장음표시 사용
131쪽
gans medicina statim exhibita fuit, non omisesis subacidis..2O8. Haec pleuritis non est confundenda cum illa, quae a practicis biliosa dicitur, &a bilis orgasino sit. Doloris mobilitas pendet ex humoris inflammationem facientis mobilitate 169γ . Sputorum flavedo essectus est
resoluti globuli sanguinei , & lympham sive
humores alios inficientis . Cum Febre putrida .aos. Febris putridae cum miliarium mo ho complicatio in prima periodo generatim requirit usum subacidorum, & attempera tium , qualia sunt taraxacum , cichoreum &c. Curandum interea etiam est clysterum maxime usu , ut alvi fluxus persistat. Sanguis parce mittendus est, atque eum maxime in scopum secari vena debet, ut praecaveatur , aut tollatur mesenterii, & intestinorum inflammatio . Prompte adveniens hoc in casu ii ternae inflammationis status ros vetat usum purgantium esticaciorum . Quando miliariummiasma ad cutim a natura pellitur, in sub- acidorum , aliorumque attemperantium usu summa cum moderatione procedendum, &mitia diaphoretica una adhibenda, quae juvent ,
132쪽
vent , & absolvant mi asmatis eX pulsionem In altera demum periodo, quid faciendum ex dictis in curatione morbi simplicissimi
Cum Febribus intermittentibus . 1io. Si febris intermittens cum miliarium morbo complicetur , statim ad corticem pe-ruvianum confugiendum minime est . Miliarium enim mi asina a cortice peruviano non
corrigitur 188): statui vero inflammationis 168 vasorum lymphaticorum , & sanguineorum , qui proprius est miliarium morbi, a locet ; neque tonicum , & corroborans hoc medicamenti genus permittit status tensionis
fibrarum 166 . Si igitur cum pulsu contracto , & duro to 6 ) declinatio febris intermittentis sit , & lymphatica vasa inflammari observetur, non e re esse putamus statim corticem peruvianum administrare , sed curandum est, ut diluentibus, venae sectione&c. status inflammationis emendetur , quo peracto adhiberi china china poterit. Σ 11. Plerumque morbus naturam intermittentis febris deponit io 6 explicito miliarium naias male ; sed interdum prosequitur febris intermittens io 7 , minimeque gravis
133쪽
morbus videtur, at frigoris, horrorisve tempore facile repercussae pustulae maXimum periculum asserunt. DuOS robustos homines praeter Omnem e Xpectationem simili modo ereptos observavi . Tunc autem quisque videt cortice peruviano succurrendum esse, ut malum exitum datura febris intermittens tolt tur . Felix exhibiti iis in circumstantiis corticis per uviani exemplum habeo : Praeci. Paulus Vverthois n) chinae chinae usum consulit in febribus intermittentibus , quibus sine febris continuitate ACcedant simplomaticae peticulae , aut pia pura . Extra dubium itaque erit, si in casu 7 P, adiit febris intermittens illico chinam chinam esse adhibendam . Eadem autem asseverantia neutiquam assirmo talem instituendam intermittentis febris curationem in statu 76 , quo in casu intermittente eXcepta , caetera contra indicant . Postrema haec complicatio mihi nondum occurrit , neque contingere posse Videtur, eo quod febris continua vehemens a multo miliariummiasmate eXcitata fermenti febrium intermittentium actionem turbet, & impediat. Usque nunc vidi eo in casu intermittentem febrem
in morbi vehementia disparere io ) , &sub finem morbi redire.
M obserpationes de febribus . Venetiis 1717. P. Sos.
134쪽
ΣΙΣ. Curationem per evacuantia iso in miliarium cum intermittentibus complica
tione peragi posse planum est ex dictis iso
ipsa natura febrium intermittentium. Haec autem maxime utilis erit iis in regionibus, quae humili loco cum sint, & circumpositas habeant stagnantes aquas , intermittentibus non sine insigni humorum corruptione assiciuntur. in aere Taurinensi, quem nullae stagnantes aquae, sed insignes caloris, & frigoris vicissitudines insalubrem faciunt, hujus modi corruptivae indolis febres intermittet tes frequentes non sunt. Spissitudo inflammatoria sanguinis non raro cum intermittentibus febribus . consociatur , quae venae sectionem expostulat . Haec nisi sat , in continuam febrem degenerant , aut quotidianam , quam dolores , rheumatismi, atque varii decubitus ad varias partes sequuntur . Hinc sequitur apud nos ante purgantium usum saepe sanguinem esse detrahendum. Cum Peticulis. 213. Summe periculosa est miliarium cum peticulis complicatio 1, uterque enim morbus a sui generis miasmate pendet, quorum actio inter se plurimum discrepat . Peticularummiasma nervorum, & canalium actionem de
135쪽
primit, uti ostendunt pulsus imbecillitas, virium prostratio , sensuum hebetudo &c. Miliarium autem venenum fibras, & nervos tendit,& ad agendum excitat. His constitutis patebit: Cur ab actione miliarium mi asinatis peticularum effecta immutentur. Cur surditas recedat, & bombus in iii
Cur peticulae non sine aliqua elevatione sint, deinde miliarium miasmate vincente in pustulas abeant. Cur pro varia utriusque copia &c. 1oy varia sequi debeant. Cur peticulae minus frequentes in praesentiarum sint. 214. Peticularum venenum ad stasim gangraenosam humores disponit; miliarium inlassima ad inflammationem . Igitur miasmatis miliarium opportuna e Xpulsito a Peticularum veneno impedietur. Curationis ergo ratio ex
utriusque diligenti consideratione pendet . Quam justo fieri potest aestimandum est, cujus nam miasmatis quantitas, & actio potissima sit, peticularum ne , an miliarium . Illarummiasma exposcit, ut status solidorum, & fluidorum ab ipsis illatus, & congruam miliarium eruptionem prohibens corrigatur. Haeudum fiunt, cavendum summopere est, ne di
136쪽
phoreticis ad cutim cito propellatur , quod maxime exitiale est io 9 . Ergo in genere
conveniunt mitia subacida, diluentia, corroborantia, & antis eptica, eX. gr. Carduus benedictus , scordium , angelicae , imperatoriae radix , serpentaria virginiana , Zedoaria , camphora 8 c., sed iterum & iterum monemus parva dosi esse calidiora antis eptica adhiben cla. ne urgeant valide ad cutim. Sanguis li-
heralius , quam in simplici peticulari febre ,
detrahendus est.213. Cum peticularum venenum , quod miliarium miasma retinet, per evacuationem educi non possit, neque talem methodum status sanguinis Lepe densi , & gangraenosi permittat , mihi videtur hisce in circumstantiis methodum iso non posse adhiberi . Si interim progrediente morbo alvus fluat, leniter hunc motum sustinere , aut etiam juvare oportebit . Σ16. EO tempore, quo symptomata peticularum paullatim recedunt, se seque explicant io 8 miliarium phoenomena , s 3 pe , antequam eXpulsio perficiatur, mittendus iterum sanguis est; & tunc si facies morbi ex integro sit, quod rarum admodum est ) , miliarium febris , tanquam miliaris morbuS Curandus
137쪽
II1randus est. plerumque oportet in antis epti- Corum corroborantium cat moderato usu adhuc perseverare. Cum Variolis . 117. Variolarum, seminium eXigit, ut hujusmiasinatis particulae ad eXtrema sanguineorum cutis vasorum delatae tumorem eXcitent , qui in suppuratum abeat . Miliarium interim miasma pustulas, & vesiculas excitat , qnae neutiquam abscedere possunt . Dum una igitur haec natasmata miscentur, & aguiar, utrorumque actio, & eXpulsio turbatur . Variolarum seminium vasorum sanguineorum inflammationem producens prohibet , quominus ad minima lymphatica vasa miliariummiasma perveniat: miliarium vero natasmatis actio fibras maxime tendens variolarum suppurationem impedit . Hoc pacto gangraenosam indolem sanguis acquirit ; profunde inflammatur cutis ; variolae ViX crescunt, nec suppurantur ; Cutis nervi a male erumpentibus pustulis continuo convelluntur &c. IIo . 218. In tanto aegrorum periculo quid faciendum esset, utique video , sed essicax , qua id praestetur , medicina me latet. MaXime inflammatoria sanguinis constitutio desiderat Η , V. S.
138쪽
V. S., emollientia, diluentia, attemperantia Suhacidis infringenda est gangraenosa humo rum conditio, & praecipue miliarium utinam specificum adversus miliarium miasma innotesceret l) . Νimia cutis tensio , dissicilis
tum variolarum suppuratio , tum miliarium expulsio fotuum maxime emollientium usum exposcunt; sed his omnibus praesidiis potentiorem morbi atrocitatem fuisse usque nunc observavi.
Cum Morbillis.119. Hac in complicatione quid praestare Medicus debeat , quisque videt ; sanguinem nempe majori copia, quam in simplici morbillosa febre , esse detrahendum ; attemperantia , & epicerastica , mitiaque subacida esse praescribenda ; methodum iso in usum duci non posse; & in altera periodo sicuti simplicissimum, aut simplicem miliarium morbum curandum esse.
Complicati cum Puerperis. 22o. Puerperium tantam ac in simplicissimo morbo sanguinis detractionem non patitur ; lochiorum habenda enim maxima ratio est . Ut fluant, faciendum est inferiorum partium
139쪽
lium frictionibus , fotu ad regionem ineri,& adhibitis iis remediis uterinis , quae citra magnum calorem lochia pellunt, quemadmodum sunt Camoemelum, A tem ra , Tanacetum, Matricaria Oc. Methodus i9o a puerperis prohibetur; utiles erunt emollientes clysteres, quibus non solum alvus duci, sed uteri etiam dolores leniri possunt. Caetera eruantur ex Curatione morbi simplicissimi. -
140쪽
ANIMADVERSIONES, ET CAUTELAE CLINICAE.
De Praesidiis Chirurgicis . i. sectio summe necessaria hae in aegritudine 191 non est inconsiderate instituenda, neque illorum scio probare curandi rationem , qui perinde ac si simplex inflammatorius morbus es et , sine alia consideratione sanguinem liberalissime educunt. Vires cum sanguine hoc pacto exhauriendo naturam ita debilitant, ut bonae expulsioni amplius par non sit. Larga autem sanguinis missio generatim nocebit in simplici, & maXime in complicato morbo . Pluries vidi propter exhaustas vires pleuritidem
99 resolvi non potuisse; sed partim ex
sphaceio , partim ex humorum stasi bre Viaegros occubuista , pustulis pene nullis apparentibus . Heu nimium quidem apud nonnullos invectam esse consuetudinem video sanguinem profuse mittendi, ut boni civis esse existimaverim serio eosdem hac de methodo admonere. Decies, & ultra venam largiter