Deliciae Italiae et index viatorius : indicans itinera ab vrbe Roma ad omnes in Italia, aliquas quoque extra Italiam civitates et oppida : quorum indicantur deliciae, sive quid in eorum singulis delicati, rari visuque digni sit : nempe templa ob stru

발행: 1603년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

161쪽

Ι o 1, o L I s exiguum est castellum edito salubrique loco situm quasi Dispolis hoc est Iovis civitas, haud nimium a mari semotum est, hic magna fit olei copia, Amygdala laudatissima sunt,ac praeter caeteros fructras,nobilissima pira, & Pepones optimi. Fit & hic Sericum nobile. Extant & horti nemorosorum Citroru, Limonum& Malorum aureorum, nasciturque hoc agro Volumi copia. Vide Tabellam dictam.

PARMA oppidum est ad mare ubi nobile oleum invenitur, hic retia Thynnaria sunt; est enim mare hic piscosum capiunturq; Thynni,Xyphi ς, murenae, AuratariCongij alhque pisces nobiles,reperitur quoque hic Corallium. Supra oppidum est mons sublimis mari imminens;in monte autem Specus in quo Helias Abbas solitariam vitam degere solebat. Vide Tabellam dictam.

BALNEAR1A oppidum est edito loco situm quod mare alluit cuius hic statio. Vide Tabellam dictam.

SCYLLEUM oppidum mari incumbit, supra Scilleum promontorium, saxum sublime quod humilem tergo tellurem abluentibus undis habet, in Chersonesi faciem, quam Rheginorum tyrannus Anaxillaus aedificato munivit muro, ut Tuscis navale strueretur, & praedonibus navigandi per Euripum facultatem interciperet.Dictum est Scylleum a Scylla monstro ut poete Fingunt, in superiori enim parte, promontorium id humanam estigiem, in inferiori vero plures resectos scopulos, sub radicibus cavernosis habet, intra quos dum aestuosium mare ingreditur, ab ijs refractum tumultuando canum latratum, Sc luporum ululatum sonat ac repraesentat, hinc poetς fabulantur monstrum esse, Virgineam faciem, pube tenus: reliquam vero corporis partem piscium vel canum atque Luporum habens. In Scylleo agro nobile vinum nascitur Meluasum dictum, quale nascitur in Creta insula. In hoc mari piscium praesertim Galeatarum. Xyphiarum magna fit piscatio, quae referente Strabone hoc modo instituitur: manentibus in flatione freque tibus remorum duorum Scaphis , speculator quidam communis, superne instat,duos singulae Scaphae tenent, alter navigat,alter hastam habens sedet in pro-

162쪽

i DELICIAE E TITINERARIUM

in prora. Cum primum vero Speculator supereminentiam Galeatae signo indicat, belluae vero supra mare,parsi tertia eminens fertur. Scapha propius appellitur, deinde iacto manu telo vulnus incutitur. Tum eviit a sine c uspi de de corpore hastat quod telii in sane est hamatum ut educi facile queat, apteque in fixo ei funiculo, appensum sauciata acclinat bellua, donec agitata suffugiensque lallatur. Tunc in terram deducunt, aut intra Scapcia accipiunt. Vide Tabellam.

Colonnulla de Mori 6 Carona 4 o. Rhezo

Simul 16.RM E c I v M urbs est longe nobilissima iuvetustissima, totius Calabriae Metropolis utpote quae prima in Calabria, imo in Italia Roma except , Chrisῖi fidem sit complexa, prima i a Diluvio condita ut asserit Gabriel Barrius Franciscanus in libello de antiquitate &situ Calabriae; multas Colonias in Calabria deduxit: nam ante Oenotrorum in Calabriam adventum, qui e Gr cis primi in eam adventasse dicuntur, Rhegium. Asichena, prius a conditore dicta, colonos per totam regionem, etsi raro emisit. Quos Graeci Auxones, ®ionem Auxoniam ab auxo,id est augeo qiuod rerum proventibus ibi semper augeatur, appellavere Fuit autem condita non multo post Diluviu Noe ab Aschenaa ipsius Noe pronepote, filio Gomer, a quo Aschenag in Italiam ad habitandum directus cum is sibi primus locus esset oblatus, loci amoenitate captus, hic consedit, urbeque hanc statuit,quam a siro nomine Assenenam, atque incolas appellavit Aschenez eos. Viget in hac ora beata lfelixque quςdam amoenitas,ubi ver perpetuum, arborum frondes perennes, hic horti nemorosi, omni optimorum fructuum genere referti, nemora insuper Malorum aureorum, Citronum& Limonium arboribus Oppleta,ut totus Rheginus ager, iam irriguus Pomarium videatur, hic Palmae ob gratam caeli temperiem dactylos ire rebant quς ad maturam frugem perveniebant,sed a Turcis exciset sunt post Virgineum partum Anno 11 .δc ideinde anno Iss1.Rhegij visa fuit planta. Musam vocant, & Paradisi Malum, quae folia habet cubitali longitu- ldine, lata Palmo prope, eius caulis haud diu perdurat, arescit en hia pullulatq; rursus, fructus fert digitali longi- tudine, crastas&gibbosos, dulcis saporis; maturescunt mense Novembri. Fit Rhegij Sericum laudatissimum ubertim nascitur de vinu probati stimum, quod cum Surrentino pinguius fit de usque ad annu quintum decimii ' utile est. Sunt Rhegi j Figlinae, ubi Ollς coquinariae laudatissimae fiunt. Fiebant etiam olim Patinae nobiles, hie nundinae nobiles in annos singulos celebrantur. In Rhegino littore, post Caenidem prom: M. P. quatuor usque ad Leucopetram, simulatque mare exieris, pede uno&interim eo minus terra effossa, aquς dulces scatent. In hoc

163쪽

hoe agro vheae, siliqua silvestris & Absinthium sponte proveniunt,reperitiu hic molaris lapis frumentariu* de olearius. Palladiae arbores, id est Olivae, nascuntur affatim. Olivae ad magnitudinem Amygdalaru crasq&ca Griosae conditae in Doliolis sunt esu optimae. ITER ROMA RIVELLVM ET AM ALPHI M.

Neapolimvsq

Vide Tabel l. Terre Laboris. Torre dei Greco is Pimonio o. Rivello

RIV s L 1 v M oppi/um in monte nova quidem est civitas, sed elegantia splendoreque aedificiorum, cum mimis totius regni certat. De caetero in littore sub montibus civitates sunt duae, cum ob aedificiorum magnificentiam, tum ob agrorum amoenItatem haud spernendet Maior minorque vocantur. Vide Tabellam.

A malit 3

A M A L p A i s iuxta litus maris, nobili issima lautaque est urbs, aqua circumiecti tractus appellatio fluxit. Olim quam splendida potensque fuerit, ex eius aedificijs amplissimis atque sumptuosissimis, ac item naviu multitudine quibus Amalphitanos latissime negotiatos intelligitur. Magnetis usum navigantibus interdiu noctuque familiarem adeoque necessarium reperisse ferunt Amalptilianos, inventum certe praestantissimum. Nunc quanquam Amalphitani non θs, quibus Olim opibus abundent,late tamen & ample negocianturin varijs orbis partibus,neque segniter Urbis suae decus, splendoremque pristinum tuentur. ITER ROMA VI cvM, SURRENTVM, MAssΑΜ.

Neapolim usque numerantur mill . 1 I9.

Vide Tabellam TerreLaboris. Torre dei Greco Torre det annunata Stabia

164쪽

DELICIAE ET ITINERARI UM

VI c V s exigua est civitas, eaque propter sic dicta, quod a primis auctoribus, qui varijs ex locis convenerat, elegantis vici specie condita fuerit. Vide Tabellam.

Surrento q

SvRRE NYvM antiqua est civitas, Monti insidens. Eandem non habet amplitudinem,quam olim,vi veterum aedificiorum circumiectis in locis vestigia demonstrant. Ager iucundissimus, ac item uberrimus est . viribus, citris, alijsque nobilibus arboribus abundans. Plinius vina Surrentina celebrat, in vineis tantum nascentia. convalescentibus maxime probata propter tenuitatem atque salubritatem, ideoque Tiberium Caesarem ait ditacere solitum, convenisse medicos ut nobilitatem Surrentino darent, alioquin esse generosum acetum. Vide Tabellam.

Massa I

MAssa novi nominis est urbis. Eius ager abundat vino quod vulgo Massicanum vocant. Quanquam autem una cum Vico non admodum hoc tempore frequententur, ambo tamen civitates sunt, & Episcopos habet Archiepiscopo Surrentino contributoS. ITER ROMA CVMAs, BAIAS, PUTEOLos. Vide Tabellam Terre Laboris. CVM ARVM urbis nunc penitus desertae videntur ruinae ingentes, nempe Templorum, Turrium, Aquaris ductuum, atq; operum amplissimorum magnae moles, sed ruinis horridae atque indiscretae. Nec non in al-t o montis vertice, templi Apollinis longe conspicui celeberrimique sent vestigia. Arcum Felicem nunc vocant altitudinis stupendae fornices , e cocto latere evectos in sublime; uti per eos via plana, inter duos montium vertices pateret. Condiderant urbem hanc Graeci ex Euboica Chalcide, qui sedem quaerentes,cum classe in Italiam profecti, primum vicinam Campaniae promontorioque Miseno Pithecusas insulam occuparunt; Nec diu post, etiam in continenti montem, in littore iuxta Avernum, atque in eo condiderunt oppidum hippocle Cuinaeo& Megasthene Chalcidensi Ducibus, quod ab undis marinis Graeca voce Cumas appellarunt, vel a muliere pr/:.gnante. Nam ibidem gravida priunans mulier in venta, foecunditatis omen ipsis dederat. Floruere deince c

165쪽

ITALI AE. - I radmodum per vicinam Campaniam, imperium rempublicamque suam disciplina Graeca Pythagorica temperantes et quissime sic ut colonias in eodem littore plures, Videlicet Puteolos Paleopolim, atque Neapolim, si cessu temporum steliciter dc duxerint. Postea a Campanis in potestatem redacti Cumani, servitute gravi, crudelique dua premuntur. At praevalentibus tandem Romanis, cum nec Annibal nec Capua, nec Italia denique tota, diutius eorum potentiae resistere posset, simul cum Campanis vicinasque populis libertatem nimis pertinaciter defensam amisere Cumani, atque eorum ciVitas in praefecturae folniam redacta est. Multarum yrbium Italiae fortunam deinceps experitur, quae Romae potentia dc amplitudine oppressae in obscuros decrevere vicos maxime cum Campania universa capacissimis Romanorum principum villis oppleta luxuriaret nimium. Tum Cum aequali vacuet ad secessum tenuiorum ac plebeiorum civium patebant in in troitu, videlicet Baiarum & Puteolani si ius ac littoris: quandoquidem horti, praetoria & villae locupletillimorum occupassent circum quaque vicinitatem omnem, ut agri nihil Cumanis relinqueretur. Collabente tandem linperij Romani mole, cum It Iia propter Tyrannorum impotentiam bellicis cladibus frequenter vexaretur, atque etiam barbararum gentium incursionibus pateret: inter alias urbes & Cumae in abrupto monte supra litus positae situs ob commodita

tem operibus facile muniri poterat. Agathias Mirrinaeus libro historiarum belli Gothici primo testatur hoc oppidum stuperiore loco turribus ac propugnaculis firmis validisque cinctum sito tempore fuisse. Ideoque Toti iam Teiamque Gothorum reges, in eodem, perinde ac in arce tutissima atque inexpugnabili, thes auros & praeciosissima quaeque sua recondidisse, nec illud a Narsete Iustiniani Imp. Legato, nisi per longam obsidionem c pi potuisse.Nunc autem inter ruinas ingentes adhuc murorum dc turrium fundamenta atque ex rupibus excisae fossae profundissimae cernuntur.

Miseno

Mis ENI promontorium Virgiliano carmine celebriumque auctorum scriptis famosum & immortale est. Nons ille procurrens in mare sicut olim, ita nunc etiam Cryptis atque cavernis multis pertusus atq; concavus est,celebris propter classem atque bellicarum navium stationem, quam ibi iuxta Misenum A ugustus ad tutelam maris inferi mediterranei collocavit. Accommodavit stationem illam M. Agrippa, bello Siculo contra Sex. Pompeium praefectus classis ab Augusto factus, atque in eo sinu maris posuit, qui inter Misenum& Cumas collibus cinctus, instar lunae corniculatae incurvus δc inflexus erat, loco nimirum capacissimo, vel maxime classi

opportuno propter vicini maris Sinus triplices ab altero Miseni latere inter Baias atque Puteolos ingruentes: T a Baiari

166쪽

I 8 DELICIAE ET ITINERARIUM

Baianum videlicet, Luc inum &Arvernum lacus: quaedam maris Ocia, pulchre nuncupatos a L. Floro. Quorum Avernus ab intimo maris sinu quem Mare mortuum nunc appellant, quod eius faucibus oppletis arena, stagnum vel palus videatur 9 vix mille passus spatio distat. Itaque classiariorum militum hibernis ora circum- vicina, atque etiam Misenus mox adaptari coepit. Excisus Arveni saltus propter sylvarum densitatem aeris salu britati adversius. Perfossi montes, atque durae cautes quo viae paterent planae, per compendia ad Baiani Lucri Dique littora. Atque ne deesset unquam aquarum dulcium copia, maxirnis sumptibus laboribusque fluminu in ac fontium procul adducuntur rivi aedificantur cisternae, & aquarum castella spaciesa & multiformia pro locorum oportunitate; vel in plano, vel subterranea: atque etiam in excisis montium penetralibus, uti per aestivos calores frigida semper esset prς sto. Hinc est quod videmus magna ex parte Miseni montis exhausta viscera: imo totum fere concavum & cacumine pensilem esses In quo nunc etiam apparent Lavationum sella, balnea, lacus.&ad coenas faciundas Triclinia. Nam cryptis, vijs, adificijsque fornicatis intus plenus est, quae crebris hinc inde columnis incumbunt, partim lateritijs, partim ex ipsis montis saxo caesiis. Atqui inter ea quidem aedificia imprimis est spectabile castellum illud aquarum amplissimum, quod Traconariam cryptam appellant, vulgo, a fistulis sive meatibus ut aiunt, per quos in illud aquae pluviae ex promontorio defluebant. Eius capacitas est immensa, quae multis doliorum millibus impleri nequiret. Nam in altum exurgit vltra pedes XXV, longitudo la

xitudoque non satis comperta est, quia collapsis testudines quaedam loca ruinis oppleverunt. Intus autem omni tectorio denso tunicata sunt, quemadmodum castella eius generis munire contra fissuras consuevit antiquitas Medium eius spatium patet inter duos parietes in longum pedes CC. in latum pedes octodecim. In utroque lare remedij transitus per portas quatuor intratur in cellas amplas quaternas, quarum testudines deculia ini fornicibus iunctae, parietibus intermedijs impositae sunt. Sunt non minoris amplitudinis&alia in vicino castell strvisturae tamen artificio, & mole differentia. Centum camerellas, quod vulgo nunc appellant, a cellarum in quibus aqua conservabatur multitudine, inter eius generis opera non minus est admirabile tam magnitudino quam architectura. Cuius interiores parietes decusiatim inter se commisti, totam sustinent testudinem, & qua.dratas efformant ubique cellas, ostiolis angustis a quo via latere pervias ad invicem; ut penetrare in singulas servi publici possent cum aquis exhaustis castella purgari debebant .P er cori camerationum testudines spiracula & ramina sunt; per quae tanquam e puteis aqua in us iam quem lib. hauriri poterant. In eo quoque piscina mirabi lis, ut novo nunc nomine nuncupatur celebre castellum illud, quod integrum pene totum in clivo Miseni pro

montorii classis portu, ac Cudias versu , Se Iio ratzz illud cedi*Mum, inter qua uor pas remos parietes in ionis

167쪽

ΙΤ ALIAE. 249gum pedes D. in latum pedes CCXX, Cuius suprema concameratio modicum a pariete subvexa pilis XLVIII.

quadratis Hinrtitur,pedes ternos ab unoquoque latere crastis. quae quatuor ordinibus numero duodenario partitae, i Vmmetriam quintuplicis porticus elegantem per castelli longitudinem essiciunt. Totum opus est lateriistium, summae soliditatis propter murorum crassitudincm mpgnam: cuius interiores parietes atqui pilae diligenti tectorio cotra percolationes aquarum vestitae sunt. Atque in testudine sunt item foramina multis in locis per quae olim aqua hauriri solebat. Ex alto patebat ingressus utrimque, tr a fronte, quam a tergo per Scalas lapideas graduum XL. quoru alter iam obsti uchus est. Pavimentu a lateribus altius est ad mediam porticu usque, per Cuius inter colum ilia gradibus qu inque descenditur utrimque, in aliud inferius mediae porticus, in cuius fine gradibus rurstim aliquot descenditur in humilius aliud quoddam solium iuxta Scalas ingressum obstruetum , in quod olim aquarum sordes confluxisse videntur, quae per scalas exhaustis aquis denique per castellarios servos

exportabaritur, Pavimentum autem omne ex opere signino dentis diligentissime constipatum d rque complanarum est, x taὶ unc etiam temporis aquas facile contineat, pluviis infusas, S in infimo dicto solio restagnantes. Tatae molis fabricam quis primus aedificaverit coniecturae sit ni variae. Plures arbitrantur L. Lucullum auctorem e sese, propter vicinas vallae Lucullianae ruinas.

B A I A R V M antiquissimarum pulcherrima fundamenta cum plateis silicatis nunc demersa pelago visen tyrin undis, Oppidi vix ullae in con tinenti reliquiae, balneorum atque thermarum cavernae, & aedificia vetusta, dc admirandi operis extant circum quaque in vicinis montium clivis & radicibus. Interim muliae structurae in cineribus incendiorum sepultae iacent, multae vastis terre mollium voraginibus absorptae sunt. Portus Baiani veteres pilae ex cocto latere maximae. Puteolanae molis instar, sumptibus immensis factae, inter fluctus scopulorum extantes forma, videntur, sicut dcclaustrorum moles ac fundamenta, quae quondam piscosos Lucrinum Avernumq: lacus, adversitis aperti malis tempestates muniebant. Ab hercule primum aggerem iactum ferunt longitudine stadiorum octo, latitudine, qua duo vehicula commeare poterat, cum Geryonis boves traducere vellet. Crata posteritas illum ad Baulos propterea templo rotundo coluit, cuius adhuc ostenduntur reliquiae. Iam vero Lucrini & Averni spacia magna, mons novus occupat, eximis penetralibus excitus Anno salu-risnostrae M. D. XXX VII l. in fine mensis Septembris, cum fere biennio totus ille regionis tractus, crebris, ter

m motibus fuister concussis, Tunc autem III. Κ L Oi,obris uua nocte inter Gauri radices de mare, iuxta dichqs

168쪽

11. DELICIAE ET ITINERARI v M

iacus mons ille semet erexit in altitudinem mille amplius pass& maris fluctus cum litore toto, per passsere

C C. sub movit. Tripergulanum vicum peramplum cum celeberrimis balneis penitus absorbuit, & lacus duos Lucrinum Avernumque vicinos magna ex parte saxis cineribus δc terra coplevit. Quaterna passuum millia nunc radicum suarum ambitu complectitur. Quantum veterum monumentorum sub se sepelierit, haud facile dixeris. Crater in eius cacumine circularis, per quem flamma eructavit, late per diametrum patet passibus circiter quinquaginta, clivoseque descendens in arctum adhuc temporis infundo fumantes aeque calidas aquas contj-nere dicitur. Haeret adhuc opinio nunc temporis apud Campanos atque vulsus imperitum ab Averno vel inferis istac Christum servatorem nostrum, morte per mortem domita, retulisse spolia opima, sanctorumque patrum animas ex infernis carceribus extractas, per montem Averno, & novo monti vicinum traduxisse, qui propterea Christi mons nunc etiam appellatur.

Ρ vr s o L 1 iuxta litus ad sinum maris imposita colli est civitas,ouae licet non inelegans aut exigua sit; nulla tamen ex parte respondet opulentia Vel amplitudine veteri coloniae,quemadmodum ex vijs Silice stratis, & publicorum aedificiorum fundamentis colligitur, huius enim partem iam occupavit haud exiguam mare, magna terr motus Sc bella sepeliere. Antiquissima fuit Samiorum colonia Tarquinio Superbo regnante per Samios

condita in fine Olympiadis LXII hanc Samiorum coloniam a iustitiae principatu, ac sanctissimo imperio Dicaearchiam nuncupatam volunt, quo nomine Graeci scriptores omnes,illam appellarunt, ac nepius etiam Graecoruexemplo Latini. Strabo aliquando Cumanorum emporium fuisse scribit appellatumque dein a Romanis Pute-los, vel a puteorum frequentia; vel ut aliqui volunt,ab aquarum.salientium putore sulphureo. In potestate vero Romanorum venisse constat Annabalico bello, Capua obsidione capta, gravissimeque multata propter perfidiam & ingratitudinem. Sex Pomponius nominat Puteolos inter decem Campaniae praefecturas,in quas praefecti iuris dicundi quotanis a populo Romano creati mittebantur. Lege Acilia dein post annos XVII.eo colonia deduci civium Romanorum coepit inter quinque maritumas, quae lege eadem tribunitiatum deductae sunt, anno urbis D. LIX. ut Livius auctor est. Augustus denique bellis civilibus victor, cum pace parta Lanum clausisset, dc veteranis militibus praemia daret, inter duo de triginta colonias, quibus ut Suetonius ait, Italiam frequentavit,& Puteolos coloniam militarem fecit. Summum templum D. Proculo martyri nunc sacrum, quod

olim Augusto Caesari dedicarat opere Corinthiaco pulcherrimum Calpurnius, non tempus edax rerum, non hosti ia

169쪽

hostiles iniuriae tot seculorum spatio, liditatem eius aedificij convellere potuerunt. Nam ex quadris marmorutrabibus, ita compactum est, ut uno ex saxo videatur, & vix iuncturas ostendat. A t terr motuum impetus crebri nonnihil illud conquassarunt. ut tympani dexter deciderit angulus cum tituli parte, & scissitrae quaedam videantur. Templum Neptuni, in ea colonia magnificentissimum fuisse constat ex Cicerone, visunturque adhuc eius reliquiae magnae ad aedem D. Francisci,utpote testitudines,arcus,grossi atque alti muri cum statuarum loculis. Sed omnia nunc columnis marmoreis hie ornamentis suis nudata sunt. Apparent item non procul ab amphitheatro vestigia & ruinς templi, quod opulentissimum exstruxerat Antonius Pius Augustus Hadriano patri Imp. mortuo Baijs in Ciceroniana villa, velut Spartianus au ctor est. Ex eius ruinis statuae pulcherrimae plures,

columnarum atque marmorum ingentia fragmenta proximis annis extracta sunt, cum Nervae, Traiani, atquα

Hadriani .mpp. elogijs, patris videlicet, avi ac proavi. Quibus in Divorum numerum relatis, ibidem Antoninus sacrificia, Agones flaminum ac sodalium sacerdotia instituerat, unde & Ph cognomentum ipsum obvenisse Opinantur quidam. Nympharum vero templum fluctus marinos, aut terraemotus absorbuisse verisimile est. quod extra Puteolos in litore maris fuisse Domitiano Imp. legitur. Ex albo lapide constructum, & vaticiniss olim celebre, in eoque Fons aquae perennis, quae nunquam summa crateris labra excedere, nec exhauriendo decrescere visa fuit. Sed haec cum infinitimis alijs veterum monimentis iam in terierunt: Fons tamen aquae dulcis in mari ipso, non procul a continenti apud viam Campanam exilit, adhuc cum impetu vehementi; cuius scatct, rain fundo pelagi tranquilli ex arenis emicans spectaculo semper est, & ingentem cunctis praebet admirationem. In coloniae veteris fere medio visitur adhuc amphitheatrum ex quadrato saxo peramplum & integrum pene. Quod quamvis terraemotibus nonnihil deformatum, saxisque multis spoliatum sit, atque eius arena saxosaepius proscindatur, apparet attamen eius forma, & magnitudo circum quaque protensa, circulo oblongiore, qua Caesarum temporibus in usu fuit. Interiores enim areae longitudo est pedes CLXXXII. latitudo tantum XCII. Aquaeductuum reliquiae multae, qui vel montes penetrabant vel ambiebant circumducti, sparsim ubique locorum apparent. Nec numerari facile possunt aquarum castella multiformia, partim integra partim terraemotibus sub versa, quorum sunt subterranea pleraque & admodum spaciosa, labyrinthis per angiportus dc ostiola, semitasque flexuosas diversi modo fabricatis inextricabilia sine lumine, si miculo, aut peririssimo duce. Aquarum dulcium copiam abundantem, in litore, & illo maritimo tractu cultissimo. maximis impensis Romanos olim congessiste cognoscitur: quibus quod natura negavit, labor & industria semper & ubique suppeditarunt. Inscia

veteris historiae plebecula per vina ignorantiam haec similiaque aedificia nominibus ridiculis, insignivit piscinas

170쪽

is L DELICIAE ET ITINER ARI UM

mirabiles, centirm cellas, & coeptas Traconarias appellando. Nec minore macularunt ineptia fontium, thera lmarum &Hypocaust orum nomina quae inter Puteolos, Misenum & Cumas varii generis ac medicaminis etficacissimi, adversus morbos quoscuque numero ultra O. reperiuntur. Exeuntibus ad litus, i 'parent a longe ta-q is Clles aliqui Gigate a veteris portus opera. pilae nimirum vallislimae tredecim, turriuia quaaratarum instar EmataeXurgentes; fornicibHS dentissimis connexae, pontis in formam quondam oesciuae fuerunt. N unc Vero tempestatibus atque vetustate, structurat tam stupendae soliditas divulsa est; &conca- 2Iatitan s. Ollapsae mul tis in locis pilas ab invicem separarunt, ut ab una in aliam non pateat rransitus. Vniuerasum opus lateritium est, te stadmeique spirias ac fornicatas e lateribus coctis in quadrum bipςdalis latitudinis, citius credere est terrae motitiam quam fluctuum vehementes impetus distatvisse. Lati stimi pontis forma pro Acurrisse cons at in mare, & cri cum flectendo se nonnihil in arcus modum, litus atque Avernum respe ille; atque ira defrn disie portum adversus tempe itates&aestus aperti maris: cuius impetum periculosum, spisI1tudo pilax irini facile coercebat: Fornicibus idcirco concavum ac pervium opus antiquitas feci ite videtur, ut fluxu atque rc fluxu continuo limum expurgarent Vndς marinae; ouem rivi dc aquae pluviales e continenti & vicinis collibus defluentes in portum ingerunt: qui alioquin congestus ibidem, annorum paucorum intervallo profunditatem illius adimpleret, nisi per meatus, undet inter pilas ingruentes limum ac terram e solido maris fundo discuteret re everterent. Quod sane vitium in Neapolitano portu, dc in multis alijs aggere continuo septis nunc primum agno sic itur. Molam Puteolanam a magnitudine vocat Suetonius Tranquillus in vita Caligulae, ante cuius tempora mole, ista stetit: atque etiam Silice stratam pluteisque marmoreis ab utroque latere septam fuisse putatur. Itaque Puteolanis, quando sudum erat, molis ista tanquam in Hypet licio periucundς deambulationis commoditatem praebebat . in cuius ingressu stetit quem diximus sublimis arcus marmoreas, Antonino Pio Aug. quondam a Puteolanis erectus gratitudinis ergo, quod ad molem portus restaurandam liberaliter reipub. subvenis set, q iemadmodum ex elogu fragmento liquet. A Puteolis via qua itur Neapolim integro pene miliario ad Sulphurata in v jue pals m ingentes aedificiorum ruinae conspiciuntur. Ad finem ruinai uni Sulphuraria est, locus a conditione ac natura sic dictus. Montes autem sunt sulphuris aluminis, atque vitrioli, ut appellant, venis foecundi: quorum praecipuus coloniae Puteolorum antiquet vicinus admodum imminebat ollim, teste Strabone, nunc tamen ab oppido novo distat ultra mille passus. Cuius vertex quondam praealtus, perpetuis tandem ignibus depa Itus in villem profundam subsedisse ex ipsa loci serma colligere est. Itaque qui quondam vertex, nune ingens in plana valle QT eit: quae costae vel latera montis olim, nunc Scopulorum ac Iupium cacumina sint,

vallo

SEARCH

MENU NAVIGATION