Franci Nichollsii, M.D. Georgii Secundi Magnae Britanniae Regis medici ordinarii, vita : cum conjecturis ejusdem de natura et usu partium humani corporis similarium

발행: 1780년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

121쪽

Quales ex humili magna ad fastigia rerum Extollit quoties voluit Fortuna iocari. Nicholisio quidem significatio saeta est se a Regis

liberalitate facile stipendium honorarium, pensionem vocant, impetraturum, si modo peteret; Cum autem ea mens Nicholisio semper fuisset parum ingenui esse beneficium petere, nisi quod ossicii et operae praestitae remunerationis nomine peteretur, a re sordida et illiberali libero quodam fastidio se avertit. Cum, pro more, Cadaver regium aperiretUr, rara mortis facies in conspectum venit: disrupto quippe cordis ventriculo dextro, quicquid sanguinis ei delatum esset in Pericardium effusum deprehendebatur, atque adeo ventriculo, et, quod sequitur, cerebro humore vitali deficiente rex Concidit, et extemplo animam eXhalavit. Hujus morbi Causas, earumque ordinem, et nexum, et vim, in luculenta epistola ad virum hono ratissimum Baronem Comitem de Macclesseld, Regiae Societatis Praesidem, Nicholisius dedit, quam interaista Philosophica ab illa Societate edita Upis mandatam habemUS.

Pertaesus

122쪽

Pertaesus tandem molestiarum, quae a et ineptiis aegrotantium medicinam facientibus gravissimae esse solent, et simul impatiens urbis iniquae, in qua hominum subdolorum artes in fama comparanda magis quam eruditio et peritia valent, praeterea ut filio adolescenti artibus ingenuis in academia operam daturo, Custos moriam, monitorque prudens adesset, a Londino OXonium, quo ipse ineunte adolescentia in otio jucundisiimo annos aliquot transegerat, migraVit..

At postquam juris prudentiae studium filium Londi

nUm rCVOCaverat, Comparata domo Ebestiami in agro Surriens, senectutem in otio Cum dignitate egit. Nec tamen rerum naturalium curam prorsus abjecit ; nam experimentis aptis quaesivit, quid laetas segetes in agro feraci faciat, quid agrum sterilem foecundet :naturam etiam plantarum interiorem, Linnaeo facem praeferente, summa admiratione est Contemplatus. Valetudine non admodum firma usus erat Nicholi sius. Cum juvenis Oxonii habitaret febre periculosistima correptus peritia Frampioni et Frewini me dicorum celeberrimorum vix convaluit; post, Cum

Londini

123쪽

Londini ageret, destillatione et tussi satis molesta saepetentatus sanguinis missionem et alvum ducentia, secundum medendi methodum in ejusmodi morbis adhiberi solitam, frustra tentavit ; nam Corporis vires admodum exinde fra stas sens1t, nec morbi partem depositam nisi exiguam. Hinc morbi, Causa qUaque levissima iterum atque iterum repetentis, fomitem suspicatus est miasma febris miliaris tum temporis in populum grassantis, in sanguine delitescens incondito naturae conamine in pulmonem pulsum. Nec ea conjectura hominem perspicacissimum falsum habuit; nam sudationibus, balneo tepido, tepore lecti, diaetaque leni, in morbo suo minuendo plus profecit, quam alia quacunque medendi ratione, sive exinanitione sive

humorum aerium lenimine solo tentaretur. Nec alia via morbum aggressus est, qui anno 17 Oimpetu aCriore eum invasit, nis1, quod, Cum signa inflammationis se adjungerent, ne suppuratio tumori in axilla oborto superveniret, tantum sanguinis, qUantiam morbi atque virium ratio postulare et pati videbantur, detractum es . Neque tamen ex hoc Curationis genere quod sperarat habebat: nam larga suppuratione

a sub

124쪽

sub musculo serrato anteriore facta, fabris soluta

est.

Huic autem supervenit res notatu maxime digna ;nam cum tela illa reticulata, qua mustulus serratus nexum laxum Cum partibus vicinis habet, pure acriore exesa esset, musculus ille cum musculis subjectis coaluit quo brachii motus maxime Coercebantur, at

filis illis reticulatis sensim sive productis, sive naturae ενεργεια renatis, sui motus post longum temporis intervallum, laxatis quasi habenis, brachio sunt redditi. Eo conamine, quod in febre modo memorata factum vidimus, omne, quod saluti alienum esset, pure involutum aperto abscessu exiisse e sanguine expulsum haud temere quis sortasse speraret. Attamen Nicholisius a febre minime purus evasit, sive quia vitium diu concretum arctius inoleverat, quam ut febris igne lustrali excoqui potuisset; sive quod natali corporis constitu tione, ex humorum illo peculiari temperamento, GraeCi ἰδιοσυνκρας ιαν vocant, funde sua est cuique sani

125쪽

tas, suus cuique morbus sive ex nervorum sensu acriore, sive denique, quod quis miretur, eorundem torpore, morbo, tum temporis in populum dominanti, praeter Caeteros subjiceretur. At in Nicholis1o, licet vis morbi, ad quem natura propensior fuit, non penitus repressa esset, admodum tamen diminuta est : nam per plures annos et rarior rediit destillatio, et mitior invasit, donec post annum sexagesimum aetatis quartum, viribus vitae sensim remisiis, ex leviori causa febris cum catarrho paulo acrior invadere solebat, et diutius pulmoni insidere, cui, posterioribus aetatis annis, lenior illa medicina ;nempe victus tenuior, Cum tepore lecti, perdomandae impar fuit: nec nisi sanguinis misitoni repetitae, peripneumonia snam illius morbi naturam sensim induerat) cum haustibus emulsionis tenuis eX amygdalis contusis et cum decocto hordei contritis confectae

cedebat. Tandem ineunte anno 1778 malum impetu Vehementiore recurrebat, et frustra tentatis iis, quae an

tea.

126쪽

tea usui fuissent, cum natura fatisceret, et morbo et remedio impar, vir optimus et maxime des1deratus placide animam expiravit. Anno aetatis UYorem duxit Eligabetham filiam natu minimam Medici illius celeberrimi Riccardi Mead, eX qua quinque liberos suscepit, quorum tres tenera aetate diem obierunt ; de duobus reliquis filio et filia supersedeo dicere, viventes enim et sentientes

laudare UerCor.

Staturae fuit mediocris, Corporis Compacti, et, Cum aevi integer erat, agilis. Facies ei honesta et decora ;vultus benevolentiam et dignitatem prae se ferens, ita ut primo aspectu reverentiam simul et amorem astantium sibi conciliaret; varius autem et mutabilis, Ut hominis naturae simplicis et aperti motus animi exoris immutatione DCile Cognosceres. Mira suavitate

et perspicuitate orationis, et in sermone familiari, et in praelectionibus usus est; in his autem id praecipuae laudis fuit, ut verbis propriis, ordine lucido extem

127쪽

pore prolatis, orationem aliorum meditatam et lepore et vi, et facile vincerςt. In aegrotorum Curatione nihil prius habuit, quam ut signa morbi propria a communibus, quod optimc

potuit, nempe qui physiologiam perspectam haberet,

si ungeret, ut quid oppugnandum esset Cognosceret, Ut motus, quibus CX naturae instituto morbi causa vel vinCeretur, vel expelleretur, a motibus illis, quibus homo patitur, nihil in malo amoliendo agit, secerneret: illum enim medicinam feliciter factu rum putavit, non qui symptomatis supprimendis, sed, qui, ex naturae Concilio, vim ejusdem ferocientis temperare, eandem languentem CXCitare, Cr-rantem, in viam reducere contendit. Quis enim prudens in Cholera materiam aCrem per alvum CX-

ituram cohiberet 8 Quis malo arthritico cum dolore et inflammatione pedem occupante, morbum in sanguinem repelleret 8 ut aeger molliculus et doloris impatiens ἀναλγμία frueretur. Nihil s1quidem in morbis capitalius esse statuit, quam, morbi Causa minime expulsa vel subacta, symptomata evanestere; unde vix aliud expectandum esse experientia doCemur, quam ut aegrotus ἀμιαχητι manus hosti det.

128쪽

Medicamentorum in Curationibus, quod satis esset, parca manu adhibuit; religio quippe illi fuit molestiis illis, quas morbus secum serebat, alias ad dere. Literis Graecis et Latinis satis doctus; in multis libris legendis nonnullorum obscuram diligentiam Contempsit; Cum mediCinae principia Vera,

tio paucis libris sint tradita, sententiam,vero Cujus que vel inepti, vel absurdi, vel delirantis, rogandi laborem stultum Censuit. E vita excesiit septimo die Januarii, anno 1778, annum agens Octogesimum, de patria, de uxore, deliberis, de amicis optime meritus, omnibus sebilis,

nulli flebilior quam hujus libelli scriptori, qui eo

multos annos familiarissime usus est, qui eidem quicquid in physiologia et medicina noverit, id praeceptis ejus acceptum gratus agnoscit, qui eum, dum viveret, ut fratrem dilexit, ut parentem coluit. FINIS.

129쪽

ERRATA haec graviora, et siqua alia deprehendet Lector bene

volus condonabit. Pag. 5 lin. et & g, pro addictum lege addictam

- -- 23 - , pro triginta lege quadraginta ---29 - 16, pro inertia lege inedia -32 - 3, pro voluntarios lege voluntarias --32 - 4, pos subjicitur lege dignoscitur ---32 - 8, pro se lege re -33 - II, pos natura lege ea --36 - & 5, pro Continuetur lege Continuatur -36 - I9, comperissent pro semicolo comma

-- Ο - I3, pro Conto Crentur Contererentur

---,, 46 - II, pos fundunt pro semicolo comma --49 - 7, pos splenicis comma -73 - I , pos Vesicatoriis comma --77 - ultima, pro diminuatur lege diminuitur --78 - I , pos dolore comma --78 -- Is, pos physiologia comma --82 - 16, pro existi mationem lege existimationem ----- 95 - Ι 8, pos inducit comma Ioa - I, pro fabris lege febris

Monitum Bibli ego. Tabula ita collocetur ut spectet paginam 7 '

SEARCH

MENU NAVIGATION