum damni paravit in Lutheri judicio sua Dominicana severitate : meritoque Torellus Conqueritur in Seculis Augustianis, ubi de Haeresi Lutherana , tantam labem Augustiano Ordini, tantam Ecclesiae perniciem facili negotio caveri potuisset : si nimirum in Controversia Dominicanos inter, atque Augultinianos delectus non fuisset Dominicanus Iudex , sed alter quivis studio partium non addictus , qui non Lutherum modo , sed TetZelium etiam cum Silvestro fraenasset, dc in omnium
errores aequa lance animadvertisset, eamque in judicando mansuetudinem cum justitia composuisset, qua Lutherus rabie, ac furore actus in desperationem non Co
Scio. haec obscuriora esse nostra hac aetate, in qua praeoccupato, atque averso animo in Lutherum , ejusque impias Haereses sumus. Verum secernenda dili. genter tempora sunt, non idcm Lutherus
initio dissidii fuit, qui deinde in progressu: Contentio cum Tet Zelio Inquisitore, deinde cum Silvestro , & C etano nota
102쪽
invenit Haeresiarcham, sed fecit 3 secit autem , cum odio accensus in Administros Pontificis Dominicanos, eorumque agen
di rationem parum sane aequam, & juri
consentaneam, gradum secit ad Pontifices ipsos lacessandos, eorum Fidem, a Doctrinam improbandam. Uerum quae miniis comperta sunt hoc nostro aevo ,
satis erant perspicua aevo PAULI III. quem proinde mirum non est, de Tribunali Romanae Inquisitionis , Clero Seculari tradendo cogitavisse , editaque Constitutione Licet ab initio sanxisse s Quandoquidem Lutheranas turbas , atque distidia Dominicanis Inquisitoribus , ac Iudicibus tribuenda esse perspiciebat.
Temperare mihi non possum , quin hoc loco nonnulla de Erasmo annectam, quem ita conviciis persecuti sunt Inquisitores ejus temporis, ut nisi optimus fuisset rein vera Catholicus, ad Lutheranismum protrusus fuisset. Quae tum Inquisitores, tum alii plurimi Mendicantes de Erasmi Fide, ac moribus , plane horrida vulgaverint , ex Alberto Ρio coacervavit male in hac re credulus Raynaldus. Qua ex causa Fratrum Dominicanorum plerique s non tamen eorum optimi Faber , & Guillelmus Parvi, aliique Erasmi fautores inte-
103쪽
serrimi & cum iis alii Regulares tantam
in Erasmum rabiem ac furorem Conceperint , in promptu causa est. Inter Scholasticos, qui fere RegulareS erant, mira erat inscitia, absque ullo fere Latinae, Graecae, Hebraicae linguae studio, absque Scripturis , Conciliis, Patribus, sacra historia, ac Critica: meras tricas pro Philosophia, ac Theologia venditabant. Ventri, luxui , atque otio plures dediti, solis Eleemosynis corrogandis intenti, & extrinsecis caeremoniis vestium , cantus ac similibus Contenti, ita se ipsos, ac Christi fideles negligebant : ut celebre scriptum Cardi. nalium , ac Praelatorum PAULO III.
oblatum. Ordines Religiosos conventu ales abolendos , inquit, omnes putamus. Iam vero Erasmus vir sine fuco, & fallacia, Corruptissimos seculi sui mores taxare coepit 3cXCurrens per omnes gradu si ipsos etiam admonens Pontifices, ac Reges, & quidquid his subitat, quod pluribus libellis fecit , eoque praecipue , quod Moriae, seu sultitiae encomtum vocavit , & cujus ad triginta millia voluminum paucis annis exincusa sunt. Hinc mali & indocti Regulares in Erasmum efferati, omnia carpere in ejus libris , omnia in haereticum sensum trahere, tantaque ejus nomen infamia aspergere i ut haec ad posteros propagata sit ,
104쪽
ipsisque Bellarmino , Possevino, Pallavicino imposuerit.
Sed audiatur PAULUS III. in Brevi ad Erasmum , quam Epistolam recitat
Raynaldus ad ann. Is s. n. I 8. Memores M probitatis , di innocentiae tuae, & in is vario disciplinarum genere eminentiae, , , nec minus meritorum erga Apostolicam
,, Sedem, cum adversus desertores Fideiis summi vi pugnasti, Praeposituram , is tibi grate contulimus , ut aliquod jam is praemium tuae virtutis agnoscas. V Haecis PAULUS III. biennio ante obitum ,, Erasmi. In libro Diatribes Hyperaspistae lib. 2. quem Contra servum arbitrium Martini Lutheri scripsit anno Is 26. , ita cum Luthero loquitur. - Α vestro foedere meis alienum esse semper professus sum , is cum Ecclesii Catholica pacem habeo, & censuram Scriptorum meorum de se tuli , si quid inest erroris humani. Nam malitiam , aut impietatem pra- ,, cui ab illis abesse scio. . . . Haec cum tot epistolis , & privatim scriptis, α,, per Typographos evulgatis ante tot an- is nos declararim, tibi adhuc navigo in- ter Scyllam, & Charibdim, & neutri , , parti adhaereo Ita tom. Io. operum edit Lugd. Batav. Pag. I 268. Sciendum
105쪽
autem has ipsas naenias de ambigua Erasmi fide iteratas fuisse ab Hochitrato Inquisitore , aliisque Mendicantibus. Et pag. I 268. , , Cum nihil Lu- ,, there, O miseris, quod in hominem deploratissimum dici possit, cum tibi sim Lucianus Atheus, cum Epicuri de gres, ge porcus, cum sim tam impius, ut is nec impiissimis Sophistis sim tolerabi- ,, lis, cum hostis totius Christianismi, ta-
rus jam Haeresiarcha, quae eadem in Erasin mum effutire pudere debuisset Catholicos plures Regulares. Idem Erasmus in alio scripto contra Lutherum, cui titulus est. Erasmus adversus calumniosi mam Episolam Martini Lutheri. Hoc habet: ,, Martinus Co-
natur Orbi persuadere Erasmum non ,, soliim nihil credere de rebus divinis, ,, verum etiam illud jam olim dolis, in- ,, sidiis, totisque viribus agere 3 ut uni in ,, versam Religionem Christianam labe- se factatam tandem praecipitem, ac Paga -
, , nismum in mundum revocem Uti- ,, nam in vita mea tam obtemperassemis divinis praeceptis, quam de his, quae, , sunt Fidei, liberam , & quietam con- ,, scientiam habeo apud Deum. Quod ad ,, moret attinet, quotidie cum suspiriis
106쪽
,, ac dolore cordis interpello Domini mi- sericordiam, quem tamen nolim mihi se unquam fieri propitium, si diabolici fa- cinoris unquam , vel levissima cogita- tio pupugit animum meum , non di- Cam , ut universam Christi gloriam ,, obscurarem : sed ut iple a Fide Ca-- tholica resilirem. Utinam hujus cor- ,, pustuli jactura queam hoc Ecclesiae disiis sidium consopire. Interdum admissorum se quidem veniam nocturnis, diurnisque ,, precibus a Domino postulo Fidem au- tem Oro , non ut det, sed ut datam
is Confirmet, augeatque. Haec coram Deoia loquor ex animo, sumat de me poenasse extemplo , si quid mentior. V Et tamen Pallavicinus Jesu ita , & Cardinalis
naenias Dominicanorum exscribcns ,
Erasmum malum Catholicum obiisse scribit, sed de ejus piissimo obitu ann. Is 37. legatur Epistola Amerbachii, qui morti praesens fuit, praefixa autem est Editioni operum Erasmi Lugd. Batav. Caeterum Inquisitores, aliosque Mendicantes conatos fuisse eum protrudere in Lutheranismum verissimum est, &saepissime queritur Erasmus : quem eX magno Ecclesiae defensore , magnum Ecclesiae hostem sua maledicentia , aut si ita appellare libeat, malo suo Zelo non secun-
107쪽
dum scientiam , fecissent. Verum obstitit vera fides, ac pietas Erasmi, altis fixa radicibus, obstitere Pontificum, Cardin3lium, Episcoporum, Regum, ac Principum, denique probatissimorum quorumdam , ac doctissimorum quorumcumque Laicorum , Clericorum, Monachorum , ex ipso Dominicano Ordine , qui benevolentia , amicitia Laudes ejus celebrahant , ut ΡAULUS III. eum inter Carisdinales cooptaturus jam esset : ni si hunc Pontificis amorem Erasmi obitus frustratus fuisset : De his Natalis Alexander se- eulo XUI. in Erasmo. Tom. 9. Operum pag. 373. Erant, is inquit , Erasmus, permulta quae meis poterant in Factionem Lutheranam 1, propellere 3 hinc a Lutheranis invi- , , tabar , illectabar , pertrahebar. Illinc ,, eX parte Catholicorum protrudebaris odiis. V Scilicet, ut queritur idem Erasmus Epistola 2s . , , Lovanti scelerati Dis simus nidus est , quorumdam Domi-M nicanorum nunc tandem exiit liber ,
is quo nihil fingi potest insultius, indo-M etius , mendacius, impudentius, in is lanius , V De quo etiam dolet Epist. 62. , , Quid , inquit , dicent Doctiis cum talia legant 3 ego hic Pontificum, is di Regum hortatu belligeror adversus
108쪽
,, Lutheranam Factionem haud absque is capitis mei periculo , di Lovanti mihiri suscitantur tales Tragoediae lΕpist. sos. ad Beudam Minoritam acerrimum hostem suum. Nonne vides,m inquit, quantum sit in orbe dissidium, & tu quasi parum sit , tam atrocem ,, ordinis Tragoediam si victus inju- ,, riis deficerem ad hostes Ecclesiae, unis de repeteret Deus hanc animulam, is nisi abs te 8 Quod hactenus perstiti,M non est mearum virium , sed diviniri muneris , dc ejusdem praesidio persi- ,, stam usque in finem , uti spero. Quis
M autem tam atrocibus Contumeliis ,
,, tamque perpetuis non delassaretur ,, id si fieret , non vides quem tumul- ,, tum excitare queam l Non est tam ,, inops amicorum Erasmus , quam tus, Credis.
Silvester Magister S. Palatii miserat ad Erasmum Epistolam non nihil increpatoriam, & Comminatoriam ann. I s 23. Nimirum , qui magnam partem habuerat Lutherum in rabiem , ac despera. tionem adigendo experiebatur an idem facere in Erasmo posset, missa ad ipsum Epistola : praeterquam quod permiserat Romae vulgari contra Erasmum Stunicae libellum maledicentissimum , quamvis
109쪽
vetantibus duobus Pontificibus, ac gemino Cardinalium edicto. Inter alia haec habet Erasmus Epist. 664. ad Silvestrum. o Hi, inquit , moliuntur in me, Zc velim nolim, faciunt me, , Lutheranum 3 Cum ego primus Om-
nium dehortatus sum a tali facinore , , Dicam arrogantius , sed vere : si vel ,, uno Epistolio declarare voluissem mera vel tantulum favere Luthero , vidisses,, erectissimos animos totius Germaniae , ,, quae certe latissime patet. Nec defuis- ,, sent Principum praesidia. Ego tot Con-
,, viciis quorumdam provocatus, tot alio. ,, rum blanditiis sollicitatus , numquam ,, dimoveri potui a veneratione Romanaeis Ecclesiae : Alexander Nuncius Pon- , , tificius in nihil non facit adversus Lu- , , therum. At si pernosses rem omnem , ,, solus Erasmus plus fregit vires, dcani-M mos Lutheranorum, di illius factionis; quam omnia Alexandri molimina. Id ,, an vobis isthinc persuasum sit, nescio:
is Certe Lutherani hic intelligunt , qui ,, mihi uni imputant, quod illis non suc- ,, cedit : jamque dentatis libellis in meis debacchantur, tanquam in adversarium, ,, α vere sum; tametsi malim mala sepa- ,, rari a bonis, quam utraque simul per-
,, di. Vide igitur, quam gratiam mihi
110쪽
,, rependunt , qui tam improbis syco- phantiis impetunt caput meum , imo ,, quam male consulunt suo negotio. Lu- , , theri factio nondum tam extincta est ι,, quam vos iit hinc creditis, atque utinam, , esset i Haec enim perdit omnia studia D nostra. Sunt hoc anno Is 23. innumerais millia hominum, qui odio Sed is Ro-
manae magna eX parte favent Luthero, nec aliud expetunt , quam ducem aliis quem . Me nec Angelus, nec homo fa-
cient seditiosum, tamen isti strenue la- borant, ut faciant. Habemus Caesaremis propitium , habeo , & hic Principes, se ac Reges mihi faventissimos , Cardina- , , les item, & Episcopos aliquot. Quaeso, ut per Stunicas, & similes sycophan - , , tas liceat mihi Orthodoxum esse. Epist. Rabiunt Lutetiae quidam ,, fortiter , duce Bedda s in quo uno ait se Epist. p I sunt tria Monachorum milis,. ita sola conicientia me revocat .a LU- theranis, alioqui declararem illis Furiis, , , quales sint. '' Non itaque stetit per furiosos quosdam Regulares, eorumque Con. juratos amicos, quin Erasenus exasperaretur in Ecclesiam . quod sane infinito malo fuisset. Plus enim unum Erasmum metuebant Lutherani, quam centum Cain