Onuphrii Panuini. Veronensis Augustiniani Reipublicae. Romanae commentariorum libri. tres recogniti, & indicibus aucti. Accesserunt in hac editione Sex. Iulii. Frontini Commentarii. De aquaeductibus et. coloniis itemque alia veterum scriptorum, .. On

발행: 1588년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 로마

151쪽

rsa IMPERIUM

quintum quam adsuerat diem,quattuor quibus in co- spectum venit horis, ad Zeliam una pro Uigauit acie: qui cum in Bosphorum profugeret, ab Asandro Bos phorani tumultus auctore occisus est. quo factum est, ut merito Caesar gloriatus sit,sa ita cum Pharnace pugnasse,ut eadem hora venerit,viderit,&vicerit. Atque hac victoria Bosphorus, Ponti & Bithynias prouinciis adiunctus est

M AVRITANIA. PROVINCIA

Mauritanias duas Sitifensem & Caesariensem Boc-IQchus rex & populi Romani amicus, quo auctore Iugurtha Numidarum rex in potestatem Romanam venerat,diu obtinuit. Boccho successit Iuba, qui bello ciuili quum se Pompeianis partibus addixisset, proelio a Caesare in Africa victus,se ipse intersecit. Itaque subacta omni Africa,Mauritaniae quoque a Caesare prouincia factae sunt.Iubae filius Iuba alter admodupyier Romam a Caesare in triumphum est ductus. Is fuit qui postea scripsit historiam, quam saepe Plinius citat lingulari ingenio &doctrina praeditus, & Auia a gusti liberalitate demum ad regnum paternum remissus.Is successorem Ptolemaeum ex Antonii & Cleopatrae filia natum habuit,quo a Caligula interfecto, Mauritania in duas est pro uincias redacta, ut infra aperiam

PROVINCIAE. PANNONIA MOESIA. ET. CET

L Sempronio&L.Scribonio cos. anno Vrbis DCC-

xx victo in Sicilia Sex. Pompeio, Lepido III. virali potestate exuto, quum M. Antonius in Aegypto

152쪽

ROMANUM

cum Cleopatra luxuriaretur, Caesar Octavianus qui occidentem tenebat, bellum in Illyrico quod Dalmaticum a Tranquillo,Illyricum in Fastis municipalibus Petri Appiani appellatur , adhuc adulescens gerere coepit, quod multis annis cum Noricis, Pannoniis, Rhetis,illyris, Dalmatis,Iapygibus,Liburnis, Taurisiacis ,Moesis, Thracibus, Vindelitis, Getis , Bastarnis, Germanis , & ceteris quae ad Danubium & Rhenum 1 o erant gentibus, partim suo, partim Agrippae,Vibii, Asini j Pollionis,M. CrassLL.Pisonis,L.Lentuli , Neronis,Drus,&Ti. Caesaris ductu gessit. Harum gentium pleraeque bellorum ciuilium tempore in Romanas prouincias incursiones fecerant. Quo bello domuit partim ductu artim auspiciis suis Pannoniam,

Dalmatiam, cum Illyrico omni, item Rhetias, & Vindelicos,Moesbs,ac Thracas. Coercuit Dacorii & Sarmatarum incursitones,tribus eorum ducibus cum magnis copiis caesiis. Germanos citra AlLum fluuiu sub-2O mouit,ex quibus Vbios&Sicabros dedentes se trans duxit in Galliam, atque in proximis II heno agris collocauit. Alias item nationes male quietas ad obsequium redegit , nec ulli geoti sine iustis &nece si artis caussis bellum intulit. Ita Tranquillus. Florus libro CXXXII. C. Cas rin IllyricoDalmatas domuit. Rufus

vero Alpes Rhetiae, Noricus,Pannoniae Moesi te, omnis

ora Danubii, Pontus omnis, Armenia minor ab . e Musto in I rouinciam redactae)ιιnt. Item alibi . Dardanos Moepios Curio pro cos. ιbegit, in primus manora ducum ad Da

nubium I siue peruenit Gub Iulio m Octati iano triueres 3 Q per sipes Iulio iterfactu est..Alpinis omnibus dictis, No

ricorum prouinciae accesserunt. Γ athone Pannoniorum rege

subacto, in disionem Romanorum Pannon; ae Penerunt,

153쪽

PROUINCIA . AEGYPTI S

Antonio & Cleopatra Aegyptioru regina ad Actiu toproelio victis, & interemptis, Aegyptum quam ad id

tempus socii & foederati reges tenuerant, Caesar Augustus in prouinciae sormam redegit quam ut seraciorem habilioremque annonaessi bicae redderet, D sis omnes in quas illis exaestu c oblimatas logavetustate, militari opera detersit. N Velleius: u is Aupraeter Hispanio ab sue gentes s arum titulis forum eius praenitet, aene idem to' en tartafarila, si amum pater eius ex Galba in aerarium redditum contulit. Et Rufus: egrius omnissub amcis regibus f erat, se tacita cu a o Antonio Cleopatra prouinciaeformam Caesaris ingusti 1emporibus accepit, in primus a Πd Alexandrinos Cornelius Gallus admis rauit. Eam Caesar equitibus Romanis,non senatoribus regendam tradidit, cuius praeses

praefectus,& Iuridicus Aegypti appellabatur

PROVINC IAE. HISPANIAE E T. ALPES

Post bellum Actiacu Antonio deuicto, Caesar Augustus Cantabricum bellum gessit, in quo partim ductu, partim auspiciis suis Cantabria,Asturicam, Aqui. 70taniam, Salassos gentem alpinam, Alpes maritimas a Liguribus Comatis cultas,inultis serisque nationibus

154쪽

frequentes domuit,& prouincias Romanas secit, 'n- de Rufus: Hispania ad exiremita Caesi re gi su Cantabri, 'rares, iis eii montibus imperi' immunes a bucresi, ebisnt, deleti fiunt. Quo tempore citum ille conuentum Narbonae ageret,cesiis a tribus Calliis Aqui tanta, Lugdunensii,&Belgica, quas pater Caesar dictator subegerat,actas Velleius: Post bella ciuilia Dalmatia rebellis ad certam confesta e pacata est imper, Alpes mul- iis feri siue nationibus celebres per omitae, Hi tamae nitne I Q ipsin praesentia , nunc Agrippae mulio darioque Marte

pacatae

AFRICA. DOMITA

Haec in Europa a Caesare gesta. In Africa autem tumultuatum magis quam bellatum. Caesar enim Musulamios,atque Cctulas accolas Syrtium, Cosso duce compescuit, unde illi Getulici cognomen. Marmaridas atque Garamantas Furnio subigendos dedit. Ita Florus. B li itum aut par diu hoc tepore tu Africa filis Q se,indicant T.Statilis Tauri L. Autroni I . Sempronii Atratini, L. Cornelii Balbi ex Africa triumphi in tabulis Capitolinis exarati

PROVINCIAE. IN. ORIENTE. FACTAE

Tanta virtutis S moderationis Augusti Cae aris se ma fuit, ut is Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos pellexerit ad amicitiam stram, populi istae Romani ultro per legatos petendam. Parthi quoque Armen am Pindicanti facile cesserunt, x signa militari χ ne M. trito ei M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt , oblidesque insuper obtule-

155쪽

i16 IMPERIUM

runt,denique pluribus quondam de regno concertatibus, non nisi ab ipso electum comprobauerunt.Velleius: Diuus Augustus praeter Hispani , aliasiqueglentes, quarum titulis forum eius praenitet, paene idemsatin Aegypto stipendiaria, qttantum pater eius Gallia in aerariis re Laitum contulit. At Caesar quam certam Hispanis parendi confewonem extorserat,iam parem Illyriis Dalmati que --

eo it: Rhetiam autem,ac Vindelicos Noricos, Pannonia

que, Ur Scordiscos nouas imperio umanosubiunxu prouin- ΤΟ rias , in ri has armis,ita auctoritate Cappadociam fecit 'ipendiariam. cet. Idem Augustus Pylaemene rege Paphlagoniam,item Amynta rege mortuis Galatiam, &Lycaoniam, Pamphyliamque ditionis regiae ad id te-pus, item Pisidas quoque & Lycios liberas gentes in

prouinciae formam redegit, ut auctor est Dio. Cyrene quae antea libera fuerat,cum Creta prouincia coniunxit.His tot tantisque rebus gestis, imperio consti- tuto, pace terra marique parta, Ianum genainum bis ante clausum, ipse tertius clausit. Rebus itaque sic compositis , omnibusque prouinciis in certam sormam redactis, Augustus cognominatus est, & mentis Sextilis in honorem eius est appellatus

PROVINCIAE. AB. AUGUSTO ADDITAE

Astures,& Cantabri in Hispania prouinciae Hispaniae additi Aquitania Galliis prouincia addita Pannoni Noricu,Vindelicia Rhetia prouincia una Moesia, Thracia,& Dardani prouincia una 30 Pamphilia,Lycaonia, Galatia,Pysidia,Lycia prouincia

156쪽

Armenia minor sque ad Euphratem Suriae addita Aegyptus,& Arabiae pars prouincia una Cyreneica Cretae prouinciae addita Paphlagonia Bithyniae addita Illyrici & Dalmatiae pars Danubium versus una prouincia facta Getuli & Garamantes Africae additi Salassi,Alpes maritimae, di gentes Alpinae prouincia

Hae autem sunt gentes quae ab Augusto victae, vel regibus mortuis, populi Romani prouinciae factae

fuerunt,quibus ceteris quae rei p. tempore factae fuerant additis, in d uas partes eas omnes diuisit, ut aliae essent senatus populique Romani, aliae Caesaris: quod cur secerit,& quae senatus, vel Caesaris prouinciae fuerint,nunc exponam a

PROVINCIAE. S. P. a JE ET IMP. CAESARIS. Α vG Anno urbis coditae DCCXXVII. imp. Caesare Augusto vij.& M. Agrippa IJ.cos. Q utim Caesar Augustus ex S.P.RA .voluntate imperium singulare, quod minus ante legitimum videbatur,sibi uni stabilisset,ut ipse popularis videretur,tyrannidisque suspicionem a se amoueret, nequaqua totius imperii curam sibi uni depoposcit, sed prouinciarum omnium populi Romani quas supra retuli, administrationem,una cum senatu & populo communicauit. Quae enim pacatae

30 erant & imbelles, atque a terminis Romani imperii longe aberant, militumque praesidiis non indigebat,

157쪽

rsa IMPERIUM

populo tradidit. Eas vero prouinciaet, quae militaribus copiis instructae esient,ut exercitus omnes in potestate sua haberet , tibi retinuit administrandas, tan- quaa eas quoque pacaturus, pacatasque populo redditurus. Prouinciae autem quas senatui populoque Roniano tradidit administrandas, hac suerunt, sic noua diuitione, & administratione in XII dioeceses ab iplo distinctae Africa,Numidia,& Lybia proconsularis a QRlia cis Halim,& montem Taurum, in qua Lydia, Ionia, Caria, Mysia, Phrygia, & Hellespontus proconsularis

Hispania Baetica praetoria Gallia Narboneniis praetoria Sicilia praetoria Sardinia,S Corsica praetoria Illyricum,&Epiri pars praetoria Macedonia,& Graeciae pars praetoria Achaia,Thes alia,Boeotia,Acarnania,Epeirique pars

praetoria

Creta,Cyrene ica,& Libyae pars praetoria Cyprus praetoria toria Bithynia,Paphlagonia,Propolidis,dc Ponti pars prae-Hae porro fuerunt XII. prouinciae in quas S. P.

R. more veteri suos rectores mittebat, quoru qui Asricae & Asiae praeerant, hi semper proconsules appellati sunt, quamquam consulatum non gessis ent , qui reliquis decem,praetores. Caesar vero suas prouincia 3 oita diuisiit, ut in quasdam mitteret legatos propraetoribus , hi proconsulum locum obtinebant, atque le-

158쪽

gionibus praeerant ; in quasdam vero pro procurato res, qui propraetoria dignitate eas prouincias in quibus tantam momenti non erat, administrarent. Ceterum omnes uno communi vocabulo rectores appel- . labantur. Caesaris autem prouinciae in XIlII. dioece-seῖ dillinctae, fuerunt hae Hispania Lusitania Hisp nia Tarraconensis Gallia Aquitaniato Gallia Lugdunensis,alias Celtica Gallia Belgica,& Germania Pannonia, Noticum,Vindelicia,& Rhetia Moelia,in qua Dardani,Thraces,& Daci Dalmatia,& Illyrici pars

Alpes maritimae --

Cilicia,lsauria,& Lycaonia Galatii, Pamphylia,& Pisidia. Lycios enim liberos reliquit Suria,Armenia minor, te potamia,& oriens omnis vique ad Euphratem Aegyptus, di Arabiae pars,o Italca omnis a freto lupura ad Alpes

Leges omne ocu foederati in bueran: Iraecipui

Iuba Mauritaniae Hiberiae

. . . . . Albanorum

Rhae metalces Thracum Herodes Palestinae Reges Aretas Arabum Antiochus Comagenae

159쪽

ico IMPERIUM

Archelaus Cappadociae Philopator Cilicum,& alij multi Has omnes prouincias validissimis legionibus,

quarum serie mox enumerabo, muniuit, atque in eas legatos suos procuratoresque mittebat. Vt aute omnem de se monarchiae suspicionem eximeret, potestatein rei p. constituendae, di harum prouinciarum ordinandarum in decennium tantum assumpsit. hoc enim temporis spatio se remp. conitituturum affir- ι mauit, addens si citius res composuisset, citius etiam imperium redditurum. Decennio transacto, quum adhuc res compositae non essent, tum in quinquennium,ac deinde in alterum quinquennium, post indecennium,post etiam in tertium decennium, & petiit & impetrauit. Ita ut successione quinquennioru& decenniorum perpetuo imperium administrauerit De legionibus populi

nnamdiu libera urbs Roma egit, atque a Senatu P. Q K.belli duces eligebantu fuere in armis semper Italiae populi,quibus Graecis e garbaris subactis,ter xae sibi marisque imperium pepererunt. Neque enim

ulla orbis terrarum pars,aut caeli tractus fuit, quo novires suas Romanorum arma protulerint. Postea vero quam Caesar Augustus bellis ciuilibus consectis,rerupotitus est,& laborem Italicis omnibus ademit, & arma detraxit.Militum vero legiones multas legit, eas que certis auctoramentis habuit mercenarias, quae 3 Romanum a barbaris tuerentur imperium: tum fluuiorum magnitudine, atque fossarum, montibusque asperrimis,

160쪽

1sperrimis,desertisque locis atque imperviis circum septos imperij limites comi univit. Ex his praecipuurobur Rhenum iuxta, commune in Germanos Gallosque subsidium,octo legiones erant, in duos exercitus superiorem, inferioremque distinctae. Hispaniae recens perdomitae tribus habebantu Asrica per unam legionem, Aegyptus per duas tenebantur. De hinc initio a Suria usque ad flumen Euphraten, quantum ingenti terrarum sinu ambitur, quattuor legio- Io nibus coercitum. Thraciam, ripamque Danubii legiones septem tres in Pannonia, duae in Moesia,toti demque in Dalmatia locatae tuebantur: quae positu regionis a tergo illis,ac si repentinum auxilium Italia posceret,haud procul accirentur, quamquam inside ret urbem proprius miles, tres urbanae, tres vigilum, noue praetoriae cohortes,Etruria ferme,Vmbriaque delectae,aut vetere Latio, & colonis antiquitus Romanis. Italiam utroque mari duae classes, Misenum apud Jc Rauennam, proximumque Galliae littus ro-2o stratae naues praesidebant, quas Actiaca victoria captas Augustus in oppidum Foroiuliense miserat vali do cum remige. At apud idonea prouinciarum sociae triremes,alaeque & auxilia cohortum. ita Tacitus lita bro quarto. Quibus verbis, quae fuerit in i peris Ro. mani forma ab Augusto constituta, intelligi potest. Porro autem quum Romanas legiones,quae imperio tuendo ab Augusto & ceteris imperatoribus institu

tae sunt,earundemque stationes enumerare decreuerim,non alienum ab hac tractatione erit, pauca quae-o dam de legione ,eius partibus,institutione, & varieta te disputare. Legio igitur erat certorum militii in manus,in quas populi Romani exercitus diuidi sole

SEARCH

MENU NAVIGATION