Vincentii Gregorii Lavazzoli ord. præd. Commentatio de præstantia scripturæ sacræ

발행: 1792년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

11쪽

intermorituram recolo memoriani ; religioni etiam duco , hac commentati uniscula publicum quoddam eorundem extare testimonium, cujus materies summa, nostrisque dissicillimis temporibus continuo mihi videtur esse tractanda . Equidem probe scio , doctrinae de Scriptura Sacra ejusque praestantia nullum novum ingeniolo meo accedere posse lumen , & de cus; sed idem seio, Vos , Patroni Optimi , omnem diligentiam, omneque studium in legenda illustrandaque Scriptura

Sacra pie collocatum , commendare , fovere. Qua de re & meum , quod sentio, quam sit exiguum , in hoc argumento tractando ingenium aequi bonique consulere velitis, quibus possum precibus con tendo , et enixe rogo, ut auctoritate, benevolentia , indulgentia Vestra me mea.

que studia sublevetis; & quod iterum itin

12쪽

itumque peto, Vestro Patrocinio ae favori , quibus nihil mihi sanctius, honorificentius , praestabilius est, commendatissi mum habeatis

Cultorem observantiss. o ODequentist.

14쪽

Scriptura Sacra , Prophetis et Apostolis a Deo inUirata, omnibus libris ingenio h

minum confictis multo praestantior, multo est excellentior, Si vel scopum intendas , quem

praefixum habet ; vel viam , qua ad illum ducit , ingrederis , facili perspicies negotio , Scripturam Sacram omnibus hominum libris esse anteponendam . Sunt quidem, et quasi supersunt nostris temporibus viri, omni eruditionis genere alioquin ornatissimi , qui, quo minus eam sacris libris concedant praestantiam , omnem , ut ita dicam, lapidem movent , omnem quasi hominum Sapientiam , quae literis consignata est , compilantur, et undique conferrent. Quint Indesesso quodam studio in eo elaborant, ut scripta vel aequioris, vel medii , vel recentioris aevi in

15쪽

publicum proferant, quae Scripturae Sacrae palinam possint praeripere. Sed tantum abest , ut vel sapientia Graecorum et Romanorum, vel compilatio Multam-medis in Corano , vel ex Sinensium erum Fe Sarum Regionibus recens nobis allata doctrina libris , quos Christiani venerantur, Sacris sequi parari possint , ut potius haec a Deo nobis

revelata et tradita Scriptura omnes alias , ut Sol minores stellas, antecellat et oscuret . II. Latissime patet, in quem hic excurrere possem, campus. Sed ne expatiari videar, hortulani morem secutus, eximios tantum quosdam delibabo flores, qui odorem spargant, et promptus ad ipsam Sacram Scripturam accedere invitent. Summa modo attingam capita , quae revelationis divinae , quam Christiani agnoscunt, excellentiam , praestantiam , decus et honorem

extra omne dubium ponunt; quae fidei regulam morumque disciplinam illustrant; quae , si qua homini veri nominis felicitas contingere potest , eam sartam ted am stare, ideoque Libros hos Sacros diurna nocturnaque manu VerSare docent III. Unum tantummodo Deum esse , totiusmindi creatorem perfectissimum , conservatorem , benefaetorem , libri Veteris Testamenti in omni terra primi sunt , qui asserunt. De

16쪽

seipso sta loquitur Deus f Audite Israelitae Ioua

Deus noster, Joua unus est. De ut. VI, . e Sie mandat Joua: ego primus et idem ultimus, praeter quem nullus est Deus , Jes. XLIU, 6. Ego Ioua, quo excepto nullus est , - excepto me, nullus est Deus, Ies. XLV, S. Ego Ioua, quo excepto nullus praeterea Deus est , ego , praeter quem iustus seruatorque Deus non est. Eod. cap. v. 38. 2I. Nobis quidem Vnus est

Deus, Pater ille, a quo omnia , et in quem nos, I. Cor. VIII, 6. Unus Deus et Pater mnium, qui est super omnia, et per omnia , et in omnibus. Ephes. IV, 1 Unus est Deus, T. Timoth. II, 5. Me quidem non latent varia ratiocinia, qui bus Unitatem Dei evincere studuerunt Philos phi; sed aequa lance ponderatis omnibus, nullum superest, nisi illud et Uno tantum Deo ad

creationem conservationemque mundi demo Strandam opus est. Equidem non ignoro, esse

nostris temporibus viros, qui dicunt, iam mysteria eleusynia Unum Deum docuisse ; veterum Philosophorum eximios, Socratem, Plat

nem') Ex interpretatione Textus Hebraici Ioea Scripturae S. hic allegantur. Idemque docet nostra vulgata , quam sequi profitemur ; nem' et se Audi Israel Dominus se Deus noster, Deus unus est . Et in Prophetia Isai

17쪽

nem eorumque discipulos Unum modo Deum credidisse, quid quod palam professos esse . Sed si dicendum , quod res est , is , qui pro mysteriis e t syniis allegatur locus, (Dio Chry-Sostomus , Orat. XII. pag. et or- edit. Morelli De Diis totius naturae , cet. ) ut verba S nant, de Uno Deo non loquitur, Philosophorum veterum principes , Vnius Dei cogniti nem , non cuilibet, non plebi , sed sapientibus modo docendam esse existim unt .

Non ita lucem fugiunt Sacrae Pande.'ae, asserentes: Deum, a Mundo creato diversum , Vnum esse , qui sola voluntate otυToepαTopiae via

sibilia et invisibilia creavit; eadem adhuc con- Servat; omniscientia, sapientia, et bonitate creaturas quaslibet praecipue ratione liberoque a hitrio gaudentes regit , et ita gubernat , ut sciant, ab ipso solo et Uno in omnes redum dare selicitatem, IV. Salu Unitate Dei, quam ratiociniis evin cere queunt Philosophi, quam libri Ueteris Te- Stamenti , asserente ipso Deo , extra dubium ponunt, Deum Unum ita nos edocent, ut V ID

TRINITATEM in Ipso esse dicant ; eorumque dicterium Noui Foederis libri ita muniant

iuxta et illustrent , ut , si vel aeso taetrα , vel Personas voces, Tres distinc os in Deo , essentia Uno , esse asseverent, quibus nomen ,

attributa , cultus et honos Dei competat . qui

18쪽

Patris, Filii, et Spiritus S. nomine insigni antur; qui a Jesu eiusque Discipulis eum in finem

hominibus praedicentur , ut sciant et sanctitati iustitiaeque diuinae decus et honorem suum , demonstrata per expiationem Jesu beneuolentia et gratia . adhuc inconcussum stare , et, quod salutis medium omnes latebat , Spiritus Saneta divinitus revelato verbo omnibus innotuisse , qui Deum cognoscere anhelant, eiusque dicto audientes esse non reSPuunt V. Deum essentia Unum , personis trinum Scriptura Sacra omnibus sistit cognoscendum . Non ad sapientes et proceres tantum veram Dei cognitionem adstringit , sed nec plebi infimae eam occultat; omnes , omnes Deum c gnoscant , de eo, ceu felicitatis fonte vult gaudeant. Timorem et amorem Dei fundamentum vitandi vitii , exsequendae virtutis ponit , indeque prono , ut aiunt, alveo omnes virtutes derivat, De ut. VI. q. S. Gaudium in Deo felicitate, cuiusvis vel infimi hominis esse posse docet, quin exemplis demonstrat, Exod. XU. Sap. X. l . Isa. XII. 2. H. CXVII. I . Deum iecenter adorandum , ipsi supplicandum esse, licit nihil homini s his ius, nihil laetius, nihil

honorificentius . Praeter ea omni superstitioni , vano timori , amorique es enato contra aude nistiores eunt sacrae paginae, docentes, nec signa coeli hominibus esse timenda , Deut. XVIII, IO. II. Jer. X, 2.

19쪽

VI. Sed a Creatore ad creaturam, a Deo ad hominem deveniamus , et quaedam videamus momenta , quibus praestantia Scripturae Sacrae pne ceteris libris omnibus evincenda est. Non, ut Philosophi veteres nugantur , homo natura sapiens sacris literis perlaetus dicitur; sed p tius quemlibet hominem, etiam optimum quemque imperlaetum et peccatorem coram Deo e Sse arguunt, eiusque caussam in abusu libertatis , uti quotidie adhuc videmus , ponunt ;reos itaque coram Deo, et peccatores omnes

homines etiam optimos faciunt , qui gratiam sanctissimi Dei nulla alia lege , nisi per sa-

istam a Jesu mediatore expiationem, recuperare queant; qui poenitentia , fide in Christum ,

et supplici prece favorem Numinis summi quae rendum, anhelandum, ample stendum habeant, eaque ratione demonstrandum, se filios Dei per Iesu meritum adoptitios esse, quos Tecum iungere pariter et aeternae participes reddere velit felicitatis intensissimus misericordis Dei amor, - eumma eius erga homines peccatores benev lentia . VII. Tum Veteris tum Novi Testamenti libri Deum non otiosum mundi, quem creavit, spe statorem faciunt ; novum potius maximumque argumentum suppeditant de veritate illa Summa: Deum mungi euentus omnes probe et multum antea praescirci , singulas creaturas no- Scere, sine eius nutu nihil hccidere, et omnia

20쪽

in bonum iis , qui ipsum amant, dirigere. Si

vel Historiam mundi ab incunabulis, quam M ses descripsit, evolvas; quae de lapsu hominum, de Diluvio Noachitico , de origine variarum linguarum , de Patriarcharum vitis , de populo sibi se sto dilectoque Israelitico refert; vel Historiam servatoris nostri Iesu Christi ab Euangelistis et Apostolis delineatam , attente legas et tibique Deum omniscium , gubernatorem hi

manarum rerum sapientissimum , rectorem cuiuscunque eventus iustissimum, maxime benevolum familiae hominum deprehendes patrem , cui omnes, si vel ex infima plebe sint , considere , ipsique res suas commeudare ne sis habeant VIII. Libri Veteris Testamenti, Mosis pra

cipue scripta , quidem varios ritus externos caerimoniasque ponunt, nullum vero alium in finem, quam ut Dei Vnius cultus saluus apud Judaeos , medios inter idololatras habitantes, redderetur ; omnesque illi externi ritus statim abrogarentur, simulac Novi Foederis stator appa-ceret Iesus Christus , qui cum Discipulis suis, et Ecclesia , nos Religionem , cultumque divinum docuit. Libri Novi Testamenti SEPTEM p

runt sacros ritus, qui Sacramentorum nomine veniunt . Praeterea omne religionis Christianae

fundamentum ponunt in fide ea , quae de essentia, operibus, consiliisque suis Deus reve- avit ; ponunt in orituro exinde amore erga B Deum

SEARCH

MENU NAVIGATION