Franci Nichollsii, M.D. Georgii Secundi Magnae Britanniae Regis medici ordinarii, vita : cum conjecturis ejusdem de natura et usu partium humani corporis similarium

발행: 1780년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

111쪽

mis temere et saepe inserliciter febri miliari curanda Sydenhamii fautores adhibuere; nempe quia eosdem transversos egit, quod parum animos animadvertissent ad ea, quae ipse Sydenhamius satis aperte monUerat,

morbos nempe eos, quos intercurrentes nuncupasset,

quoniam naturam stabilem haberent, stabili medendi ratione vinci. Epidemicos Contra, Cum iis natura nunC alia, nunc alia sit, aliud atque aliud curationis genus postulare. Initium febris miliaris notas admodum obscuras habet, quas tamen ingenii acumine subtilissimo atque animo in pathologiam intentisiimo perspicaciter discrevit Nicholisius, aliis plerisque medicis Caecutientibus : nam in ea morbi hujusce Constitutione, qua febris in salutarem conatum nunquam exardescit, sed flamma latente sensim hominem depascitur, vasorum exinanitione morbum deduci posset non autumabat, sed materia saluti inimica per villos Cutis, vel sudore modico, vel paulo pleniore expulsa ; aut, quod ipsa natura Cum rem suam strenue agit, molitur, pustularum crystallinarum protrusione ; ad quem finem Consequendum maxime faciunt tepor lecti modicus, atque

112쪽

ContinuUs, medicamenta, quae, leni sua calefaciendi Vi, Cutis meatus aperi Unt, vim animae labantem erigunt, naturaeque obtorpescenti stimulos admovent. HaC ratione, Cum multis, qui frustra alias lentarum febrium curationes tentassent, sanitas esset renovata, magnam famam sibi comparavisset, non minor invidia ei a malevolis conflata est; Cum laudes ei maxime meritas deterere magno studio Conati sunt nonnulli, quos

ad summum in medicina auctoritatis fastigium non doctrina, non peritia in arte medica, sed adulatio et partium s udia extulisssent. Sed tandem invidiam veritas vicit, et supergressis est, hominisque ingenium liberale, verique tenax simplicitas ; adeo ut febris mi

liaris, cujus mentio maXimo vulgi medicorum CaChin no eXCipiebatur, inter morbos frequentiores ab omnibus medicis demum numeraretUr.

Anno 1 23 historiam medicinae a Galeni tempori bus in saeculi decimi sexti initium deductam edidit Johannes Freind : qui cum de iis, quae Paulus A gineta

medicae arti contulissset, mentionem faceret, Aneurysmatis naturam eXponendam satis infeliciter suscepit. Nam

113쪽

Nam ruptionem tunicarum arteriae morbo semper adesse statuerat; quippe qui arteriarum fabricam nesciret, in medicina caeteroquin doctus. Hinc brevi post ortae sunt quaestiones de Aneurysmate, et in Ni cholisium, qui litem dirimeret, omnium oculi Conversi sunt. Sententiam igitur suam in consessu Sociorum Regiae Societatis de Aneurysmate proposuit, eamque, ex spectatis fabrica atque robore Critisque tuni Cae arteriae, aptis eXperimentis confirmavit, sicut supra me

moratum est.

Ineunte anno 1728 in Societatem Regiam Cooptatus est, Cum qua postea morbi rari descriptionem CommuniCavit. In eo malo mucus, qui a glandulis tunicae interioris asperae arteriae in ejusdem ramos diffundi solet, Coiverat, et per surculos ejus dem fusus spiritus vias fere obturaverat. Hinc spiritus dissicilis cum tussis conatu maximo et repetito, quo, Cum CXCussum esset Concrementum illud mucorum, quod formam vasis ramosi induerat, maximum levamen tulit aegro. Eundem morbum apud Tui pium memoratum legimus, quem ille miro errore pro vena pulmonali rejecta habuit. N et Exeunte

114쪽

EXeunte anno 1729 OXonrum concessit, et ad gradum Doctoris medicinae evectus est. Londinum autem reversus eXaminationi Praes1dis et Censoriim

Collegii Medicorum Londinensium sese subjecit, ut in

candidatorum ordinem admitteretur. Candidatis in

collegio nullus est locus aut jus, nisi quod postquam

in ordine Candidatorum annum integrum quis fuerit, petendi veniam habeat ut in ordinem sociorum reCi piatur. Nichollitus autem in Collegium Cooptatus est die Junii 26to anno 1732, et post duos annos Pa- thologiae Praelector ex Gulsioni instituto factus, argumentum praelectionum Cordis fabricam, et sanguinis circulationem habuit. In quibus, fundamentis ab Harvaeo magno jactis innixus, de structura, motu, atque usu singularum Cordis partium, de Ordine, quo earundem motus se invicem excipiunt, de arteriarum vi in sanguine propellendo, de varia tensione vasorum propellentium, et excipientium humorem vitalem, de causis pulsus, de motu atque viis sanguinis in homine antequam in lucem editus est, de sine et usu ductus arteriosi, et foraminis ovalis disieruit : in quarum rerum nonnullis licet ab Harvaeo disientiret, ita tamendissentire voluit, ut inventori illi felicistimo suus in-3 teger

115쪽

teger conservaretur honos; ut ea, quae bonis avibus ab Harvaeo inchoata acceperat, non diruta, sed absoluta vellet. Maxime, Cum in sanguine Circulando quaedam

sint, de quibus parum explicate disserit Harvaeus ;multa etiam intacta, de quibus Nicholisius plenissime

atque optime dixit. Sed ipsum disserentem, et gravisi1mis rationum momentis opinionem suam Confirmantem in libro illo, quem septuagenario major edidit, adeat lector; in quo vis et perspicuitas omnem laudem superant, scriptorisque sententiam non fidenter, quasi Certam et ratam propositam habemus, sed ex verisimili conjectura probabilem. Duos annos post, rogatu Praesidis Praelectionem Guistonianam iterum habuit, in qua fabricam earum humani Corporis.partium, quae Urinae kCretioni et exitui inserviunt, et, quo ossicio quaeque fungitur docuit ; deinde, ut Gul-stoni instituto satis faceret, de causis, signis, et cura tione morborum, qui a Calculo in quaCunque Corporis parte nato oriri solent, disseruit.

Anno 1739 Orationem anniversariam qUam Har- Useus, Ut CorUm memoria, quorum beneficientia res Collegii auctae essent quam maxime longa essiceretur, atque

116쪽

atque Ut eorum laudes, qui in Collegio sive litteris sive arte medica claruissent Celebrarentur, instituerat, habuit. In qua satis liberaliter laudatis iis, quorum

famae Consultum Harvaeus voluit, dum naturae vim suam in salute animalis conservanda, et restituenda asseruit, artis medicae principia ea perspiCuitate tradidit, ut qui ea, quae de naturali sanitate, Causisque morborum, in ea oratione prolata sunt, bene intel lexerit, non multum desideret institutiones generales sanitatis tuendae.

Anno 17 8 Praelectoris Chirurgicae munus in Collegio medicorum suscepit ; quo, ut plenius fungeretur, initium fecit a disputatione docta pariter et eleganto de anima medica, Cujus vis tam in physiologia quam in pathologia est maxima, utpote, quae a sapientissimo animalium conditore, et sanitati, et motui, et vitae ips1 Conservandae Custos praeficitur. Perceperat Nicholisius, licet animalium partes ratione formae, et ne Xus, et magnitudinis aptistima essent naturae instrumenta in iis administrandis et conse quendis, quibus vita et sanitas Continentur, Cum ta

117쪽

men motus pariter et consilii sint expertes, nec initium agendi facere, nec motum Vel moderari, vel Cohibere possint; certissime id confirmatum illi videbatur, naturam scilicet quandam sapientem et gubernantem omnibus animalibus inesse, quae moderatriae nervorUm tono praeesset, qUae mus Culorum motibus imperitaret, quae nobis invitis, immo insciis, sensu quodam proprio, optima quaeque et moliretur et fa

ceret.

De anima autem medica non oratione angusta et

concisa nudis argumentis dialecticorum more disseruit, sed Copiose et ornate, adductis eXemplis docens quid in motibus Ciendis, vel intermittendis, quid in sanguinis cursu dirigendo, quid in vasis laxandis aut intendendis, quid in modo humorum a sanguine seCernendorum statuendo valeat. Eandem nunC vividam, nunc torpidam, nunc Ossicii sui memorem, nunC munus sibi assignatum diffugientem inducit in morbis periculosissimis virtuti suae fidentem, et contra hostem strenue et faeliciter insurgentem, nonnUnqUam Contra, quasi imbecillitatis suae consciam, ne scilicet opere laborioso frustra quid moliatur manus dantem, consultricem

118쪽

consultricem providam omnium opportunitatum et utilitatUm.

At quoniam in illa Nicholisii dissertatione, quaedam ita dicta s1nt, quas1 ille censeret animum s1Vementem nostram, ea, quae moliatUr vel agat anima, sibi conscire ; quandoquidem animo acrioribus et intentis cogitationibus districto, languescant, vel etiam deficiant motus ii, qui animae imperio et moderamine fiunt, quales sunt cordis et intestinorum, huic errori occurrendum videtur. Animadvertendum est: igitur, in illa dissertatione id tantum propositum habere Nicholisium, ut ossicium et actionem naturae illius, quae motibus vitalibus voluntatis imperio minime subjectis

praeficitur exponere ; aliam enim naturam motibus voluntariis moderandis, aliam motibus Cordis, arteriarum, et intestinortam praeeste voluit. Hoc munus animae, quam, quia Vitae atque saluti animalis invitagilet, medicam nuncupavit, tribuit: illud autem ani mo sive menti, qua sentimus, Cogitam US, negamUS,as entimur. In scholis enim sitis physiologicis squod

ex compendio suo anatomico patet) ex tribus naturis animal constitutum essse docuit; Corpore nimirum, quod

119쪽

quod quasi instrumentum iners, licet aptum, animo et animae assi icitur, horum vero nihil esse coinmune cum corpore seatuit, nisi quod in ossiciis suis obeundis imperent, corporis autem servitio utantur. Nec in .hac quaestionci Nicholisi mens a nonnullis veterum physiologorum Malia fuit, qui, veteres dico,

animum atquei animam a se inviCem ratione naturae et ossicii distare volunt ; nexu tamen quodam ineXplica bili conjundia assirmant: quandoquidem animi motus vehementiores miras animalium motuum perturbationes consequi videmus, et viCissim, CUm animae aC-tiones aut deficiant, aut modum exuperent, animi

ossicia non minus impedita sentiamus. Sub hoc tempus diem suum obiit Johannes Coningliamus unus ex Electis Collegii Medicorum, in cujus locum lassectus est Doctor Abrahamus Hallus, ab iis, qui tunc temporis rerum in Collegio potiebantur, praeterito Nicholisio, cujus locus inter socios s perior fuit; nec causa tantae Contumeliae patuit. Non

placuit fortasse Electis libera illa indignatio, quam O prae

120쪽

prae se serre solebat vir, scui nihil prius fuit honore Collegii) quoties res societatis illius ita administrarentur, ut ejusdem auctoritas justa minueretur ; fortasse etiam sabsit dicto invidia) urebat ingenii sui fulgore. Non tulit Nicholistus, quem superbia meritis quaesita

decuit, se ab iis contemni, quorum ossicii ratio postulabat ut dignissimos et doctissimos in suum numerum, quoties daretur locus, cooptarent. Praelectoris igitur Chirurgicae ossicio statim se abdicavit, neC unqUam postea sociorum conventibus interfuit, nisi Cum negotia maximi momenti agerentur. Anno 1733, Johannes Stoane Medicus Regius Baronetti honore insignitus, senio Consectus, nam annos nonaginta et quatuor ViXerat, naturae concessit. Illi successit Nicholisius : munusque sibi concreditum usque ad decessiim Regis Georgii Secundi habuit; cum in locum doctissimi et peritissimi medici suffectus est quidam, qui paulo ante in castris chirurgum infimi

subsellii egit. Hac rerum conversione ad opes atque auctoritatem via patefacta est homuncioni

Quales

SEARCH

MENU NAVIGATION