An in fracturis curanda deligatio stricta, peculiari modo instituta, sit praestantior? : theses anatomico-chirurgicae, die Martis 26â. Septembris, anno 1786, à sesqui-secundâ post meridiem ad septimam propugnandae

발행: 1786년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

I7 fracta tangant se iuxta majores superficies, ac proinde dissicilius possint a situ suo deflecti. Ex huc usque dictis evidentissime patet quanta sit differentia

inter vulgo adhibitam deligationem, & hanc novam quam proponimus, plurimis successibus tum veterum tum recentiorum confirmatam. Cur in fracturis extremitatum inferiorum desertae generatim relictaeque fuerint fasciae circumvolutae , multae cauta

afferri possunt. Prima quidem , & hiec perspicua per se , est quod

applicatio ligaturae ejusmodi stum membri desideret naturae minime consentaneum : deinde credendum est adjutoribus , qui

membrum in aequabili extensione acCurate contineant per omne tempus quo a chirurgo fiunt tum coaptatio tum applicatio Diaciarum. Porro , quidquid roboris ac industriae inmadjutori bus istis supponatur, nequaquam tamen sperandum est satis id fore , ut illi in eodem porrectionis gradu constantissime perseverent. Cum enim ad fascias aptandas temporis intervallum longum requiratur, interea adjutores labore quasi victi, inconsulib delabuntur in motus quosdam,quibus pervertuntur fractae partes. Si vero ab omni motu sese abstineant, vires iisdem deficiunt, mi- nores fiunt, membrum minus bene continetur , musculi quidaminontrahuntur, & partium dimbtio advenit.i

Alterum & non minus incommodum in aptandis fasciis circumvolutis ad extremitates inferiores sequitur inde, quod . mutandus sit ille partis laesae situs quem habuerit in tempore, deligationis sit. Haec argumenta fiunt adhuc evidentiora, .si fractura i cruris feminis ve complicata fuerit. In his aliis fracturis in usum huc usque vocata fuit deli-

I) Vid. notam e , superiu' extractam , lib. de Methodo medendi , .ubi isqvit : Elmim expedit aut in remsim

22쪽

gatio cum fasciis ex duodeviginti capitibus composita; sed

huic etiam anteponenda nobis videtur desigatio cum fasciolis modo descriptis , siquidem hoc habet commodum, quod si ali qua ex illis deficiat, facilE restituatur, aptata ejusdem extremitati altera , quae subter membrum leniter injicitur. Fascia ex duodeviginti capitibus rugas contrahit , cum ad partem membri crassitudine auctam applicatur. Hoc non habent vitium adhibitae fisciolae : maximum vero deligationis incommodum a fassicia ex duodeviginti capitibus hoc est , quod illud ligandi genus unam tantum membri portionem obtegat, dum alterum ligandi genus, sive fasciolarum applicatio omne membri volumen , omnem ejusdem longitudinem, quantum patet, complectitur ; quod quidem maximi est momenti, ut antea demonstra

vimus.

Deligationis a nobis propositae praestantia super alias & summa

utilitas ratiocinio satis superque probantur. Superest nunc ut haec utilitas experientia confirmata extra omne dubium ponatur. Operae igitur pretium duximus, inter innumeras quas referre possemus observationes , quasdain selectas hic tradere , quibus methodi propositae excellentia magis ac magis elucescat, ita ut theoria dc praxis in unum consentiant , pro novae diligationis usui palma assi ignanda. OBs. I. Homo annos quinquaginta circiter natus, habitus satis firmi ac vegeti, ossis alterius lacerti fractiiram expertus est. Accersitus chirurgus novam d2ligationem instituit , id est, sin, gulos manus digitos dc carpum circumdedit, sicque progressus est per totum lacertum, cui splenia tum interne tum externe aptavit, ad ossa suo quaeque in loco detinenda. Chirurgus alter die postero vocatus, persuasum habuit fascias circa digitos &carpum implicatas, nihil omnind prodesse , hasque suo judicio voluit procul expulsas. Sed eheu i in carpum brevi ingruit

23쪽

oedema, ex quo paucos intra dies plurimae prodierunt phly tenae ; etsi ad fracturam adhibita fascia nequaquam alti inge

retur, tumefactio tamen & suppuratio per tres fere menses protrasst e fuerunt. aeger autem non potuit postea , nisi dissicillime de tardissime , digitorum 3c carpi mobilitatem consequi, curatusque fuit infelix, ut falsa anhylosi laborans, ope balneorum aquae mineralis per artem fati ae.

OBs. II. Alter homo, vegetus etiam & ejusdem prope aetatis, os utrumque cruris in stia parte inferiori fractum habuit. Applicatae fuerunt fasciae ex duodeviginti capitibus, dc membrum constitutum in situ usitato, id est , in extensione. Pes intumuit,& quamvis satis laxa esset deligatio , exortae sunt tamen pustulae sive phlyctenae , quae apertar, per sex hebdomades continuas se

purarunt. In talo etiam, licet cuidam cesticillo incumberet, prodierunt cuticulae revulsiones, pus copiosum emittentes, & quae per totum curationis tempus perseverarunt : nec etiam per id temporis spatium desierunt aegri dolores : interea vero pes continuo tumore cede maloso intumuit. OEs. III. Juveni cuidam lacertoso , a corporis contundentis

lapsu , in humero fraci ura fit. Non accedit ille ad No comium dichum si otel-dieu) Parisiense , nisi postea cum tempus intumescentiae & dolori incrementa mu a attulerat. Haec fovebat

adhuc & incitabat situs membri molestissimus. Hujus-ce No- socomii primarius Chirurgus, Clar. Desauit, ad digitos, carpum, lacertum brachiumque adhibuit fascias circumvolutas, quas fi miter satis adstrixit. Statim atque applicatus fuit ille apparatus , aliquod levamen expertus est aeger, de dolor brevi evanuit. Nonnullis elapsis diebus, fascias laxiores factas mutare necesse fuit : nova & eadem repetita deligatio curam absolvit intra consuetum temporis spatium, nullo interea superveniente his

commodo.

24쪽

Cas. IV. Alterius hom7nis triginta annos nati patella trans verse frangitur. Adhibetur cum levi adstrictione deligatio in hoc casu ulitata, gallice huit de chiisre ). Sed oriuntur tumor ingens & dolor maximus. Apparatum sustulit M. De uti :pede, crure , ipsoque genu ciligenter cinctis , fascias accommodavit magis strictas , & ferme si miles iis quas adhibet in curandis plagis extremitatum transversis. Qui praesentes aderant, di illi quidem in arte versati , non potuerunt quin dixerint satis tutum non videri genus hoc deligandi nimis adstrictum ,

praesertim cum jam membrum tumef., Chione assiceretur. Res vero longius prospiciens vir in arte peritissmus & sui compos , monitores suos certos fecit fascias die ipso postero nimium laxas fore, & ita se res habuit. Dolor etiam & intumescentia brevissimo tempore ita recesserum , ut intra biduum fascias jam nimium laxas emendare necesse fuerit. Innumera alia experimenta, quae hic referre longius foret, -tentata fuerunt pleno cum successu; unde satis explorate tum theoria tum praxi percepta haberi debet nova deligationis me-hthodus, unde recte concludimus : it in Ergo in fracturis curandis deligatio stricta , peculiari mob- insituta , est praestantior.

FINIS.

25쪽

s TH E sES , Deo juvante, o Prasis M. PETRO SUE , fecundo , antiquo Collegii Praeposito O nunc Ouasiore , antiquo Scholarum Practicarum Anatomia o Chirurgia Profesore ,

Regia Academia Chirurgia Consiliario O pro commercio extraneo Secretario , in generati Pari enis Praefectura Chirurgo ordinario, necnon Academiarum Mons pelliensis, Rothomagensis , Divionensis, Lugdtinensis, Surdigalensis O Aurelianensis Socio ;tueri conabittit CA R O LU S BEA DUIN, Ambianensis , Doctor Medicus Remensis , necnon primarii Chirurgi in Regia divalidorum Militum Domo nuper Altitor, Theseos Aucto

SEARCH

MENU NAVIGATION