Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

Uibus auspidiis in hanc de Vita Natura senter

tiam primo deveni, ut scias me velle, ii qua

possim favorabilem tuam candide Lector am demereri, ipso limine tibi a pCTUC

M nim Quanti judicium tuum facio,quamque

participo, esare

a esii inoin reputans de modo intelle

formalem ratio Vm V V si id velimus

'' ve sim nemo hactenus, quod sciam, utcunque

Met physicia daequatorum conceptuum mentionem in i de iis ex professo tractJVit V UςO ., hirum passim lac VH V Eum alacris a re praesentia.

hanc Spartam derelictam vidior, & eousque prosequor, dum ad iςrcnou M.

22쪽

judicium, an recth an secus e rebus petantur, satis in- uructus sim Nam profecto non pro arbitrio nostro fingendi runt; sed nisi errare velimus e rebus ipsis

eliciendi. Fundamenta Corum duo prima sint, vel praesentia, Vel absentia eorundem in rebus de iii-hus respective affirmantur vel negantur. Intellectus enim noster non est adeo Objectorum comprehen ivus, ut plura simul disti ricte concipiat Ouapropter quae in cibus conjuncta reperit, separat, seu abstrahit Sc sieorsim contemplatur. Tripliciter autem hac praesentia vel absentia considerari potest: υμI λ

Vel iniqudi Vel reflexe. Unde tria stene 2:

ceptuum de eodem objecto fluunt: ut ens, dire&ὸ conceptum, est positivum sivi quod est; ob λ est vel

unum, vel Uerum, vel bonum , resexe, est vel genus generalissimum, vel conceptus simplicissimus, vel conceptus quam minimum entitatis exprimens, Sco Primum genus dat entitatem fundamentalem; secundum, naturam Sc proprietates ejusidem S tertium, notiones secunda S. Verum, ut quod res est fatear, haec duo fundamenta magis ad judicium de rebus inventis quam ad ipsam Inventionem, spectant. ' 3. Subjungam itaque duo alia fundamenta, citiae ad inventionem directe tendunt, nempe similitudinem rerum, Sc dissimilitudinem. Illa communitates rerum

haec disserentias, sundit. Non hic loquimur de simili

tudine metaphorica, sed de sermaliue ea nimirum in ciua conceptus formales Sc unitas formalis fundantur Est autem haec similitudo duplexi vel analoga, vel univoca. at Conceptu formales analogos , haec univo-

cos. Similitudines autem omnes fiunt conceptus serma

les, ii omnem dissimilitudinem una excepta exssistenti in singulis non consid x. ndo praecidas. Sic enim acquirunt unitatem formalem, quae est unitas seu identi-

23쪽

tas requi pollentiae in singulis. Similiter fiunt conceptus universales, seu genera Vel species, si porro ipsam

exsistentiam in singulis amputes. Sic enim nancucuntur unitatem uniVersialdm, δέ capaceS redduntur communis definitionis seu descriptionis, & thetaurus 1ntellectus sunt, in quo solo realiter: exsistunt, Sc ubi in promptu afferVantur, ut quotiVs opus iit producantur siuis inferioribuS aut aliis rebuS pro re nata applicentur: sed eo ipso frequenter in conceptus sor- males praesertim si de individuis praedicentur, relabuntur. Etenim in hoc castu resumunt exssistentiam Praecisiam. Nam praedicatum contrahitur ad subiectum, & ei se conforme praebet. Non eXspecta dum est ut omnia quae de hisce fundamentis commentus sum hic recitem. Satis sit, duas adhuc distinctiones, alteram ad Dilitudinum, alteram ad illimilitudinem spectantem, retulisse.

4. Similitudo dividitur in quid'tativam, Sc quom is Misam: Dictionis insolentia dilerte Lector P qu 2Hiis

Duae sunt interrogationes generales, an, Sc quid. Pri- lzzε ori respondet, quod est 3 posteriori, quid est. Meta

usici olim finxerunt voces quiditatem Sc quia itatioum; nobis perinde liceat fingere quoditatem Mouodditativum. Profecto multo sortior ex nostraoarte militat ratio. Quidditas enim per ellentiam, naturam aut rationem rei, satis eXprimitur: ut quid-ditas entis, essentia entis, ViZ. entitas 3 quid sitas corporis, natura seu essCntia corporIS, VlZ. corporeitas , quae res pestive idem sunt. Tantum ut fatis distincte, absque omni ambiguitate de cognitio-one quidditativa differatur, hae Voces CXCogitari videntur Verum ea similitudo quae consistit solum in

24쪽

periphrasi queat nisi concedatur ut vocetur m om

litas, aut similitudo qνο itati et, plane caret. Coactus igitur stim limosi Wibtκδε- , quo it tiDκω, &ouod-ditateω appellare. Est enim haud contemnendi u- . . apium eum ens reale generalissimum in hae si militudine sola fundatur. Omnia enim entia in hoc tantum lamma sunt , quod realiter siunt sera exh/Qὸ ρ

Seclusa itaque omni dissimilitudine u di Vei simul

enti ouatenus in singulis reperitur adhaeret, Sc reservata tantum positione, quod realiter est seu exsiliit obtinueris formalem conceptum entis, nempe Ut amroditatem essendi sieta exsic trudi Qui concentus formalis, sius ensia porro ejus actualitate essendi in

descriptionis;

es positivum, ι, quod realiter es, seu quod realiter in remis natura ea sit. Dices, me confundere essentiam exspentiam 3 quidssitatem, se quo itatem. Respondeo, nullam esse hic confusionem, quod in generalissimo ente, ubi nullae plane sunt partes, essen-m Sc exsistentia coincidant, & idem realiter si nificent. Similiter quidditas & qνodditas in hoc latissimo genere sola ratione differunt. Ut si citi

e isti . ita ut quid es J resolvitur per L quod est 'Qui alus mediis ideam Cratis cum careat genere iadimerentia alias ve partibus) formare conantur, rem alioqum cognitu facillimam, intricatam, consiliam Sc obscuram reddunt. Verum eo quod ipsium ens realeat genus duntaxat quod litativum, patet similitudinem

obiter. Alii nonnulli hoc genus conceptus infra in hoc I ractatu notantur, ob quam causiam hic Iubentius eorum mentionem facio, ne illic, ex improviso se Lectori

25쪽

Ad Lectore .

ctori obtrudentes, molesti sint. De similitudinibus

quidditativis non est cur aliquid hic advertam ue cum sint notissima vulgarium conceptuum sormalium fun

damenta.

s. Procedo ad distinctionem dissimilitudinis 3 via. in simpliciter dissimilem, Zc similiter dissimilem. Illa est ἡ, is,

fundamentum omnium differentiarum quibus res inter ter s- se distinguuntur 3 de qua nihil hic ulterius dicendum est. Haec est sundamentum cujusdam communitatis per reductionem. Est enim similitudo e dissimilitudine, quasi postliminio, restituta. Intellectus observans ipsam dissimilitudinem esse similiter dissimilem, eam, quasi conclamatam respectu similitudinis primae intentionis, ad secundariam quandam rationem ejusdem revocat. Hoc modo negatio, quae est ratio qua praedicatum a subjecto separatur, reducitur ad quandam communitatem; quod nimirum omnis negatio similiter praedicatum a subjecto dividat seu separet. Similiter ipsa differentia sit genus differentiarum 3 quod omnes similiter distinguant. Genus oppositorum ab hujus modi quoque similitudine suam originem petit , nimirum, quod ea similiter opponantur. Haec genera, eq-xumque conceptus sormales, ut Sc similitudines in quibus fundantur, reductiva voco. Fateor ea omnia includere similitudinem quandam quodditativam secundariam3 nimirum,quod sunt quodditative similia,sed similitudine secundaria seu similiter diversa. Uerum multum differunt a similitudine quodditativa primaria, seu proprie dicta, de qua supra locuti sumus. Haec enim conficitur, primo, aliquam similitudinem rerum colligendo, ia deinde, omnem dissimilitudinem ejus dem praecidendo: illa vero fit, primo, separando rerum dissimilitudines, & deinceps, eas reflexe considerando, ut inveniamus an secundaria aliqua similitudo

iis,

26쪽

nego

Tentamen de vita natura.

An sit sub

stantialis.

ad Lectorem.

iis adhuc adhaereat. Deprehendimus autem, sic coriis siderando, quod sunt similiter dissimiles. Vocamus itaque similitudines, distinctionis gratia, non quod-ditativas , sed reductivas. Verum de his satis. 6. Superest verbo aliquid addam de modo inveniendi tam ipsas similitudines , quam dissimilitudines Cum enim, ut dixi, non sint fingendae, necesse est ex

ipsis rebus petantur. Eliciuntur autem testimonio sensuum, nempe, sensatione circa eas multis modis, ne

subsit fallacia, etiam adhibitis adminiculis, variata 3 experientia multiplici ue observatione sedula ue analogismo ue cui soli rarius fidendum 3 imo nunquam, nisi ubi aliis mediis destituti suerimus argumentatione, cui caute quoque subscribendum est. Verum si certissima ac tutissima inveniendi veritatem methodo uti placuerit, consule Novum organum Cl. D. Baconii, cujus doctrinae vestigiis si fideliter institeris, haud multum, aut facile, a Vero abzrra VCriS.

7. Hactenus amice Lector te mearum cogitationum de inada quatis rerum conceptibus recitatione detinui. Pcrgo jam, quae mihi contigerunt, postquam de his conceptibus quantum ad propria studia regenda necessiarium videbatur si ipsissem, enarrare. Coeptum est exempli loco tentare, si qua possim, ipsas rationes vitae pervestigare. Loco historiae praesentiae, plantas ia animalia, in quibus vita materialis potissimum relucet, quinia, assinitatis gratia, ipsos spiritus, Angelos, Daemones, Animam rationalem, huic con- . templationi subjicio. Facile deprehendo vitam spirituum esse substantialem, nempe, esse ipsam substantiam spiritus, consideratam in ordine ad operationes. Quanquam enim haec vita Divina potentia quoad opera trines suspendi potest: penitus tamen submoveri, ita ut spiritus maneat mortuus, nequit. Nam

27쪽

sed Lectorem.

si spiritus vita privetur, i pia ejus substantia una an- nihil atur. Quis enim concipere potest Angelum mortuum λ Quare vita Angeli est ipsis essentia ejus energetica. Quanquam nos, pro modulo intellectionis nostris, distinguimus etiam in Angelis sabsistentiam

fundamentalem a natura energetica: in re tamen ea

dem substantia sunt, tantum diversimode considerata, in ordine ad esse per se, M in Ordine ad operationes. Quocirca vita spiritualis videtur ipsa substantia rei cujus est. An vero vita materialis sit similiter substantia, dubitari potest. Profecto ut stubstantia est genus univocum respectu spiritus & corporis A ita vita

quoque Videtur genus uni Vocum respectu vitae materialis & immaterialis. Etenim gradus perfectionis utcunque eminentis , quamdiu intra limites finitudi

nis contineatur, non Variat Uni Vocationem praedi

cationisue ut patet ex dicta praedicatione substantiae de spiritu Sc corpore. Verum si vita spiritualis sit ipsa substantia rei cujus est, & vita materialis non sit stubstantia, certe praedicatio non est univoca. Responderi potest, Vitam spiritualem esse originalem

in seipsa ue vitam Vero materialem esse participatam, seu aliunde derivatam. Res enim aperta videtur in homine e vita ejus provenit a praesentia sive informatione animae rationalis 3 ea separata, mors sequitur. 8. Sed regeritur, revera animam rationalem esse Animas verum immortalem spiritum , independentem a materia, Se consequenter separabilem ab eadem S & du- materia. rante praesentia ejus in homine, hunc Vivere, abeunte, mori: verum ipsam animam saltem esse ultimum Sc originale subjectum vitae, quam corpori humano communicat. Ita ut adhuc Vita, respectu siubjecti fundamentalis, in quo primo inest, sit ipsa substantialis natura eiusdem. Nam si substantia natura sua viva alteri natura J b sua

28쪽

sua mortuae intime uniatur, fit compositum vivum : ita tamen ut prior pars substantialiter Vivat, posterior perparticipationem istius vitae. Adeoque adhuc insercndum est, vitam respectu radicalis sui siubjecti cile substantialem, licet respeUtu secundam sit accidentalis. Dices,tu brutis antrualibVs aliter multo edienire 3 eorum

animas nou esse substantias, ct conseruenter vitam ab iis pro uentein non si e serebi tantialem Omnino concedendum est, animas brutorum non esie substantias per se subsistentes, eorumque Vitam non esse proprie substantialem: sed eas esse modos materiae essentiales, iasimul vitales. Eo autem ipso quod sint modi vitales, non sunt ultima subjecta vitae. Supponunt enim subjectum se prius, quod modificant. Imo non sunt ultima subjecta sui ipsius, nedum vitae sive modificantis sive modificatae, quam in se complectuntur. Quaerunt itaque fulcrum quo ipsi & quicquid in iis inest sustineantur. Id quod per se est suffulcit suos modos, ultimumque eorum subjectum est. Quapropter materia est ultimum seu primum materialis Vitae subjectum. Cumque nihil charius aut intimius sit cuilibet subjecto suavita, liquet hanc esse materiae intimam Sc inseparabilem essentiam. Verum quia ipsa es sientia materiae variis modificationibus obnoxia est,ejus quoque vita varie modificari potest; Sc eo ipso constat, materiam vitae radicem in se continere. Quo pacto enim possis vitam modificare, ubi nulla est p

, - . i. frre . Sed qui fieri potest, cum nihil in se habeant

ma ad em quod e materia non Prius dimanat, quodque ab ea non re essentialiter dependet γ Profecto optime concipere

possum vitam participatam 3 sed oportet simul adsit aliqua substantia in qua vita primario insit, cuique sit essentialis, a qua alteri sibi conjuncto communicetur '

, ut

29쪽

ad Lectorem.

ut vita spiritualis essentialiter inest animae rationali, sed corpori per participationem, quamdiu illa huic intime praesens est, communicatus. Verum in brutis

anima non est substantia, nec est ultimum subjectum cuiusvis vitae. Quaero radicate hujus vitae, quae animae materiali adscribitur, subjectum. Revera vita quaedam animae materiali proXime inhaeret 3 sed cum non sit radicate subjectum ejusdem, et necessario ab alioc quod est radicale ejus stubjectum communicatur: Intellectus meus in hisce intermediis causis non ac-ouiescit: radicate vitae, ubi ubi est, fundamentum investigat. Hoc non Vita mutuatitia fruitur, sed seipsis vivid Anima materialis est modus essentialis materiae ; essentialiter ergo eam modificat, ejusque modificatio est vitalis 3 M eousque largior eam de novo

vitae modificationem materiae adferre : sed vita', quam modificat, originem in se non continet. Materia quidem omnes formas, & consequeΠter Omnes quoque

modos vitae materialis, in sua potestate continet. Ips, animae materiales sunt modi materiae, ejusque vitam primaevam varie modificant. Quod probari potest percurrendo omnium Viventium genera ia species. Nam in genere Vita aliter in plantis, aliter in animalibus modificatur, ia in omni specie plantarum atque animalium mira organiZationis diversitate variatur. Attamen nisi originalis Vita materiae his omnibus modificationibus substrata soret, nihil quicquam vitae afferrent. Earum enim entitas consistit in modificatione vitae prioris, quam de novo non adierunt. Quamvis igitur novam vitae modificationem, non tamen, de novo, vitae originem mdteriae 3Pp xx Ri' . . o Z . IO. Porro, res major est, & majoris momenti, prismum vitae principium cuiquam impertiri. Est enim, nieampis

internum principium percipiendi, appetendi, atque

30쪽

VMο modo perceptionaturalis

movendi, ei indere. Cujus productionem nulla vis

externa, nullus motus aut quies, nulla textura, schematismus, organizatio, proportio, neXUsve partium, attingere queat. Soli Deo proprium est creaturis su is in actu creandi idem infundere. Dices, CX perientia constare , sensius animalium ab eorum orga-nigatione manifeste pendere. Utpote laesis quoquo modo organis, proportionaliter laeduntur sensus idi corruptis, destruuntur. Concedimus ita esse. Sensus enim non sunt ipsa prima Sc simplex naturae perceptio, sed ejusdem organicae quaedam modificationes. Etenim si nulla esset perceptio naturalis, nulla materiae modificatio aut organiZatio eam in animalem aut sensitivam commutaret. Data autem naturali, ea cum

immediate fluat a stubstantiali materiae natura tot modificationum generibus quot ipsa materia capax est subjicietur. Scopus hujus Libri suit, varias hasce modificationes ipsiusque vitae indagare: sed eae hinc inde

difficultates me praepediverunt, ut Omnes inanimatorum variationes nondum perlustrasse contigit: nedum ad subtilissimas plantarum Sc animalium formationes devenire licuit. Hic igitur, ut clarius objectioni satisfaciam, paucis, quibus modis perceptio naturalis fit animalis, declarabo. II. Materia disposita, percipiens se posme suam naturalem perceptionem eousque nobilitare seu exaltare, ut actus suos quodammodo duplicet, eosque magna cum complacentia contempletur, seu implicite dijudicet, organizationem aggreditur, Sc cuilibet sensui organum quodammodo duplicatum coaptat, nimirum, eXternum, Sc internum. Ina vero percipiens

non necesse esse ut internum cuiVis externo sit appropriatum, construit unum internum Omnibus externis

commune, & nervis propriis quodlibet externum

SEARCH

MENU NAVIGATION