De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars altera complectens Dissertationes duas, idest 5. & 6

발행: 1740년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

431쪽

dicat, ouam per antonomasiam Mart rum appellabante multitudinis autem numero utitur ( in Eecisis ) quod utramque Basilicam complectitur, & eam quae Apo Iol, Don, & eam quae Martyrum appellabatur. Suspicionem hauh meam auget omiisio Ecclesiarum tum Virgini debparae , tum Confessoribus dedicatarum . Cur enim eae, quae quidem plurimae sane erant hic omittuntur, si in Ecclesiis omnibus tumulari cadavera prohibebature Ad Conis. s. d. cilii Braccarensis 18. Canonem antea responsum est. ( a

eruntur ea argumenta, quibus evinci abunt paucorum tam tum Pelium (equorum numero seculares mediocri pietate praediti prorsus excluderentur ) cad

vera in Ecclesiis suis sepulta, iisque

apta resonsio adhibetur .

I. Q Uperioribus dissolutis dissicultatibus, ecce nunc tibiis aliae, quibus quidem evinci aiunt paucorum tantum L. delium ( e quorum numero laculares mediocri pietate pr*diati prorsus excluderentur) cadavera in Ecclesiis fuisse tum Iatae quum tamen generatim dixerimus nos in Sanctorum Ecclesiis sepeliri consuevisse Fideles, si non improbos. II. Porro haec complectitur postremum hoc objectionum caput . Corpora Sanctorum tantum modo, aut certe tapiscoporum in Ecclesia condi posse ostendunt nuper adducta Anonymi Turonensis verba. Immo etiam quod ad Sanctos attinet, ut cetera hic praetereamus, quae jama attulimus, id ipsum indicat Testamentum D. Ephrenia, cuius nuper verba produximus. Quippe credibile est propterea noluisse condi in Ecclesia, qudd in Ecclesia tantum modo conderentur Samst te nolebat autem h millimus Ephrem, ne eum veluti sanctum haberent. III. Episcopis vero reservatum fuisse tumulum in Templis, cum multa quidem ex iis ipsis quae Paulo ante produximus, ostendant, ( atque in primis nuper descripta A--simi Turonensii verba , tum certe (si vera audivi )anti- quissima, Disiligod by CO le

432쪽

eoo quissima,& dhuc perseverans consuetudo , qua prohibe me ne inprincipe Pisarum templo alii, praeterqu1 Archiepiscopi , condantur. Simile quodpiam indicare videtur S. Ambrosius in epistola Domise sorori scripta: quippe docet decrevisse sub altari se condi; dienum enim est, sinquiens

ut ibi requiescat sacerdos , ubi ostierre consueverat. IV. Aliam rationem adducit Card. Bona se sa) Hac eadem de causa (inquiens veteris Ecclesiae Patres, e- si piscopos orthodoxos sub altari sepelire consueveru nt, ut cum ipsis sacrificia , & ordinationes fierent: quia tata ad servandam s dei unitatem, & ad legitimam successi sionem indicandam communionem viventis episcopi,, Cum antecessore defuncto necessariam existimabant. , , Quamquam ii ipsi , qui errori etiam pravo adhasserunt, interdum sub Altaribus conditi sunt. Eudoxium arianum Constantinopolitanum episcopum sub altari fuisseeonditum discimus ex his Attici verbis, quae allegat. &ex graeca in latinam linguam vertit Sirmondus: s.) Nihil euim Daoidi obfuit honorifiea Saulit sepultura, neque

Apostolis Erit impietatis sectator Eudovius sub ipsim altarerenditus.

U. Porro prima ratio, ea scilicet quam adducit S. Ambrosius, quantum Sacerdotibus omnibus tametsi Episcopatu Sacerdotii apice minime potitis, patrinci natur, tantum etiam virium habet, ut laicorum cad vera a sacro Altari arceat: convenientissimum quippe videtur, ut ab altari remoti sint illi, qui cum altari participationem non habent. Et re vera multi sunt canones (quorum aliquos jam produximus ) qui id omnino fieri vetant. At rursus confirmemus alio vetusti Conisellii decreto e Triburiensis scilicet anno Xy;. celebrati: quippe Canone II. haec proponit . Secundum statuta Patrum , O experimenta miracularum probi mus , eae praecipimus, ut deinceps nullus laicus in E elesia sepeliatim. Decretum vero istud iis probationibus confirmat haec Synodus , quae paucis com Drehendi non polsunt, quaeque proinde in Cano ne ipso legendae sunt.

quam Deus enixissime efflagitat, imminuis, si parilem sepulturae locum illis, & vulgo permittas. Itaque si iam pridem illis, & Episcopis reservatus est sepulturae locus in templis , fidelibus reliquis, praesertim plebeis, interdicatur necesse est. Hactenus adversarii.

. I. Para II. Eff VII.

433쪽

-VII. Sic vero paucis haec dissolvo. Praeter Martyres, & Episcopos, alios quoque in sacris Basilieis fui ne sepultos, satis ostensum eii: neque hic juvat repetere quae jam diximus. Tametsi porro eae omnes, quae Episcopos ut sepulturam in sacris aedibus eligerent, impulere causae, reliquos impellere non potuerint, ea tamen ratio quae Constantinum permovit ( ut scilicet particeps fieret precum, quae in ea Basilica funderentur & reliquae quas deinceps afferemus, movere reliquos fideles potuere. Servatur tutem suus Episcopis, Regibus, & Principibus etiam mortuis honor, ii vel in peculiari templi loco com dantur , ubi ceteros condi non liceat: ( & sane S. Ambrosius sub Altari sepeliri optavit quo quidem loco nulli Iaico, nisi fortata sanctissimo, sepulturam tribuere licuit vel tumuli, & monumenta praestantiora eorum cadaveribus eriis fantur. Quamquam, ut crebro dixi, quum affirmavi in cclesii is sepeliri consuevisse Fideles, propositum meum. non fuit asserere intra ipsos templorum muros fuisse omnes sepultos, sed eorum aliquos in ipsis Ecclesiis, alios vero in locis adeo propinquis, ut ad Ecclesias ipsas pertinere putarentur. Sed hoc de argumento peculiariter, &rursus statim agemus. CAP.

434쪽

Peculiariter agimus de loco, o discriminibus sepulturae

- in Sanctorum Basilicis electae .

I. TNtra Templum ipsum aliquos olim fuisse conditos I ea, quae superiori capite produximus, manifesto

ostendunt. Ad haec: referente Gregorio Turonico sal ad l*vam altaris S. Quintianus sepultus est. Ad laevam Mar--yris Satyrum fratrem suum Ambrosius condidit; ideo que in Ecclesiae & nisi fallimur, Episcopi non modo Ra--vennates, Mediolanenses, Bononienses ,& reliqui, quos recensuimus, verum etiam alii, fortasse non pauci ,re ipsa sub altari, aut certe loco illi valde proximo conditi sunt. Sane intra Ecclesiae, ut ita appellem, interioris muros conditi videntur ii, quos divina ultio ex eo loco expulit; cum ius rei aliquot nuper exempla protulimus , aliique etiam

certe ( ut de reliquis sileam ) in templo ipso fuisse aliquando conditas sacras virgines ex his verbis colligo. Inibi ad medium throni, juxta eam quam sibi paraverat ( S. Caesarius ) eondiderunt sepulturam Caesariae A, batissae sororis S. Caesarii. Et mox: Sepultus es in Basli, S. Mariae semper Virginis, quam ipse condiderat,

tibi sacra Virginum corpora de monasterio suo conduntur. II. At si de plerisque agas arbitror propterea dici in Ecclesia fuisse conditos, quod vel prope Ecclesiam, vel in aedificiis Ecclesiae proximis ,& ad Ecclesia revera pertinentibus Conditi fuere: fere autem enumerantur Atrium, porticus, Exhe

i I Vide, quae docent Fontaninus de ' Corpore S. Augustiani, i & Tillemoni to. x. de D. Ambrosio loquens, quorum monitis conveniunt ea , quae Clarissimus Forginus adhuc vivens t & utinam litteraria: Reipublicrum bono diu vivat his verbis tradit.., Quid quod ad prima Ecclesiae secula ea est reseren- , , da sepulchralis inscriptio, quod etiam Bora rota op- , , time novit , & tamen constat primis Ecclesiae sae- , , culis nemini umquam datum fuisse non solum sub H Altaribus poni, veruin etiam neque in Ecclesiis ipsis, , recindi, nisi sanctim viris, & Episcopis . & his non. ante seculum quartum, & extra Italiam muIto etiam

at capite d. libr.

quem Vita Patriam

inscripsit. n. I t i libro x. cap. vltimo vitae S. Caesa

ria o

t ) in laudatissimo

tractatu de tramis Florentinorum Hs solii pago Aa

435쪽

V Sinule quodpiam

occurrit in Augu-gustino Anglorum

Apostolo isl In Epistola olim

pertinerent ea ad Eeclesiam, & appendix quodam modo illius essent, Ecclesia utcunque appellari potuerunt, re

nostris etiam temporibus post int; & revera adhuc dicimus eccleti allica sepultura privari eos, quos canonicae sanctiones in coemeteriis Ecclesiae proximis sepeliri etiam v tant. Et hac quidem animadversione non modo concilias eos historicos, quorum alii docent in basilica, alii vero non in basilica ipsa , sed in basilicae porticu sepultum fui Se Constantinum Magnum,( verum etiam ea deincreta quae sinunt in basilica sepeliri Episcoporum. Sace dolum, aliaque etiam (dummodo proborum hominum c d a vera, cum iis quae aut nullum omnino, aut Episcopum tantum condi in Templo sinunt. Scilicet Templi nomiane aedificia cuncta, & loca quae sunt Templo proxima,& quae ad illud pertinere videntur, comprehendunt prima; excludunt vero secundi generis decreta. S c explico, concilioque cum reliquis Canonem I 8. Bracarensis II. Sic C

nonem O. Nanne tensis II. Sic verba D. Paulini ( h )- Cubicula intra porticus quaterna longis Basilicae lateis A ribus inserta secretis orantium, vel in lege Dominiri meditantium et Praeterea memoriis religiosorum, ac fa- , , miliarium accomodatos ad Pacis aeternae requiem I

si cos praebent & reliqua his affinia, qui facile tibi prebebit Thomasinus. (c III. Id si cxcipis, facile in Ecclesiis conditi ii dice tur qui in coemeteriis Templo proximis, & ad illud quodam modo pertinentibus conditi sunt: neque enim video

eur ii dicantur in Templo sepulti, qui in porticu , & c

biculis templo proximis sunt tumulati, & eos in Templo sepultos dicere verearis, quibus coemeterium proximum Templo tumulum praebuit Sed hoe de argumento legi ste etiam juvabit, quae Clarissimus Muratorius dissertatione decima septima in Paulini Nolani carmina a se ediis ta , tradit. Itaque , ut rem concludam, ajo in ea Moclesiae parte , quae Confessio appellata est solos Martyres, & sane ita te praestantes viros condi consuevisse; qui quidem crebro iub altari ipso conditi sunt: quam, , recentius 3 Et sane si Templum , seM Domus Dominis 3 appellabantur ea qdificia quq Templo proxima erant, & saacerdotum usibus inserviebant et cur T. Ium, , Sacra Bais Dii a non appellabuntur ea aedificia, quae Templo, & Basilici proxima oracltant in eate quiescemibai sunt deis stinata t

436쪽

vis honor postiemo loco 'commemoratus Episcopis albquando tributus sit, sed longe diversam ob causania , quam alibi adduxi . ( At sane Episcopos intra i J cap 63 p.

Ecclesiam, immo non raro prope Altare sepeliri conis suevisse arbitror , in eam sententiam me inducentibus aris gumentis iis, quae cum antea allata sint, hic repetere non est necesse. Abbates quoque, & Presbyteros eodem ho iore sinultis saltem in locio fuisse potitos, etiam arbitror . Fortasse Diaeoni, & reliqui Ecclesiae ministri fi probi fuerant, intra templorum septa(multis saltem in i cis tumulati l unt: neque enim conveniens erat Tortuos arceri ab altari, qui viventes altari cum laude inservierant.

Seculares ( si quosdam pietate eximios excipias, qui imis templis ipsis sepulti iunt) ad ostia templorum, aut in locis, & Coemeteriis adeo Ecclesiae proximis, ut ad laesam pertinere viderentur, sepulcrum habuerunt, effectisque sunt, ( ut cum Joanne Chrysostomo loquar Apostol rum , sti Martyrum ostiarii . Atque ad ostia quidem ipsa Templorum viri aliqui pii tametsi ampli is ma dignitate potiti condi voluerunt. Audivi proselio Thomam Caietanum , & Nicolaum Schombergium praestantissimos Romanae Ecclesiae Cardinales in vestibulo Basilicae S. Mariae super Minervam sepulturam sibi elegisse, humilitatis, ut Put , causa , quam quidem virtutem praetulit ille, qui in atrio Ecclesiae S. Mariae in vado Ferrariae sepeliri voluit

hoc sibi posito Epitaphio

D. o. M. Majestatem domus Dei ingredi perterritus,

Reverentiae ac Metus ergo

Hyeronimus Paulucci suum hic Poni jussit cadaver

aetatis suae s. similem fortasse ob causam Ausustinus Anglorum Apost Ius non intra templum, sed in porticu Ecclesiae aquil

437쪽

Recensemus emolumenta, o causas aliquas, quibus permoti sunt Fideles, ut locum sepulturae in Sanctoram

Templis eligerent, lal In oratione quq sie inseribitur de ex re su Datrii sui Sa.

I. Uaeritur porro quo modo iuventur post mortem Fido. les ab hac Sanctorum propinquitate. Nempe si mortem Dei hostes oppetiere, nullum omnino pr*sidium obtinente si Deo amici; quodnam provenit emolumentum a propinquitate corporis sacri 3 cum corpora exanima sint, neque alterum iuvari possit ab altero ; & si forte juvati possit, cum nullum recipiamus pr*mium in corpore , nisi quum resiugemus, nullum nobis emolumentum hujusmodi Propinquitas videtur afferre.

ferri disco , (ut reliqua praetermitta)ex his Ambrosii verbis: ca) si Habeo plane pignus meum,quod nulla mihi peregrina in se tio jam possit avellere: Habeo,quas complict, res quias , , habeo tumulum, quem corpore tegam et habeo sepuI-,, cIum, super quod iaceam; & commendabiliorem Deo,, futurum esse me credam, quod iupra lanesi corporis M olla Tequiescam. lIII. Nihil hic dico de iis, qui in templi porticu,

veluti Sanctorum ostiarii I liceat rursus Chrysostomi ve his uti J sepeliri voluerunt: in ea quippe re summa huis militas, ut dixi, enitet, & eam etiam ob causam mire la dati sunt Constantinus Magnus,& Iacobus ille Maronis discipulus, cujus jam memini. Ut diligi a ncbs Sanctos ostenis damus, lepulturam eligere in eorum aedibus possumus: abiis enim quos amamus, neque poli mortem avelli patimur. Sic Macrina I quod iam observavimus J commune cum sanctis parentibus suis sepulcrum optavit, qudd lvivens illos enixe dilexerat, colueratque . IV. Atqui etiam i epulturam in Martyrum Basilicis et ctam, propterea S. Augustinus b) prodeii e monet, quia qui

sepelit prope Martyres Fidelium cadavera . patrocinio, tuis telaeque Martyrum commendare videtur eorumdem Fide-liuae animas , ideoque deprecari Martyres , ut pro eis

orent.

438쪽

orent. Puod vero quisque ( inquit Augustinus , apud

memorias Martyrum sepelitur, hoc tantum nubi videtur prori, desse defuncto, ut eommendans eum etiam Marorum patro

elisio , assectus pro illo supplicationis augeatur . En.quale emolumentum putet Augustinus provenire ab hujusmodi

sepultura v. S. Maximus, cujus alibi verba retulimus, pau- Io obscurius loquitur. Sed fortasse eo spectat, ut m neat, Martyres, quibus nos viventes commendavimus, &erga quos studium nostrum ut declaremus, apud eos v luti praelides , & patronos nostros sepeliri jubemus; praesidio suo efiicere, ut a poenis inferorum evadamus, vel scilicet obtinentes ne innocentiam baptismalem , dum vivimus, amittamus, vel impetrantes poenitentiam, & v niam criminum: ea tamen lege, ut divinae gratiae per eos impetratae non obsistamus: nam obsistentibus electa apud eos sepultura non proderit. Eodem etiam praesidio fore speramus, ut penae, quas ob labes aliqua ex parte adhuc superstites in purgatorio dare debemus . leviores , brevioresque fiant. Id multorum judicio indicat Paulinus

in versu hos. , & subsequentibus quinque Panegyrici Celsi pueri. En illos em Complutensi mandavimus Urbe, propinquis Conjunctum tumuli foedere Martyribus ,

Ut de vicino Sanctorum sanguine ducat, Quo nostras illo purget in igne animas. Forte etenim nobis quoque peccatoribus olim , Sanguinis haec nostri guttula lumen erit. VI. Aliunde etiam utilis est electio sepulturae apud Martyrum reliquias. Nimirum, dum facile memoriae Fidelitahus occurrit nomen Martyris, facile etiam memoriae illis o currit locus, in quo sepultus est astinis, aut amicus eorum aliis

quis ;&statim pro eodem amico, & assini orant. Id didici ex Augustino in libro de cura gerenda pro mortuis haec I quente th) Cum itaque recolit animus ubi sepultum sit, , carissimi corpus, & occurrit locus nomine Martyris, , venerabilis, eidem Martyri animam dilectam commenta H dat recordantis ,& precantis affectus. Qui cum d si functis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse ,, non dubium est iis, qui cum in corpore viverent, ta-- lia sibi post hanc vitam prodesse meruerunt si Et

mox se (c) Cum ergo fidelis mater fidelis filii desua. si isti corpus desid*Iavit in basilica Martyris poni , si

qui iti cap. q. alias .c. l. eap. s. aliar u.I. Disitired by CO le

439쪽

6 l lib. i. oe vita

instantini cap. -

cap. so ' cap. 6 s. i. . e n. i. homiliae in

in .

quidem credidit eius animam meritis Martyris adiuva.di; hoc quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit;& haec profuit , ii quid profuit. Et quod ad iden

sepulcrum recurrit animo, & filium precibus magis magisque commendat, adjuvat delacti spiritum, non mortui corporis locus , sed ex loci memoria vivus matris assemis. V l. Ad haec: qui Martyres orituri eorum basilicas adeunt, preces pro iis fundere consueverunt, qui in ii sedem basilicis sepulti sunt. & non raro pro iis peculiariter fundunt, qui enixius devotionis studium impendere perga Martyres eos , quorum basilicas adiverunt. Hunc certe ob finem in Apostolorum batilica cond tum fuisse Constantinum Magnum testatur Eusebius (d his verbis si Sed & aliud quidpiam in mente habens , aedem illam construxit: quod initio quidem obscurum, tandem vero omnibus sub finem innotuit. Quippe ipse hunc sibi locum post mortem designaverat; incredibili fidei alacritate prospiciens , ut corpus suum communem cum Apostolis appellationem post obitum sortiretur: quo scilicet precationum quae in honorem Apost lorum , ibi celebrandae erant, etiam mortuus particeps fieret. Simile quodpiam edocuit Gregorius Magnus A. Dialo. ( cujus nuper verba desci ipsimus. VII. Denique,ut indicemus in ea fide nos emori, quam professi lunt Sancti, in eorum aedibus, & prope illorum reliquias sepulturam eligere possumus, nobisque ex aliqua

parte applicare, quae de Episcopis sub altari sepultis nuper diximus ( ). VIII. Sunt (fateor) qui alia emolumenta adjungant, atque illud in primis, quod cum peculiari presidio Martyrum commisiae sint basilicae, in quibus tumulata sunt eorum corpora; defendent Sancti praesidio suo easdem basilicas, ideoque everti non sinent. & diripiet propicretam ut sepulcri perennitati consulant, in iisdem basilicis illud eligunt. Ego quidem hujusmodi curam minime reprehendo, at multo sapientiori consilio eligam in Martyrum basilicis, sepulcrum: eas scilicet ob causas, quaS Rusurmemoravi, & hic recolere non est necesse. I E At praeter haec sane non levia emolumenta, aliud adducit D. Chrysostomus (6 quod non sepultos , sed sepulcra intuentes. allicit et scilicet ad Ecclesiam cod venientes , videntesque sepulcra, ad mortis utilissimam

440쪽

sane memoriam excitatur. At liceat verbis ipsis Cht sollo mi rem exponere si Ac singulae qui dero,, Martyrum Ecclesiae lucrum non exiguum praebent iis,M qui apud eas congregantur, sed prae ceteris omnibus,, istae simul enim atque vestibulum quis ingressus est, M confestim in oculos undique multitudo sepulcroruin,, incurrit, & quocumque respexerit, capsulas, mem , , rias, & thecas defunctorum intuetur. Neque vero D mediocriter nobis prodest ad inserendam animis nostris is modestiam, ac philosophiam hoc spectaculum tumulosi rum. Animus enim live segnis sit, hoc aspectu com- motus, statim percellitur et sive diligens sit,& excita- tus, diligentior redditur: sive paupertatem quis la-M mentetur, ex hoc statim aspectu consolationem percita pit: sive divitiis intumescat, humilis fit & contrari nitur. Hic enim aspectus sepulcrorum unum uemque M spectatorum cogit invitum de sua morte philosophari , H utque nihil in hoc Mundo stabile esse censeat, persu ,, det, seu molestum sit, seu jucundum : porro is cui,, Persuasum hoc fuerit, non facile peccati laqueo capietur. ,, Propterea sapiens admonet quispiam dicens :( In omisH nibus sermonibus tuis memorare novissima laa, O in aeter-M num non peccabis: & alter quispiam his consona loqui-- tur, dum ita consulite ( Praepara in exitum opera tua, Odi, praepara te ad iter: non quod de sensibus subjecto iti-,, ne re verba faciat, sed de discessu ex hac vita Sed

quaecunque fuerint, haud leves sane fuerint, necesse est, eae causae , quae Fideles moverunt, ut prope sanctos

sepeliri vellent: cum id jam pridem fieri iusserit Eccle-sa ( adeo ut Martiali crimini verterit Cyprianus ( quod filios apud profana deposuerit, O alienigenis conlepelierit. X. Atque haec quidem de modis iis, quibus Sanctos ipsos venerari consuevere Fideles , dicta sint hactenus; minus fortasse convenienter, quam propositi argumenti dignitas postularet, sed tamen (quantum per occupationes nostra tenuitas tulit diligenter sane, & studiose. Hanc Porro unice laboribus meis a clementissimo Deo merceisdem exposco, ut adversarii ipsi nostri ecclesiastica dogmata, quae ad defendendum suscepimus , valde fundata,

ac firmissima fateantur.

CUNCTA ROMANAE ECCLESIAE RIDICIO

SUBJECTA SUNTO. Tom. I. Pars II. G g g I N-

t Aliis , quos citavimus, jugendus, est auctor libri dia

Eeele fh era. Dionysio tributi, parte is capitis q.

Clerum, O plebem iis Hispania cons sentet do B Iide, se Mara

SEARCH

MENU NAVIGATION