장음표시 사용
111쪽
99MENSURAE AD EXEMpLUM EARUM QUAE IN CAPITOLlO SUNT AUCTORE SANCTISSIMO V N. NOBILISSIMO CAES. PER REGIONES MISSAE CVR. . . D. SIMONIO
iv LiANO PRAEF. . . . . . . . Reinesius cui Langermannus Florentia redux epigraphen Modio insculptam itenderat , ipsam omnium primus post abillonium a edidit, ibique pro D. σ-monis rescribendum esse putavit D. Cetonio, quum Celonius Iulianus anno Ch. 333. vere urbis raefecturam esserit Gorius vero , qui odium ipsum accuratissime exscripsit, liberiorem hanc Reinesii coniecturam reiecit,
quumque subtiliter, atque ingeniose observa se quod in Veronensi Marmore υ Gallienus SANCTISSIMUS AUG. N. vocatur, ibique legitur CURANTE IUL. MARCELLINO sicuti prorsus id o P, habetur CVRANTE D. SIMONIO UL NO, optime accurateque coniecit quod Simonius ille Gallieni temporibus urbanam Praefecturam gellerit. Nolim eximiae huic amicissimi olim viri coniecturae laudique detrahere. Si tamen coniecturam aliam proponere hic liceat , longe verisi initius putaverim e pigraphem, ac Modium illum ideoque Urbis Praefectum in illo memoratum ad sequiora tempora referendum esse. Etenim in Thermis Her. culanis in Dacia repertis haec Inscriptio Marmori insculpta reperitur q)HERCULI SANCTOsIMONIUS IULIANUS V. C. PRAESES DACIA RUMN a Si Si
112쪽
Si Simonius ille, qui hic ri C. Praeses Daciarum vocatur, unus idemque fuerit, qui in Modio V. C. Praefectus Vrbis appellatur, ut maxima veri specie defendi potest , iceoque Ilie postquam iaciarum Praeses
fuerat, supremam illam potestatem Urbanae Praefectu.rae Roniae susceperit , post Aureliani tempora vixilse ille debuit, possi quam nimirum Dacia quae Gallieni cClaudii temporibus vel unica, vel a Barbaris occupatast, erat, ab Aureliano in Moesiana translata, atque in duas ita dirempta fuerat , ut non amplius Dacia solum, sed adiecto discrimine, vel Ripensis, vel edi
rerranea vocaretur , aut certe Dacia ruin nomine ipsa.
Ium utraque designaretur Accedit etiam inuod erculanae Thermae non in veteri Dacia trans Danubium posta, sed in nova cis Danubiana Dacia repertae sunt, ideoque Praeses ille ad Daciam , vel Dacias illas referri debet, quae post Aureliani aetatem a Consularibus , Praesidibus regi caeperunt, Denique ne argumenta cetera hic persequar, celeberrimus ille Praefectorum Urbis Laterculus, qui a Bucherio editus fuit, ab anno Chr. 34. Gallieni primo exorditur singulos, suffectos etiam Urbis Praefectos enumerat, qui ad annum usque 3 q. eo munere perfuncti sunt , nec ulli bi D. Simonii Iuliavi nomen occurrit, quod argumento estis poterit Simonium illum post annum 334. Praefectura Urbana decoratum fuisse: nisi fortasse cui libeat integrum eius Celonii Iuliani nomen , qui anno Urbis Praefectus fuit , censendum esse l. iisο-nius Cetonius Iulianus quae sanes nominum varietas plurimis Consulum , ac Praefectorum exemplis ostendi
facile posset, in quibus modo unum, modo aliud, interdum itura nomina dissimulata vel, omissa fuisse conspicimus ac ipse quoque Cetonius, qui in Praesectorum Laterculo Celoum Iulianus amenius vocatur, in
monumentis aliis lato Celonii Iuliam notaine decoratur.
113쪽
Quod vero idem ille s Act te, seri ucti pri titulus
in Veronensi Marmore, simulque in Romano odio reperiatur, ostendere sane non poterit, quod odius ipse Marmoris instar , Gallieni temporibus adscribi debeat.
Siquidem in Martia oribus aliis 1 Traianus Decius Sisi actissimur Domi r Uer, Furia Tranquillina Sanctissimae augusea contu Domini Uri Gordiam vocatur a); ideoque ex sola Sanctissimi voce nihil omnino
de Modii aetate definire nunc licet. Interim ex Bu-eheri Laterculo inferri facile potem hunc D. Simonium Iulianum post annum s collocandum illa, ut Oppo tunius ostendam in nova Priefectorum Vrbi Seris, quam ex Scriptoribus, ac Marmoribus ad0rnavi. XXII. Antequam tamen manum ex tabηla retrais
ham, ex superioribus abaliathi nummis aliqua opportune inferre, atque coronid j instar addere hic libet ex vjbus ortasse, ut opinor, nummis aliis illustrandis splendor aliquis orlatur Perspicuis iam certjsque exemplis ruditis omnibus exploratum, compertumque esse debet in in Aegyptiis imperatorum numniis ita ipsorum imperantium anni numerantur, ut prinus eorum annus non ab ipso inaugurationis die, quo imperiuruadepti sunt, sed a civilis Aegyptiorum anni cardine deducatur sive a Thoth, vel 9. Augusti die, qui pro xime inaugurationem ipsam praeceiserat secundus autem annus a both , qui inaugurationem ipsam proxime consequebatur quamvis ab electionis die ad ea uente et Thoth, sive a9. Augusti diem pauci solum menses, vel
dies fluxusent. Haec perennis' constans Aegyptiorum annorum ratio in Imperatorum nummis usurpata fusius opportunius a me quoque exposita, nouisque exemplis confirmata fuit in ea Dissertatione, quam de a-reliani Augusti nummis historia, atque aetate iam edidi.
114쪽
Itaque nihil facilius , aut veris nail iis videri poterat quam celebrem hunc molem in ipsis et lam aliorum Prin. cipum nummis adhibitum atque observatum fuisse , ideoque numeros denathi, Zenobiae, Herodiani, ab allathi nummis inscriptos sic explicandos esse Perspicue tamen certoque deprehendi quod eorum Principum anni non acivilis anni cardine, sed ab alio prorsus initio, atque, ut opinor, ab electionis die numerari debent. Etenim in Aureliani nummis, qui aballat hi nomen adiunctum habent, primus Aureliani annus cum aballathi quarto coniungitur, secundat cum quinto, tertius cum sexto . In alio tamen ballat hi nummo idem ille aballathi quintus, qui prius cum secundo Aureliani coniungebatur , cum tertio coniunctus conspicitur, ideoque manifellissime apparet , quod quintus aballathi annus partim cum secundo finiente partim etiam cum tertio ineunte Aureliani anno con- cu rit: quod fieri certe non poterat si tam Aureliani, quam aballathi anni ab uno eodemque cardine, sive a9. Augusti die, ducti forent. Itaque privius aballat hiannus non a 29. Augusti die anni 66. vel a Thoth, qui eius electionem proxime antecessit, sed ab denat hi morte, nimirum a Iulio mense anni 267. incepit, ideoque ineunte Augusto anni a o. quo Aureliani priomus imperii annus agebatur aballathus ipse iam quartum inceperat, ut optime proinde in nummis Aureliani primus cum aballat hi quarto , secundus cum quinto itemque tertius cum exto coniungatur. Si tamen aliquisVaballat hi nummus ante 29. Augusti diem anni a i incepto iam quinto ipsius anno usus fuerit, ille ecundum Aureliani annum propemodum exeuntem praeferre debet, sin vero post eandem illam 20. Augusti diem pro dierit, cum eodem quinto aballathi anno adhuc labente non secundus , sed tertius Aureliani annus coniungi de bet , qui iam a 9 Augusti die inceperat.
115쪽
XXIII. Ex eiusmodi vero observatione vel calcu ouniversa fere temporum series a me constituta pulcherrime confirmatur. Perspicue nimirum intelligi exponi poterit quod dena thus post Gallieni decennalia, ideoque poti unium mensem anni 64. participato imperio Augustus vocatus fuit io peractis in imperio tribus annis qua itum incepit , ideoque quartus in eius nummis Occurrit quod eius mors a Uaballat hi initium in Iulium circiter mensem anni 267. incidit, ut quintus ipsitus annus ante ς Augusti diem anno II incipere, ideoque partim cum secundo, partim cum tertio Aureliani anno concurrere potuerit. Iod si vel denathi, vel ab allathi, vel Aureliani initium a me constitutum suis e locis dimoveatur, haec mira nummorum cum historia consensio servari certe non poterit.
XXIV. Quaecumque vero de aballathi immis, eorumque annorum initio, qui iis inscripti conspiciuntur iam dixi, de ceteris etiam Principibus intelligi profecto debent, ideoque hac etiam ratione arduini coniectura refelli poterit , qui primum annum Zenobiae nummis inscriptum non Zenobiae, sed aballatho tribuendum esse opinatur. Siquidem si aballathus imperium Iulio mense anni aD suscepit, septimum imperii annum ante Iulium mensem anni a g. inchoare non poterat, quo iam Zenobia ipsa vieta, Qvaballathus imperio spoliatus erat. Non facile vero ego dixerim cur inter Augustorum, & aliorum Principum nummos haec insignis varietas, annisque numerandis discrimen habeatur quum praesertim in ipsis etiam Aegyptiorum Regum nummis eadem prorsus ipsorum supputandorum ratio observata fuerit, quae in Augustorum nummis occurrit. Facile tamen coniicere, vel opinari quis poterit id ex veteri consuetudine profluxisse, qua Principes illi suis in regnis imperii annos ab ipso inaugurationis die numerabant; ideoque quum postea vel universa, vel aliqua
Aegypti regione potiti fuerant, suis in nummis, quamvis
116쪽
Io in Aegypto cussi illi forent, annos eadem Ipsa ratione numerari voluerint. Ita a illantius quum in Arsacis .
mense Gorpieteo, atque in Artacis l. nummo a ΑΠ.ΥΙjEPBEΡET AIO T ab 'ρerberetaeo existimavit his mensitum noniinibus regni ab iis scepti partaeque victoriae tempus designari ut prcinde, si Arsacidarum aliis quis eguptio regno potitus esset, suos imperii annos non Aegyptio more , sed veteri potius , ac patrio numerasset. Ita prorsus Civitates, quae Seleucidarum annis, & epocha utebantur, civilis anni princimum Seleucidarum more ab autumno ducebant: ideoque , si ipsarum aliquae Aegyptiis Regibus parerent , in nummis non Aegypti , sed suo potius more annorum initia exprimere , atque annos ipsos numerare consueve rant. Sed haec , aliaque id genus plura eruditis Urris excutienda, explicanda relinquo. Etenim non diocrem industriae meae, quaecumque illa fuerit, uberemque fructum percepisse videbor si quid fortasse obscurissimis aballat hi nummis explicandis , atque implexae ipsius historiae nitidius , atque accuratius X P nendae contulisse potuerim.