Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

4쪽

CURSUS, In gratiam is commodum

Studentium

Biterrens, ord. FF. Praedicatorum

Provinciae Tolosanae, mictioris observantiae in Academia Burdigalensi

Antecessore.

6쪽

SACRAMENTIS

IN GENERE.

Ostquam S. Doctor de Incarnati nis Mysterio fuse disseruit , convenienti ordine agit de Sacr mentis , quae ut ipse ait in prologo libri 4. sententiarum ad An- nibaldum sunt quaedam dominicae Inca nationis reliquiae , & quaedam veluti vasa , christi sanguinem continentia, nec non scaturigines aquae spiritualis in vitam aeternam salientis , ac demum fontes illi salvatoris ab Isaia Propheta his verbis pronuntiati et murteus aquas .in gaudio de fonribus Salvat -s . Priusquam xero de quolibet novae legis sacramento lingulatim agat , praemittit quaestiones aliquas de Sacramentis in gemere , quorum declarat essentiam ., necesis statem, effectus , & causas , de quibus e iam in hoc tractatu breviter, quantums an poterit, disserem .

7쪽

actatus R.

quidditas , seu essentia Sacramenti in

genere

Dico primo, sacramentum esse essentia. liter in genere signi. Est enim per se

primo institutum ad significandam rem sacram: Unde Dionysius, & aIii Patres appellant sacramenta, sacra signa, &symbolas &Concilium Florentinum, ac Tridentinum non aliter explicant naturam Sacramentorum , praesertim veteris legis , quam quia significant rem sacram. Cum ergo aliquid possit dici sacrum tribus modis , nempe formaliter, effective, & significative: Sicut aliquid potest dici sanum tribus modis, nempe sor. maliter a sanitate, quae est in animali: vel effective, a virtute causandi sanitatem , ut medicina, vel dista s vel significative , in 'uantum est signum , & indicium ipsius sanitatis , ut urina , vel pulsus , Theologi hane ultimam acceptionem praecipue attendunt , & Sacramentum usurpant, prout signi sanctitatis habitudinem importat. Vnde Sacramenta exigunt aliquam similitudianem externi signi cum operatione interna, quam significant. Qua de causa Augustinus epist. ad Bonifacium ait a Si Sacra mota

quandam similitudinem earum rerum , qua-νum Sacramenta sunt, non haberent, omnino acramenta non essent . Sic per aquam abi

tio similitudinem refert ablutionis peccatorum , quam Baptismus operatur , ideoque a Patribus Graecis Sacramenta vocari solentiτοπα, eo quod similis sint speciei, ac forma cum re, quam significant.

8쪽

De Sacramentis In s nere. Dices: Sacramentum est aliqua actio , vel res sensibilis, baptismus enim v . g. est ablutio aquae elementaris i Ergo non est in genere siueni, sed actionis, aut similium. Respondeo, Sacramentum esse actionem, vel rem sensiabilem, institutam ad significanduin rem saiacram, ideoque importare de formali habitudinem signi, de de materiali tantum rationem actionis, vel rei sensibilis . Instabis o signum forma liter sumptum est

ens rationis , mente confictum: Sed absuriadum est dicere , quod Sacramenta sint enistia rationis: Ergo & quod sint signa . Respondeo , signum, dc quodlibet aliud concretum supponere pro materiali , in communi usu loquendi: Unde haec propositio, signum es ent rationis, est omnino falsa, sicut Je illa ,

Sacramentum est ensarationis , absolute prolata, falsa est; supponit enim Sacramentum pro materiali, quod est actio , vel res sensibilis . Dixi absolute prolata , quia cum ad dito verum est dicere a Sacramentum est: ens rationis , addendo scilicet de formalia Dico secundo, Sacramentum non esse si gnum naturale, sed ad placitum, & ex institutione divina. Est enim signum sensibile

gratiae , & sanctitatis perfectae , ut infra ostendemus: Sed nulla res sensibilis ex natura sua significat gratiam, cum illa sit forma su Pernaturalis: Ergo necesse est, quod haec Ggnificatio ipsi ex beneplacito, & libera Dei

institutione superveniat. Dico tertio, de ratione sacramenti esse. quod sit signum a Deo in Ecclesia permanenter institutum. Cum enim Sacramenta sint si gna, quibus in unum nomen religionis homi

nes colliguntur, uς ait Augustinus, sicut re

9쪽

s Tractatu' II.

Igio stabilis est, & permanens , ita & illa signa stabilia esse debent. Unde licet quando Christus insufflavit in Apostolos dicens eis,

Accipite Spiritum Sactum , haec caeremo.nia sensibilis fuerit instrumentum , quD postoli receperunt gratiam, & Spiritum Sanctum, non fuit tamen novae legis Sacramentum , quia non fuit a Christo permanenter in Ecclesia instituta ad significandum gratiam .

Dico tertio, de ratione Sacramenti esse, significare gratiam, non utcumque, sed pla. Qice, id est , in actuali usu Sacramenti ius. cipiendam . Nam signa speculativa rei sacrae ut cruces , imagines , & alia huiusmodi , non sunt Sacramenta . Unde D. Τhomas hic quaest. do. arti c. a. docet, quod Sacramentum est signum rei sacrae, inquantum est sanctificans homines: Ergo censet, Sacramentum esse signum practicum, & non pure speculativum gratiae lanctificantis. Unde omnia veteris legis sacrificia non fuere Sacramenta , quia etsi gratiam vel postula rent , vel a Christo donandam praesigna- Tent, eam tamen practice minime confere-hant. Similiter serpens aeneus a Moyse jus su Dei in deserto elevatus, non fuit verum Sacramentum, tametsi rem sacram repraesen. staret, nempe Chistum crucifixum i quia non significabat Christum , ut actu sacrantem , seu sanctificantem ; neque enim adhibebatur , ut aliquis sanctificationis effectus perciper tur ab his, qui tali signo utebantur, sed tanis tum, ut a morsibus serpentum sanarentur , ut docet s. Thomas in dist. 2. artic. L. quae seiunc. I. ad 3. Dico quinto, Sacramenta ex genere suo R

gnificare rem sacram simplicitat , hoc est ,

10쪽

De Sacramentis in genere . st gratiam sanctificantem , non vero sanctit

rem imperfectam, seu legalem. Ita D. Thmmas artic. citato ad 3. ubi asserit, ea solum esse Sacramenta , quae significant perfectionem sanctitatis humanae , non vero quae significant dispositionem ad illam . Ratio etiam id suadet, si enim ad rationem Sacramenti sufficeret quaecumque sanctitas imperfecta , qualis erat sanctitas Iegalis Iudaeorum, vel etiam quaecumque dispositio ad gratiam, innumera essent Sacramenta tum in nova, tuti in veteri lege . Nam in nova lege prima tonsura est caeremonia sacra, per quam homo

incipit dicari cultui divino , quae proinde

aliquam sanctitatem significat. Item aqua l. stralis est etiam caeremonia sacra, aliquam homini, cia applicatur, conferens sanctitatem, inquantum delet peccata venialia. sis militer in lege veteri multae erant caerem niae, quae imperfectam, & legalem sanctitatem causabant, & significabane, ut colligutur ex illa ad Heb. s. SMummodo in eu is, potibus , in variis baptismatibus , o justitiis carnis & tamen nemo dicet , omnes illas caeremonias, ablutiones, & justitias carnis fuisse Sacramenta.

Confirmatur : si ad rationem sacramenti lassiceret significatio cujuscumque sanctitatis imperfectae, sicut potest EccIesia propria authoritate caeremonias instituere, quae cons

rant, & significent hujusmodi sanctitatem, ita posset propria aut horitate Sacramenta inst tuere , & idem cum proportione dicendum est de synagogar At hoc esse falsum constabit ex infra dicendis: Ergo dcco Dices: Sacramenta veteris legis non caust bant gratiam, sed tantum sanctitatem legat lam, di impersectam, quae erat propria status

SEARCH

MENU NAVIGATION