Onuphrii Panuini. Veronensis Augustiniani Reipublicae. Romanae commentariorum libri. tres recogniti, & indicibus aucti. Accesserunt in hac editione Sex. Iulii. Frontini Commentarii. De aquaeductibus et. coloniis itemque alia veterum scriptorum, .. On

발행: 1588년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 로마

111쪽

it1 IMPERIUM

& pleraque alia. boc autem ante legem Iuliam, & bel lum Marsicum intelligo,nam post ea tempora,omnes Italiae ciuitates,quibus ius fulix ij datum crat, in

nicipia appellari porciant. Atque hactenus de praefecturis

PROVINCIAE. POP VLI. ROMANI EXTRA. ITALIAM

Italia omni accurate descripta,atque eiusdem colo aniis,municipiis,& praefecturis enumeRatis, nuc idem de aliis prouinciis faciundum esse videtur,quas popu- rolus Romanus post Italiam in fide acceptam,eius prae- cipue auxilio subiugauit. Quarum omnium Sicilia prima prouincia populi Romani statim post confectum bellum Punicum primum, hac ratione facta est.

PROVINCIA. SICILIA

Pro de sensione Siculorum primum cum Poenis bellum susceptum est anno urbis CD XC. Ap. Claudio,& Fuluio cos. Quod vario eventu per annos tres&viginti perductum est. Postremo A. Postumio, C. Lutatio cos.anno urbis DXI i. Romani reparata clas- Σοse,quam aliquot annis ante naufragio amiserant, C. Lutatium consulem aduersus Poenos miserunt. Quicum classe CCC. nauium in Siciliam transuectus est. Huic, quum iam Drepani portum, ceterasque quae circa.Lilybaeum sunt stationes in potestatem redegisset,Anno classis praefectus ad Hamilcarem Poenoruducem nauigans, cum CCC& ipse nauibus occurrit: summo commisso proelio ad Aegates insulam, res Romana superior fuit. Anno victus nauem auertit,& dux fugae primus fuit. Aliquanta cum eo pars δ' exercitus sui Africam petunt, alii Lilybaeum confugere. Nauss Poenorum submersae quinquaginta, ' captae

112쪽

ROMANUM au

captae LXX. reliquae Hieronesum refugerunt. Vivicapti amplius decerronillia hominum. Vel utorosius tradit Punicae naues captae sunt LXIII.CXXV. de mers ac,XXII. millia hominu capta,caesa XIII. millia Romanorum autem XIII. naues demersae sunt. Luta lius deinde ad Erycinam ciuitatem,quamPoeni tenebant,venit,ibique duo millia Carthaginensium conserta pugna interfecit. Ita Polybius, Liuius, Florus, I o Eutropius,& Orosius. Anno vero sequenti Q Lut tio, & A. Manlio cos. victis ad Aegates insulam Cariathaginiensibus pax his conditionibus data est: Poeni Sicilia,& omnibus insulis, quae inter Italiam & Africam sunt,excedunto. Duo millia & CC. talenta iii an nos XX.pendunto, in praesens mille. Captiuos Romanos sine pretio reddunto. Vtriusque populi socii, apud utrumque populum tuti sunto. Alterius socios neuter in amicitiam recipito. Neuter in alieno imperio imo erato, neue milites conducito. Graues has le-ao ges impositas Carthaginiensibus Hamilcar Poenoruimperator moerens accepit. Quare Poeni Sicilia &Sardinia excessere,& se vectigales ac stipediarios fe- ri passi sunt, anno eius belli vigesimo quarto, in quo C Lutatius pro cosule, & QSalerius Falto propraetore celeberriimos de Poenis egerunt triumphos.Eodemque anno bello Punico primo confecto Siciliam primam prouinciam populi Romani, regno Hieronis Syracusani excepto, fecit magna ex parte C. Catulus. Quod Cicero IIII. in Verrem refert, tui Siciliam, quod omnium exterarum nationum principem se ad

amicitiam fidemq; populi Romani applicuisset, eam a se primam omnium prouinciam appellatam esse prodit Aliquot vero annis post captis Syracusis uniuersam in

113쪽

populi Romani potestatem redactam M. Claudiu, Marcellus bello Punico secundo,aut certe qui ei successi M: Valerius Laevinus prouinciam fecit. Nam de

Marcello Velleius ita traditi Primus in Siciliam traiecit exercitum coS.CLudius, prouinciam eampo' annos ferme Lu. captis Syracusiis fecit Cla ius Marceltas. Quam ob rem is Papirii Masonis exei aptu sequutus in monte Albano triumphum deSiculis egit, urbeque ouans ingressus est,anno urbis DXLIII. Debellatum vero in Sicilia a Laevino consule potius, quam a Marcello,& λψCicero in Verrem,&Liuius significant. Is anno urbis DXLIII I. cum M Marcello cos. creatus, occupatis in

Sicilia Agrigento,& aliis Siciliae oppidis,Poenisque

expulsis,omnino Siciliam debellauit. Itaque Cicero in Vcrrem, trium Siculorum bellorum consectores nominans ait : um AI. Laeliino ut P. Rupilio, aut amilio praetoribus in eam prouinciam successierunt. nde Sex. Rufus, trama prouinciarum inquit fadZas Sicilia. Haec a praetoribus primo recta est, quorum primus fuit C.Flaininius creatus anno urbis D XXVII. P. Va a olerio,M. Atilio cos ut scribit Solinus. Postea ab Au gusto ut opinor est commissa praesidibus, demum a consularibus administrata cst. Quos Costantinus imperator costituit. Saepe enim ius antiquis monume tis consularis Siciliae metio est. Siculis ius Latii Caesar didiator,ciuitatem vero M. Antonius consul do- mula, ut auctorcst Cicero libro decimo quarto epiastolarum adAtticum. Haec in imperatoris occidenta

lis primum , deinde Gothorum regum, post imperatoris orientalis possessione , usque ad Caroli magni tempora perdurauit, in quibus a Sarracenis occupata inst. aod qua latione factum fuerit, post exponam

114쪽

COR sICAT.Manlio Torquato, C. Atilio Bulbo cos. anno urbis D XIX. Bellum cum Sardis initum. Carthaginienses enim, tuum bcllii reparare tentaret,Sardos qui ex coditione pacis Romanis parere. debebant,ad bellum impulerunt. Quare quum auctoribus Poenisicbel lassent missus contra eos T. Manlius cos. ipsos deuiacit, de iisque triumphauit. ita Eutropius, Orosius lao Quod Liuius libro vigesimo primo sic con .c moras:

Sardinia inter motum . fricae fraude Rom. v. or m s pendio etiam superimpoquo intercepta. Et Vel l eicis:Sarae nia interprimum injecundum beliam Punicum ducitia T. Man

lii cos. certum recepit imperi; mgnm. Eam tamen non om

nino a T. lanlio subactam fuisse indicant sequentes triumphi. nam anno sicquenti Sp. Carvilius Maximus. S biennio post M'. Pomponius Matho consules deSardis triumpharunt,ut cx tabulis Capitolinis costat Quum autem M'. Pomponij ultimus actus sit de Sarao dis hoc tempore triti inphus,prosecto Sardi ipsi a PGponio consule pacati videtur anno urbis D XXI. Hae vero primam populi Romani prouinciam hoc tempore factam esse missis ad eam componendam deceni legatis,quod in factedis prouinciis posca obseruarucst,quida opinantur: na Sicilia quamquam ante victa fuerit,ianae non nisi Syracusis a Marcello captis pro uinciae forma tota redacta est. Biennio poli C. Papirio,&M. Pomponio cos. bellu in cum Corsis emi inest,ut ex verbis epitomae libri XX. re triui ho C. P. 30 piris Masonis consubsapparet, quem de Corsis pri mus in monte Albano Verrio Flacco, Plinio, Valerio , di Festo auctoribus egit. Corsicam igitur vicit,

115쪽

& prouinciam secit C. Papirius Maso consul,quiquii bene gesta rep.in Corsica, triumphum a s cnatu non impetrasset, ipse de sua sententia in monte Albano triumphauit primus anno urbis D XXIII. Huius prouinciae N Sardiniae administratio primu iuncta fuit.

Vtrasque enim insulas semper unus rexit praetor, quorum primus fuit M. Valerius. Nam Florus & Po ponius auctores sunt,anno urbis D XXVII. quattuor primum praetores factos fuisse,ut duo ex his,urbanus& peregrinus,in urbe manerent, duos vero, ut in Sici- 1 oliam Sardiniamque nouas prouincias mitterentur. Hos vero fuisse M.Valerium,& C. Flaminium ostendit Solinus capite de Sicilia,quum inquit: Sardinia C

Sicilia diraque infula in manam poteIIatem redactati sedem temporibusprouincias Aa est: cum eodem anno Sardinia M. Valerius,altera C. Fla iniusspraetoressortiti sunt.

Sardiniae porro & Corsicae administrationem iunctam,atque eidem praetorio traditam fuisse ex Rufo ostendi. Post Augusti tempora earudem administratione diuisa singulae a praesidibus rectae sunt. Sardi 1 o uum rebellassent, a Ti. Graccho perdomiti sunt, totque captiuorum ab eo ducti,ut prouerbium fuerit celebratum,Sardi venales. Quum iterum Sardi rebellassent,postremo a M. Metello domiti sunt, atque ab eo de eis triumphatum.Corsi quoque quum rebellassissent,a C. Cicereio praetore subacti sunt. Qui quuiri triumphum non impetrasset, in monte Albano triu-phauit anno urbis D XX CII. Eas Sarraceni Romanis Imperatoribus eripuerunt,ab Hispanis nunc possidentur 3

116쪽

HISPANIAE DUAE PROVINCIAE

CITERIOR . ET . eLTERIOR In Hispaniam primi omnium duxere exercitus con-- tra Afros Cn.& P.Scipiones belli Punici secundi initio. Qiij octauo eius belli anno a Poenis caesi sunt. Post eos eo P. Cornelius Scipio Africanus maior missus, multa prospere gessit, primusq; ibidem pro-io uinciam fecit L. Veturio, Caecilio cos.anno urbis DXLVIII. Qui Asdrubale S Magone acie ad Baetulam urbem fugatis, atque inde ex tota Hispania pulsis,uindicatisq; armis Hispaniis,in Africam profectus amicitiam cum Syphace Massylorum rege icto foedere firmauit. Paulo post rebellantes Hispaniae populos ad deditionem compulit, foedereque cum Masinissa Masaesulorum rege, & Gaditanis facto , prouincia L. Lentulo & L. Manlio Acidino tradita, Romam reuersus est. Hinc Marcellinus libro XXV.HisDao paniam primam continentis prouinciam factam esse scribit.Factam autem hac victoria Scipionis Liuius,&Rufus,& alij prodiderunt. Quae tamen non hoc anno,sed anno DLVII. ordinata postea fuit, tum quum

praetores duo,qui in eam quotannis mitteretur, primum creati, atque ipsae terminatae Hispaniae sunt,

auctore Liuio. Post Scipionem eam L. Cornelius Letulus pro cos. obtinuit,qui rebus fortiter feliciterque gestis,ouans urbem ingressus est, anno urbis DLIIII. Triennio postC. Cornelio Cethego Minucio cos. Hispaniae tum primum terminatae sunt, atque in eas ' primum duo noui praetores, qui ad quattuor additi fuerant,missi, C. Sempronius Tuditanus in citeriorem, & M. Helvius Blasio in ulteriorem. Blasio pro-

117쪽

uincia decedens ob res bene in Hispania cum Celtiberis gestas, uber' ouans iniuit.Verum quum tantum glisceret in Hi spania bellum, ut iam consulari,& duce, R excrcitu opus esset, placuit patribus consides Hismaniam citeriorem sortiri. M. Cato consul sortitus est. Qui bello quod ab Emporiis orsus est, totam

citeriorem Hispaniam, quae rebellauerat, pacata it, atque pro consule ex ea triumphauit anno DLx. Post

Catonis victoriam Hispaniae variae possessae, & ut ait Velleius saepe amissae partibus ita ut sipra X X X. i otciuphi postea ex his relati memorentur. Certa ac stabilis esse populi Romani posscssio, stipendiuquependere non prius quam Augusto principe coeperunt. Qui quum Hispaniam omnem pacasset, cam consti

tuit,atque in tres prouincias, Baeticam, Lusitania,&Tarraconensem, ut post ollendam, diuisit. Vnde ita scribit Sex. Rufus: Hi panis primum auxilium aduersi. fros per Scipionem tulimus. Rebe antes Lusitanos in L ij panta perΓ. Zmium qua Caya cm appellatus est,o tinnimim, que ad Gades in o auum peruenimus. De his Bru- aotus anno urbis DCxv m. pro cos. triumphauit. Post ad Hispanos tumultuates D. Silanus mi fu, cos dicit anno Vrbis DCLIII r. Celtiberi in Hispania saepe rebellabant :sed

o minore Scipione cum excissio Numantiae sabaei unt. Omnes paene Hispaniae occatione be' i Sertoriam per s. Ie- te tam Pium, in Cn. Pompeium in deditione acceptae iis, de u que bi duces trium harunt: 'o ea prerogato Imperio iustamqtiennium a Pompero perdometae fiant. . d extremum

118쪽

nostra demum aetate , due hi a respicioque Caesaris i/erdomita 63. Et Velleius libro a I. Hispaniae, nunc sus uetusti prouinc ia,nuc Pi paea Iur in terrisi con a latii, Cr mox colligium tribuniciae potestatis amicitia principis evexerat, mulio Parioque Marte pacatae. In qrsas prouinciri 3'um initio Scipione in Sempronio Longo cos. primo anno secundi belli Punici, Romani exercitus missi essent, cibus P. Cn. Scipionibus rasericant patre C patruo, per annos CC in his multo mutuoque ita certatum est an ume, 1 o Pt amissis praetoriis,imperatoriis Ne exercitibus Jaepe co- tumelia, nonnunq: am etiam periculum Romano inferretur imperio. Ictae enim prouinciae Scipiones consumpserunt, i ae contumeliosio XX. annorum belia duce Viriato maiores n. ros exercuerunt, illae terrore Numantini belli potulum Roma-n m concusserunt. In illis turpe se Ompe foedus,turpius AeMancinisenatru cum ignominia dediti imperatoris rescIdit. Illa tot consulares,tot praetorios absumpst duces, patrumque aetate in tantum Serorrium armis extulit, iter quinquennium diiudicari non potuerit, Hispanis manis ne in dio armis pl- esseι roboris, ter populuε alteri pariturus foret.Has igitur prouincias taem dissufas,tamfrequentes, tam feras ad eam pace perduxit Caesar Augustu , Pt quae maximis bellis nunquam dacauerant, eaejub C. Antilo, ac deinde P. Silio legato, ceteri que postea etiam latrociniis da- carent.&c. Quum eam omnem ut tradit Plutarchus in

Scipione) Augustus inprouinciae formam redegisset. Universiae Hispaniae ut resert Plinius libro I Q. cap. m. imperator Vespasianus Augustus iactatus procellis reip. Latii ius tribuit, ciuitatem vero Antoninus Caracallus Seueri Augusti filius dedit

119쪽

IMPERIUM PROVINCIA. ASIA

L. Quinctio,& Cn. Domitio cos. anno urbis DLXII. Antiochus Magnus Syriae rex bellum Romanis inatulit:regem mouere partimThoas Aetoliae princeps, qui Aetolos populi Romani socios, haud satis dignis praemiis bello Macedonico confecto a Romanis astectos querebatur,partim Hanibal Poenus qui in Africa victus, di profugus, & nacis impatiens hoste popu- iolo Romano toto orbe quaerebat.Intulit autem nimia

opum suarum fiducia adductus , jspecie Lysimachiae

repetendae, quam a maioribus suis in Thracia condi tam Romani possidebant, statimque Graeciam ac insulas eius occupauit. Primus aduersus eum missus est M Acilius Glabrio cos. Durauit hoc bellum annos tres. Primo anno ML Glabrio cos. Antiochum bello victum apud Thermopylas Graecia expulit, atque Aetolos deuicit. Altero anno L. Scipio Africani frater quum in consulatu Asiam & bellum cotra Antio chum regem obtinuisset,eo cum Africano fratre legatato profectus,re em ipsum,Eumene Pergami rege ad. iuuante,apud Sipylum montem ad Magnesiam acie viacit ac bellum confecit. Asiaticusque appellatus est. Antiocho pacem petenti his conditionibus data est, ut Europa abstineret,Asiaque omni quae cis Taurum est decederet,pro impensis in bellum factis xv. millia

talentorum Euboicorum traderet, mille talentum per XII. annos penderet,Eumeni CCCC. talenta redderet. Cum Asiaticis autem ita pactum, vicis Taur. In mO-tem quae intra regni Antiochi fines fuissent,Eumeni soattribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Meandrum amnem , ea Rhodiorum essent. Liberae

120쪽

omnes ciuitates quae Attali stipediariae fuissent,eaedem Eumeni vectigal penderent, quae vectigales An-' tiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent,Eumeni Phrygia utraque,& Mysia restituta. Triumphauit L. Scipio ex Asia di rege Antiocho anno urbis DL- xv. Post Eumenem, eam beneficio S. P. f. possedit Attalus eius filius. Is anno urbis DCXXl. sine liberis

moriens populum Romanum regni reliquit herede ro Verum Aristonicus Eumenis filius non iusto matrimonio ex pellice natus,post mortem Attali velut paternum regnum inuasit Asiam,Crassum Mucianu co-sulem aduersus se mistum cepit,& occidit. Quam remita tradit Florus in epitomi libri LIX. fristoniciu regis Eumenis filius Asiam occupauit, psum testamento μι- rab regis letita populo Romano libera esse deberet, aduersin

ieremptus est. Crasso in Asiam consul Perperna succes.sit. Qui Aristonico acie victo, captoque bellum con

fecit. Ante tamen mortuus quam Roma rediret,iriu-2o phare non potuit. Perpernae M'. Aquillius cossit se cessor fuit. Qui Asiatici belli reliquias finiuit. Cuius

belli occasione Lydiam sedem antiquam regnorum, Cariam, Ioniani ,Mysiam,Hellespontum, ac Phrygiae partem in pote itatem populi Romani deditione venisse,Rufus & Iornandes produnt. Phrygiam vero ab Aquillio Mithradati regi Pontico pecunia accepta concessam,ipsum eo nomine Romae postulatum, senatum Phrygiam liberam esse iussisse traditAppianus libro l. bellorum ciuilium. Iustinus adiicit libro XX-3o XVII. Phrygiam Mithradati patri, Ariarathis Cappadociae regis,qui in hoc bello caeciderat,siliis, Lycao-

SEARCH

MENU NAVIGATION