Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

18 Tractatus II. dispositione requisita in subjecto, ut in parvulis, vel si aliquam requirunt, ut in adultis , gratiam non conferunt juxta proportionem dispositionis; sive quia talis dispositio ad gratiam non lulficit, ut attritio ad gratiam culpaexemistivam; sive quia non susticit ad tantam, quanta virtute sacramenti confertur ; plus enim gratiae confertur julto attrito per sacramentum Paenitentiae , quam conferre tumine illo. Nec est , quod haeretici hunc modum loquendi, quo utuntur Scholastici ad explicandam sacramentorum energiam , tanquam barbarum, & inusitatum irrideant, ac sugil. Icnt . Nam, ut ait Augultinus in Psal. 138. lius est , us nos reprehendant Grammatici , ouam ut non intelligam populi . Praeterquam quod Innocentius VI. de sacro altaris myste. ito lib. 3. cap. s. hunc loquendi modum usur- pavit ante omneS Scholasticos , ait enim ,

Vuamvis igitur opus operans aliquando sit immundum , semper tamen opu3 operaιum es mum

Haec sunt certa , & indubitata apud omnes Catholicos , sed est gravis difficultas, & celebris controversia circa modum, quo sacramenta novae legi S producunt gra. tiam, an instrumentaliter physice , vel moraliter tantum , quam b. sequenta resolve

I Lla potest in primis ostendi ex SS. Patribus,

qui ut Sacramentorum novae legis efficien mam, dc causalitatem explicent, variis utunζM

32쪽

ne saeramentis In e/nere. 2ς

smilitudinibus , quae causati tem plusquam

.moralem designant : nam S. Leo ait , Baptisma se habere ad instar uteri Uirginalis, ex quo natus est Christus r Chrysostomus

ad instar matricis , seu vulvae , in qua ho mo concipitur : Gregorius Nyssenus ad instar seminis , ex quo generatur et Cyrillus Alexandrinus ad instar aquae ferventis, quae ab igne calefacta non minus urit , quam ipse ignis . Demum S. Thomas hic quaest. 62. art. I. docet , quod sicut securis facie lectum, ita sacramentum gratiam efficit: si autem SS. Patres non agnoscerent in sacramentis caiisalitatem physicam , 3c realem , sed duntaxat moralem , & metaphoricam , 'tam magnificis exemplis uti non deberent, sed aliis diversae rationis , puta chorographi, sigilli, & crumenae pecunia plenae, qui bus utuntur Adversarii. Verba SS. Patrum brevitatis causa hic non reserimus, quia vid

ri poterunt tu Clypeo nostro, ubi illa suae ex.

pendimus. Confirmatur: SS. Patres docent, Sacrame .

ta operari per virtutem sibi intrinsecam, a Spiritu Sancto derivatam, quam S. Augustinus serm. de Epiphan. dicit esse subtiliorem rore , qui occultas vitae causas pertransit, & penetrat universa latibula conscientiae: & Tertul

lianus lib. de baptismo asserit, eam in sacrametatis combibir supervenit, inquit, Spiritus de coelis , re aquis Baptismi superest, san-x ctificans eas da semειθ se , ct ita sanctifieatae

vim sanct eandi combibunt . D. Thomas hicari. 3. docet, eam esse fluentem, o Incompleissam: At haec solum de virtute physica veriει cari possunt, non vero de morali, cum enim ista sit merum ens rationis, vel denominatio

extLinseca, quis dicat eam esse xore subtili

B si x. Teia a

33쪽

D Tractatus V.

rem, in aqua baptismali combibi , seu ii

bibi, habere esse fluens, de incompletum p. Ergo SS. Patres virtutem physicam gratiae productivam in Sacramentis novae legis

gnoscunt.

Confirmatur amplius ex Augustino tradi. . in Ioannem, sic exclamante et quae est ramga virtus aquae, ut corpus tangar, O eον abluat psi autem Sacramenta nove legis moraliter tanis tum concurrerent ad gratiae productionem, &hominum sanctificationem, essentque solum veluti signa, & chirographa Deum moraliter moventia, & excitantia ad gratiae producti nem, absurda prorsus, & inepta, ac puerilis esset talis exclamatio, ic admiratio . hoc enim commune, & usitatum est apud homines, ut in virtute chirographi, vel sigilli regii in cera impressi, & aliorum signorum lensibilium, conferantur ossicia, dignitates, pecuniae, &aliae res magni momenti: Ergo juxta mentem, di doctrinam Augustini sacramenta novae legis instrumentaliter physice concurrunt ad causandam gratiam. Unde Catechismus Romanus, jussu Pii V. editus, parte i. de sacr. in Gen. c. I .hanc magni Augustini admirationem mmderans , haec scribit: quo pacto tanta res,

o tam admirabilir per Sacramentum e ei arar , ut quemadmodum S. QAugustinI sententia celebratum est', aqua corpus tangat , ct eorabitiat , id quissem humana ratione , ct Imseuigentia comprehendi non potest . constitu--m enim esse debet , nullam rem sensibilem .s apte natura ea vi praeditam esse , ut pen mare ad animam queat. At fidei lumine eo- UeImus , omnifasenris Dei virtutem Saerarimeniis inese , qua id effetant , quod Da mpres ipse naturales praestare non possunt . Oui

bus verbis in primis clarissime exprimFtue

34쪽

De Sacramenias in genere. --cientia realis , & physica Sacramento rum et Secundo declaratur , hanc sentemtiam non esse rejiciendam , ex eo quod non ita facile percipitur , sicut ea , quae causalitatem duntaxat moralem eis attribuit . Tertio ad illam suadendam locum Augustini jam laudatum adducit . Denique rationem reddens , cur haec essicientia S cramentorum lumine naturali non ita laci. Ie possit intelligi. dicit hoc ideo esse, quia nulla res sensibilis, sua natura, ea vi praedista est , ut penetrare ad animam queat et quae Iatio, ut evidens est, solum valet de initrumento physico, cum instrumenta moralia nullo modo debeant contingere subjectum, in quo effectus causae principalis proinducitur . Potest insuper eadem veritas muItiplici ratione suaderi. Prima sic potest proponit Sacramenta novae legis vere, & proprie essiciunt gratiam Sacramentalem, ut instrumenta divinae virtutis , eamque nobiliori, & perfe- Aiori modo causant, quam Sacramenta veteis ra: At neutrum erit verum, si eam causent tantum moraliter e Ergo in Sacramentis novae

legis physica causalitas admittenda est. Maior patet, minor quoad primam partem suostenditur e Causalitas moralis non est vera,& propria essicientia, sed impropria tantum , & metaphorica, magisqv e pertinet ad genus causae nnalis, quam essicientis; fit enim per ostensionem bonitatis, quae convenientia sua alicujus voluntatem alliciat ad at quiddam dum, vel agendum, ut docent Phdosophi: Ergo si Sacramenta novae legis non physice,

sed duntaxat moraliter causent gratiam sacramentalem , non vere, S proprie eam es

35쪽

rice, subindeque non erunt vera , 3c prinyria instrumenta Dei , vel Christi ad illam

causandam , cum instrumentum verum , Zeproprium ad genus causae essicientis perti

neat .

Probatur etiam minor, quantum ad secundam partem: Causalitas moralis non defuit Sacramentis veteris legis, cum enim essent signa , & figurae passionis Chisti suturae , c ius intuitu Deus in antiqua lege conferebat gratiam, vim quandam moralem habebane movendi, Sc excitandi Deum ad conferendam gratiam antiquis Patribus, ob passionem, de merita Christi futura: Ergo si Sacramentis novae legis nulla alia virtus tribuatur, quamvis illa moralis, excitativa, manifestum est, ea non elevari supra Sacramenta vetera, nec ab illis differre, quantum admodum causandi, sed tantum ex parte rei causatae, majoris scilicet, de abundantioris gratiae, quam causant Sacramenta novae legis , quatenus significant passionem Christi praeteritam, quam Sacramenta vetera repraesentabant solum ut fu

Nec valet, si dicas , Sacramenta antiqua non contulisse gratiam praesentem, vel ex opere operato, sicut praestant Sacramenta novae legis. Nam praeterquam quod plures id negant de circumcisione, hoc dato, non a paret differentia a Conciliis tradita ex parte causalitatis Sacramentorum, videlicet ex eo, quod antiqua simpliciter, de absolute non ca sarent, nostra vero simpliciter , 3e absolute essiciant gratiam ι 3e ut arguit D. Τhomas qu. 27. de verit. art. 4. quod nunc gratia detur ex opere operato, hoc pertinet ad conditionem temporis , nota ad Sacramentorum essi

caciam praeciser unde si cadum, quae nunc,

36쪽

De Sacramenth is genera. 33 Iim fuissent Sacramenta, gratiam non contu

lissent ex opere operato , & contra-si nunc essent Sacramenta antiqua , conferrent graistiam ex opere operato : Ergo cum Concilia praerogativam Sacramentorum novae legis agnoscant ex eorum causalitate, necesse est, uenon ex gratia collata ex opere operato pe

setur, sed ex modo operandi realiter, & phyo

Secunda ratio insinuatiir a D. Thomaquodlibet. H. art. I s. his verbis : Meuo e re Christi habuis mIntirem infrumens alem ad faetenda miracula , propter eoniun. Hi nam ad Herbum , ira ct Sacramenta per continuationem ad Christum erucifixum , o passem e Sed caro Christi ex conjunctione asVerbum habuit virtutem instrumen memphysicam ad patranda miracula, ut in tra ctatu de Incarnatione ostendimus o Ergo virtus instrumentalis physica gratiae Productiva Sacramentis novae legis denegari non debet. Tertia ratio sumitur ex forma Sacrament rum, quae proprie, dc rigorose vera non erit , s sola causalitas moraris in eis agnoscatur, praecipue forma Sacramenti poenitentiar, quae est per modum sententiae judicialis . Judex enim per seipsum reum absolvit, non alterum movet, & inducit ad absolvendum et Causa autem moralis instrumentalis aliud non habet quam movere, & inducere caulam principalem ad operandum: Ergo vera proprie, dc rigorose non erit forma poenitentiae, ex solReausalitate morali.

Demum suaderi potest eadem veritas hoc discursu: Causalitas physica SacramentiS n vae legis denegari non debet, si ea possibilis sir, nullamque contradictionem involVat

37쪽

Sed illa est pollibilis, & nullam implicat conci radictionem: Ergo non debet negari Sacra mentis novae legis. Major patet, tum quia conferre physice gratiam facit ad majorem dignitatem Sacramentorum , dc ostensionem Omnipotentiae Dei: Tum etiam, quia admissa hujusmodi causalitate, cum omni proprietate explicantur Patrum , & Conciliorum loca, di differentia Sacramentorum utriusque legis , di quomodo nova veteribuS antecellunt. Salia vatur etiam justa proportio, & conformitas in instrumentis nos irae salutis, nempe in humanitate Christi, dc Sacramentis, quae se hahent ad modum insti umenti conjuncti, & sc- parati, Zc sicut in anu S , dc baculus . Minor vero, praeterquam quod ex solutione objectio. num patebit, potest hoc exemplo declarari. Ignis tartareus, quamvis corporeus sit, elevatur tamen ad producendum effectum spiritualem, scilicet verum dolorem, dgmonibus, de animabus damnatis impressum, ut in tractactu de Angelis ostensum est: quidni ergo poterit Sacramentum corporeum a Deo motum,

de elevatum , gratiam sanctificantem instrumentaliter physice essicere , ut serviat divinae

honitati, sicut ignis servit divinae justitiae 3

Sicut ergo Angustinus ait ib. 2I. de civit. c. I . ignem inferni torquere Demones retris , sed dieris modis: ita similiter dicere possumus, Sacramenta novae legi S producere gratiam, &sanctificare antaeas miro, sed viro modo ,

nempe instrumentaliter physice, ut supra ex Catechisaeo Romano declaravimus.

38쪽

' De Sacramentis in tenere.' 6 III. st 'ia Solvuntur obiectiones .

OBjicies primo : Causalitas physica est

impossibilis in Sacramentis novae legis a Ergo non debet admitti. Consequentia patet, Antecedens probatur primo et Res coris porea nequit physice moducere rem spiritualem; Sed Sacramentum est corporeum, gratia spiritualis: Ergo repugnat, Sacramentum physice producere gratiam . Si dicas', Sacramentum corporeum elevari virtute divina ad producendam gratiam: Contra est; 'vel enim haec virtus est spiritualis, vel corporea : Si corporea , manet improportiona tar Si spiritualis , non potest recipi in subiecto corporeo: nam sicut accidens cory reum non recipitur in substantia spirituali, ita nec spirituale in subjecto corporeo. Secundo probatur Antecedens: Qiiod non est.

non potest aliquid physice producere: Sed

quando Sacramenta gratiam operantur, nihil sunt: Elgo eam physice causare nequeuntis Major patet , minor prohatur . Gratia non consertur nisi in instanti exta insece terminativo verborum, & actionis Sacramentalis , quia in illo praecise habent completam signim cationem, & consequenter ultimam per fretio. nem in esse Sacramenti, ante quam Gon Ponsunt causare: Sed in hoc instanti Sacramcnta nihil sunt, jam enim transiit actio Saeramcntalis, & succestiva prolatio verbolum: Ergo quando sacramenta gratiam operantur, nihil sunt. . Confirmatur e Sacramentum ficte Mince

39쪽

3 6 Tractatus II.ptum causat gratiam , recedente fictione r

est qui jam diu desiit, cum recedit fictio: Ergo & quando causat gratiam. Respondeo negando Antecedens , I ad primam ejus probationem dico cum S. Τhoma hic quaest art. ad I. esse in Sacra mento virtutem spiritualem , quae cum fit qualitas incompleta, & transiens, recipi potest in subjecto corporeo : Sic enim anima rationalis, quia est forma in completa, recipitur in corpore. Disparitas autem est inter accidens spirituale, & corporeum s accidens enim corporeum exigit subjectum extensum, nec recipitur in substantia , nisi mediante

quantitate , Se idcirco in sub ecto spirituali

recipi nequit. Accidens autem spirituale in. Completum, & transienS, cum magis sit propter terminum , quam Propter subjectum ,

non debet ita subJecto proportionari, unde potest supernaturaliter recipi in subjecto coc- ι

Instabis, & dices: cum omne accidens habeat existentiam a subjecto, in quo recipitur, si accidens spirituale recipiatur in subjecto .

Corporeo, ejus existentia erit corporea: Sed hoc repugnat , cum existentia debeat esse proportionata subjecto , quod actuat: Ergo.& illud. . Respondeo negando sequelam Majoris e Licet enim accidens spirituale recipiatur in subiecto corporeo, in eo tamen non recipitur , quatenuS corporeum est formaliter, sed qua- tenus est ens, & substantia creata; quia non recipitur in eo , nisi ratione potentiae obedientialis passivae, quae competit rebus cream

tis sub ratione generali entis, & substantiae

Creatae, non vero praecise sub ratione corpo

40쪽

De Sacramentἰς in genere.

dens spirituale recipiatur in subiecto corporeo, non oportet tamen ejus existentiam esse

corpoream . .

Ad secundam probationem principalis antecedentis respondeo distinguendo Μaiorem dupliciter : Quod non est, nee immediate antea fuit, non potest aliquid Dsice producere, concedo Majorem et quod non est , sed immediate antea fuit, subdi. stinguo Majorem, illamque concedo de his,

quae agunt ut quod, & sunt entia permanentia; nego autem de aentibus successi vis,& quae agunt tantum ut quo haec enim est natura actionis successivae , ut si per eam producatur terminus, ille non existat, donec ipsa actio successiva desierit 3 ut pater in communi doctrina Thomistarum de alteratione , quae immediate disponit materiam ad introductionem formae substantia. lis; quandiu enim durat alteratio, non ponitur forma, sed resultat in ultimo instanti terminativo illius, in quo verum est dic re, nunc primo non est alteratio, & immo diate antea erat. Sic etiam ubi permanens non acquiritur per motum localem, quoadis usque motus ille sit perfectus, scilicet in i stanti extrinsece terminativo illius, in quo est verum dicere, nunc non est motus localis, &immediate antea erat . Cum ergo actiones. Sacramentales sint successivae, de assumantur tanquam c usalitates ministrorum applicantium Sacramenta, non debet gratia Sacramentalis produci, quando illae actiones sunt, sed quando verum est dicere , quod immedi

te antea erant.

Secundo aliter distinguo majorem: Quod

non est, nec in se, nec in sua virtute , Ποα

potest aliquid physice producerς , μψΣ

SEARCH

MENU NAVIGATION