장음표시 사용
141쪽
posse hac ratione morbum jugulare , sed re-Vera aegrum pro morbo jugulant . Definiri quidem non potest sanguinis mittendi quantitas , quae pro 'ratione diversa & morbi, &aegri constitutionis , regionis, anni, temporis&c. varia esse debet; sed plerumque satis est robusto viro partitis vicibus quinquaginta ci citer uncias sanguinis detrahere in simplicita
Σ1 2. Si neglecta fuerit venae sectio in prima periodo, & in alterius initio , aut progressu pulsus maxime tensus, & durus persentiatur , sanguinem adhuc detrahi posse non dubitamus. Tunc autem necessum est partitiis vicibus, & pedetentim vasa deplere , ne eX prompta copiosa sanguinis eductione, fracto versus cutem ejusdem impetu, pustulae subsideant
cum aegri detrimento. 223. In altera periodo opportunum non
est venam secare; gravia enim symptomata hujus periodi producuntur a cutis assectione,
quae per Venae sectionem non corrigitur. Ad caput deplendum cucurbitularum, hirudinum appositionem commendamus ; non venae s ctionem propter metum retrocedentium p
stularum , quod experientia pluries monstra
142쪽
a 1 4. In usu cucurbitularum , frictionum , & fotuum diligentia adhibenda est, ne aeris frigidi aura gliscat ad aegri cutim , quae Pu stularum depressionem parere posset . Fotus ideo administrentur per lintea calida , & humentia bene eXpressa , linteo sicco involuta, ne lecti lintea madescant, quae frigefacta maximi nocumenti esse queunt.113. Vesicantia plures expostulant animadversiones , ut ectum adhibendi rationem, S tempus , quantum nobis licet, decernamuS. Pluries de vesicantium usu inter Medicos Controversum est . Olim inter Bernardinum Ca
stio extitit . Contra Alexandrum Massariam Hercules Saxonia q) vesicantium usum olim defendit. Freindius r) vesicantia plurimi fecit : Baglivius s) maxime reformidavit. Acerrime demum de vesicantium usu nuperrime disputatum est inter PrincL J. Blanchi , AL 'ersarios t) . Baglivii experimenta ostendunt
143쪽
pulverem cantharidum venis infusum mortem afferre , & ex affuso eodem pulvere sanguinem hominis fani in nigrum, & livescens serum tempore resolvi : si vero sero immisceatur, serum idem longe liquidius evadere. Contra Baglivii autem eXperimenta faciunt accuratae Prael. Josephi Veratii observationes u) , quae probant ex Cantharidum , aliorumque similium acrium commiXtione cum sero, aut sanguine sanguinem , & serum cogi , &concrescere , & diu in tali statu permanere. Videamus modo experientia duce , quid in tanta Auctorum dissensione statui possit. 116. Vesicantium effectus ad capita quatuor reduci posse mihi videntur . t.' solidorum , & nervorum irritationem a.' seti ex vesica eductionem 3.' subsequens ulcus 4.' adactionem particularum sanguinem subeun
Solidorum , & nervorum irritatio duplex est . Una in parte , cui epis pasticum applicitum fuit, altera eX Communicatione nerVΟ-rum generatim in toto corpore 147 . autem solidorum irritatio huic morbo gen Tatim non convenit, qui ex sua natura solida convellit . Si vis solidorum torpeat , in
144쪽
simplici aut complicato morbo ad contra 91. dem vasoruio actionem eXcitandam adhiberi vesicantia poterunt. Seri per vesicatorium eductio nullius utilitatis esse videtur; imo vetari a nimia san guinis condensatione , & seri eXpressione. A vescantibus relictum ulcus pustularum eruptionem non prohibet, nec imminuit, venenum quoqile hac Via non educitur i 47 , nisi quando viscidae lymphae naiasma inhaeret Et sane observamus fonticulos , & setacea , Vices lupplent Velicantia, utilia esse , quando non tenuis , sed viscidus acris humorsu eliminandus. In complicato igitur morbo,
potissamum in casu 98 , juvabunt vesican
, Quid cantharides in homine vivo, quum ad sanguinem , & serum pervenerint, agant,
theoretice inquirere nolo . Experientia ductus , video urinas ex Cantharidum usu cieri, actionem vasorum eXcitari , haerentes humores in circuitum pelli i , & attenuandiscopo a practicis adluberi. Certum quoque est acria pleraque, & antis corbutica esicaciora , causticis proxima, lentos , & resides
humores lvere . His observationibus innixus eXistimo internam cantharidum actionem
profuturam in casu 83 98 & similibus : in casu autem 6) nullum vesicantibus locum fieri, i
145쪽
seri , quum eorum usum prohibeant cutis inflammatio, maxima nervorum tensio minima de causa in convulsionem evadens , & urinarum profusio . In simplicissimi etiam morbi
prima periodo noXa non carere opinor , eo quod sine ullo emolumento va rum contractionem adaugeant , & eruptionem sollici
11 . Addam nonnulla de sinapismis , quae praescripta quandoque vidi, etiam in statu 76 . Saevum hoc tormenti genus fere nunquam imperari posse mihi videtur : at in casu citato 6 omnino perniciosum propter ardentem febrim, & statum aegri, ex calore& inquietudinibus omnino furentis. De Medicamentis nonnullis.. 218. In nitri abusum primum dicam , it illos , qui omni tempore indiscriminatim eordem utuntur. Νitrum sanguinis impetum cohibet, . & aquei lotii copiam sollicitat . Suspectum idcirco ejusdem usum habeo, dum pustulae erumpunt , nisi vehemens sanguinis,& bilis potissimum impetus attemperantia,& quae compescunt , expostulet . Si viscidae lymphae mi asina adhaereat , non rehte etiam praescribi nitrum opinor. Prima periodus plerumque
146쪽
rumque nitri usum permittit, sed in altera caute hoc praesidii genus imperandum . Quae de nitro dicta sunt, de acidis mineralibus monita intelligantur. 229. Diaphoretica, quando adhiberi possint, ex iis , quae tradita fuere in curatione morbi
simplicissimi , simplicis , & complicati , jam
liquido constat . Νunc tantum animadUertemus efficacissima diaphoretica hac in aegri rudine non convenire. In prima periodo eruptionem promptiorem in aegri detrimentum faciunt: in altera vero febrim, calGrem &c. adaugent , sanguinem maxime eXagitant , &morbum intendere possunt. Per diaphoretica potentiora olim tractabatur hic morbus , nunc omnium pene consensu eXitialis haec methodus eXolevit. 13 o. Absorbentium usum nonnulli adhue tenaciter tenent ; pulchro absorbentis medicinae nomine indusii putant se posse venenum hac ratione absorbere, & infringere. Incomparabilis Boethaave horum remediorum inutilitatem monuit , & PraecL Ludovicus Tralles , qui absorbentium vires accurato
examini subjecit γ , ostendit eadem potissi
mum α' Virium , quae terreis remediis gratis haaemi adscripta sunt ,
147쪽
mum agere in primis viis . Sed insuper absorbentium nonnulla nocua evidenter hoc in morbo esse debent, eo quod vim habeant putrefacientem b) : corruptivae autem natu r iri 17αὶ miliarium miasma sit. 131. Opium non sine magna circumspectione dandum est , saepiusque nocet , quam prosit . Indoles morbi ad inflammationem proclivis, 1 atus cutis inflammatorius in altera pe
riodo, capitis plenitudo i 84 opii usum non
permittunt ; neque convulsioneS, Cum pendeant ex nervorum cutis irritatione tanquam
ex spina cuti infixa, opii auxilio tolluntur 111 ; in morbo autem complicato 98 99&c. ) , sicuti etiam in statu 8 1 omnino pe
niciosus est opii usus . De Regimine Diatetico. Σ31. Multum confert ad bonum morbi exitum aeris conditio. Vapores assidue ab aegri Corpore exeuntes brevi aerem vitiant, & res pirationi ineptum reddunt; renovanduS ergo hic erit. Calidus aer in prima periodo sudores promovet, & aegrum debilitat ; in altera
λ) Pringle maladias des arm&s Oe. tom. et . p. 229. lapides cancrorum, testacea, & cretam putrefactionem maxi: me juvare experimeutis probat.
148쪽
periodo aestum , anXietates , febrim auget: Frigidus pustulas repercutit , quod summe perniciosum est . 1 equiritur itaque quaedam moderatio , lemporis , & aegri constitutioni
a 33. Potus in altera periodo nunquam detur frigidus ; ex frigore enim mobilissimi eo tempore nervi facile concutientur cum quodam horrore , & pustularum subsidentia . 134. Cibum apud Nostrates plerumque constituunt juscula carnis vitulinae , quae librae unius pondere singulis tribus horis exhibentur . Planum est pleniorem victum dandum esse in puerperio; quando morbus diu trahitur ; & cum declinare incipit. Tempestatis , consuetudinis &c. ratio quoque habenda est . Singula haec Medicus, prout opportunum existimabit , pro re nata decernet. 131. Lintea, & indusia mutanda non sunt, postquam pustulae apparuerunt; sero etiam in fine morbi abiicienda ; nisi enim accurate Cust diatur perspiratio quando cuticula squammatim decidit, morbus temporis successu facile renascetur.
Si lintea multo sudore imbuta molesta aegris evadunt frigus quoddam excitando, quod pu stulis
149쪽
I 27 ulis maxime inimicum est, in tali rerum con ditione nova substituantur. Id fiet magna cum circumspectione , & caveatur , ne lintea nimis calida cutis omnem madorem eXugant. Ob eandem rationem minime probamus eorum usum, qui linteorum madorem eXcalf afforio fugare solent; non modo enim lintea , sed critim etiam aegrorum siccant. Si tempestatis conditio , &aegri status tale auxilium velit, moderatissime
Caleat eXcalf afforium , ut nimium linteorum madorem tantummodo dissipet , aut frigefacta lintea calefaciat . Σ36. Curetur denique, ne animus ira commoveatur, moerore conficiatur, aut timore torqueatur. Νam summe mobilis, praecipue in al- aera periodo, nervorum status convulsiones parere, & pustularum retrocessionem facere Potest. CA
150쪽
issicilis post morbum sudatio haerentem in minimis cutis vasis ii morem indicat, eaque vincitur frictionibus , tepidoque balneo , & corporis eXercitio .
rum genera morbum consequentia motus
naturae sunt morbi reliquias expellentis , quos Medicus juvabit externe fris ionibus , tepido balneo ; interne Vero attenuantibus , & COrrOhorantibus, ut incongrua materies eX integro eliminetur . Ad hunc finem adhibentur vipera, radix chinae, salsaparilla , scabiosa , bardana radix &c. 239. Facilis ex quocumque motu sudatio si nascatur eX sola vasorum debilitate , proderunt frictiones, & balnea minimum tepida, & corrOhorantia; verum si superstes aliqua mi asmatis Copia eam foveat, nocebit balneum frigidum , & colenda accurate erit perspiratio. x o. Memoriae infirmitas, & nervorum mobilitas euchimum cibum, facilisque concostionis, corporis exercitium, & moderatam defatis gatio-