Onuphrii Panuini. Veronensis Augustiniani Reipublicae. Romanae commentariorum libri. tres recogniti, & indicibus aucti. Accesserunt in hac editione Sex. Iulii. Frontini Commentarii. De aquaeductibus et. coloniis itemque alia veterum scriptorum, .. On

발행: 1588년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 로마

251쪽

DE. PARTHORUM. IMPERIO

Quum seli omnium orientalium Parthi Romanam vim non timuerint solum, sed saepe fregerint etiam, unique ab omni Romanorum subiectione tuum per per multa' saecula imperium integrum conseruarint; nuc Romani imperii rebus expeditis,qui nam ipsi, vel quod eorum imperium fuerit, exponere potissimum constitui, quod iis reges aliquando a Romanis impeio ratoribus dati,inter praecipua imperii gesta celebretur, qui aliquando intestinis discordiis &domestiei, seditionibus attritis, a Romanis paene debellati,paruabfuit quin cum oriente toto in Romanoru venerint ditionem. Post Parthos Persarum qui iis successerunt, imperium, & postremo Sarracenorum vim,qui Persarum mperio fracto, rerum in oriente potiti sunt, exponam ita enim totius orbis terrarum gesta breuissime descripta cognosci poteriit, liberque omni ex parte absolutus in publicum prodibit. Parthi igitur penesio quos velut diuitione orbis cum Romanis facti,orientis imperium erat eo tempore, quo Romani toto occidente potiti, cum iis de summa rerum decertabant, Scytharum exules fuere. Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatu nam Scythico sermone Parthi exules dicuntur. Hi Alssyriorum & Medorum teporibus, qui primi Asiae imperio potiti sunt, inter orientales populos obscuriinini fuere. Postea quoque cum imperiit orientis Medis ad Persas translatum est, veluti vulgus sine nomine praeda victorum fuere. Postremo Macebo donibus triumphato oriente seruierunt, ut cuiuis mirum vi teatur,ad tantam eos felicitatem per virtutem prouectos,ut imperent getibus. sub quarum imperiol r

252쪽

a 8 IMPERIUM

veluti seruile vulgus fuere. Post mortem Alexandri magni quum inter successores eius orientis regna di uiderentur, nullo Macedonum dignante Parthorum imperium Satagenori externo socio traditur. Hi postea seductis Macedonibus in bell um ciuile cum ceteris su perioris A sae populis Eumenem sequuti sunt,

quo victo ad Antigonum transiere , post huc a Seleuco Nicanore, ac mox ab Antiocho S successoribus

eius possessi , ab Antiochi pronepote Seleuco primu

defecere,primo Punico bello, C. Atilio Regulo II. L. IUManlio Vulsione Longo II. cos. anno urbis conditae D IIII. Cuius defectionis impunitatem illis duorum fratrum regum Seleuci & Antiochi discordia dedit, qui dum sibi inuicem eripere regnum volui, persequi desectores omiserui. Descctionis auctor fuit ARSACES quida,vir scut incertae originis , ita virtutis expertae . hic solitus latrociniis & rapto vivere, accepta opinione Seleucum in Asia victum, solutus regis metu cum praedonum manu Parthos ingressiis, praesectum eorum' Andragoram oppresiit, sublatoque eo imperium gentis inuasit. Non magno deinde tempo .Rre post Hyrcanorum etiam regnum Occupauit, cum Theodoto mille urbium Bactrianoru rege foedus ac pacem secit, Seleucum regem contra defcctores venientem proelio vicit,&fugauit. Quem diem Parthi veluti solemnem & initium libertatis obseruabant. Reuocato in Asiam Seleuco, regnum Parthicum formauit,milites legit, castella muniuit, ciuitates firmauit, urbe que maximam Claram nomine in mole Thabroteno condidit. Sic Arsaces quaesito simul costitu Iotoque regno,non minus memorabilis Parthis, quam

Persis Cyrus,Macedonibus Alexander . Romanis Ro-

253쪽

mulus, matura senectute dece sit. Cuius memoriae hunc honorem Parthi tribucriit, ut omnes cxinde reges suos A rsacis nomine nuncuparent, sicut. Romani Caesares,Augustosque principes suos cognominarui.

Huius filius, v successor regni ARSACES & ipse nomine aduersus Antiochum feleuci filium cetum millibus peditum,& xx. millibus equitum instructu mira virtute pugnauit. Ad postrcinum in societate eius ad- Q sumptusere. Tertius Parthis rex PAMPACIVS fuit ARSACIS de ipse cognomine ornatus., qui quum xii imperij anno decellillet, duos filios Mitiaradatem atque Pharnacem reliquit. Quorum maior PHARNACES more gentis heres regni, Mardos validam gente bello domuit. Post quem quintus Parthorum rex fuit frater MITHR AD ATES testamento a Pharnace relictus. Hic Medos & Elimos subegit,imperitique Parthorum a monte Caucaso,multis populis in ditionem redactis, usque ad flumen Euphratem protulit. Post ' cuius mortem,sextus Parthoru rex PHRAHARIES eius filius constitutus est. Hic primus regum Parthorum amicitiam Romanam per legatos a L. Sulla Felice pro cos. turn bellum Mithradaticum in Asia gerente, petiit,& impetrauit. Quo in bello cum Scythis gesto occiso ARTABANVS patruus eius reX Vi I. substitutus est. Cui MITH RADAT ES filius sue

cessit , a rerum gestarum magnitudine Magnus cognominatus. Multa enim bella cum finitimis magna virtute gellit, multosque populos Parthico regno addidit , sed S cum Scythis aliquoties pro iaso pere dimicauit , vltorque parentum iniuriae suit. Bellum Armenis intulit. Post quod propter crudelitatem a senatu Parthico regno pulsus, frater eius

254쪽

2GO IMPERIUM

ORODES imperio potitus est. Hic bella cum Roma.nis sessit,Crassumque imperatorem cum filio,&omoni fere Romano exercitu celeuit.Huius filius Pacorus

miniis ad persequendas Romani belli reliquias, in gnis rebus in Syria gestis, in patria patri suspectus reuocatus, quo absente exercitus Parthorum in Suria relictus a C. Cassio quaestore Crassi cu omnibus du cibus caesus est. Bellis ciuilibus Romanis Parthi Po-peio contra Caesarem, item Bruto & Cassio aduersus Augustum&Antonium auxilia misere. Post belli fi-ionem iuriam PacCro duce, & Labieno , qui Pompeianarum partium fuerat,& bello victus ad Parthos traΩfugerat, Syriam inruperunt,ac totam occupauere prouinciam. Quos P. Ventidius Bassus Romanus dux proelio commisso ad internicionem usque Pacoro &Labieno occisis cecidit, nec ullo bello Parthi maius unquam vulnus acceperui.illud cognitu dignum, Pacorum Orodis regis filium eo potissimu die interfectum fuisse, quo antea Crassus victus fuerat, ne aliquando Romani ducis mors inulta relinqueretur. No in longe post id proclium, quo Parthorum vires concidere,Orodes rex a filio Phraharte per summum scelus occisus est,regnum eius vi inuasit PHR AH ARTES. Huic M. Antonius III. vir propter auxilium aduersus seeu Caesarem latum, bellum cum xv I. validissimis

legionibus intulit, sed grauiter multis proeliis, fame,

p. stilentia,tempestatibusque vexatus, ex Parthia magna exercitus parte amisia,refugit. Hac victoria Phra-hartes insolentior factus, quum multa crudeliter ageret,in exilium a Parthis pellitur, regnumque eius 13- ; ridati cuidam traditur. Phrahartes Scytharum praelidio adiutus,Tyridate fugato regnum recuperauit.Cui

255쪽

ROMANUM 1 si

quum Augustus Caesar,bello Hispano consecto,metum iniecisset, se bellum Parthis inserre velle,tunc imia Parthia capsui ex Crassiano siue Antonii exercitu. collecti, signaque cum his militaria erepta, Augusto, remissa,sed & filii nepotesque Phrahartis obsides Augusto dati, plusque Caesar.magnitudine nominis siti cit,quam armisatius imperator facere potuisset. Post Phrahartem XII .Parthoru rex fuit eius filius PHRAHARTES appellatus, post quem ORODES rex fuit.

RQ Quo occiso,legati Parthorii in urbem properant, qui Vononem vetustissimum liberorum Phranariis ad regnum paternum accirent, quem olim Phrahartes pater Augusto obsidem dederat. Is a Ti. Caesare rerum potiete missus,haud multo post regno vi exactus,Artabanum successorem accepit. Vononi victo Armenia

rege tunc vacua profugium fuit. ARTABANUS autem regno potitus multas popularium insidias passus est. Quum enim bellum cum Romanis suscepisset, his potissimum adiuuantibus,auctore Vitellio Suriae le-2O gato a Tyridate regis Arsacidaru sanguinis bello petitus ,regno pulsus est.TYRID ATES XVI. Parthorurex factus, haud multo post ab Artabano Hyrcanorux Caramanorum praesidiis adiuto, regno mulctatus, in Suriam ad Romanos fugit,Artabanus regnum Parthicum recepit: quod quum Sinnacis proditione iteruperdidisset, tertio etiam paulo post caeso Sinnacere cuperauit. Ad extremu multis fortunae procellis exagitatus , cum uxore & filio a fratre Gotuarae inters

ctus est. GOTHARZES XVIII. Parthicum im-3O perium tenuit. Hunc etiam more gentis fratris Bardanis insidiae fatigauerunt, a quo regno exactus,paulo post Bardane inter secto restitutus est Hic cum Me-

256쪽

herdate a Claudio imp. ad parthicum regnum obii nendum mi sto pugnauit, quem proelio Victum, captumque, auribus praeci lis incolumem seruauit. Quo deinde morbo decedente, in regnum accitus est XX. VONONES Medis tum piae fidens. Nulla huic proiceera aut aauersa fuere,breui & inglorio imperio periumstus, regnum Parthorum filio VOLOGESI reliquit, qui rerum gestaritim magnitudine in Romanis annalibus notissimus est. Hic enim diuturnum aduersus populum Romanum bellum gessit, & non solum i opar,verum etiam aliquando victor fuit. Ipse Armenia Romanis Nerone imperate ademit,duas Romanas legiones iiii, i ugii mi sit, extremo Romani non in is dedecore. Eius gesta Cornelius Tacitus libris XIII XIII l. S XV. accurate describit. Postremo rerum gestarum gloria illustris iam senex decessit Vologese filio regni Parthici successore relicto. Cuius regis gesta apud omnes annalium memorias interciderunt. Post elim rex Parthorum XXI. CHOS DROES fuit. Cui quum Traianus imp .bellum intulisset, Armenia pri- Σοmum deinde Mesopotamiam omne, & Assyriam ademit: ipsu in vero proelio victu fugauit,atque sine summo regis imperio Parthi aliquot annis fuerunt. Verum Parthis ad desectionem spcctantibus, Traianus regem xxv. constituit Parthenas patera , quo pulso Chos drocs avitum recepit imperium. Post quem Vologeses regnum Ρarthicum diu tenuit. Cum hoc Marcus & L. Verus Romani principes multa bella gesicro, eique Assyriam & Armeniam ab Hadriano relictas eripuere.Post Vologesem nouissimus omnium Arsa- 3 scidarum Parthoru imperium tenuit' ARTABANUS. Qui cum Romanis Seucro, Antonino Caracallo , α

257쪽

Macrino imprrantibus multa bella vario Marte gessit. Quem postremo Alexandro Romanis imperante Artaxeties Persa triplici proelio victum, non solum Parthorum regno,sed vita etiam priuauit.Imperiique orientis si immam a Parthis iterum ad Persas transtu-

lit, anno a primo Arsace CCCCLXXIII. Artaxerses orientis regno potitus, se regem Magnum primus appellauit, laplicique diademate utens,orientis imperiuio Periis restituit.Tunc Parthi Persarii, ut paulo ante Persae Parthorum, mancipia fuere. Quare deinceps non amplius in antiquis historicis legimus Romanos cum

Parthis,sed cum persis bella gessisse

DE . IMPERIO . PERSICO

Persae orientis populi nobilissimi fuere, Cyro &Cambyse regibus celebrati,qui a Macedonibus Alexa-dro rege orientis imperio deiecti, sub eius successoruro primum,deinde Parthorum imperio diu fuere. Postremo anno urbis Coo LXXVII. Alexadro Romanis impcrante,Artaxerses quidam Persa quamquam obscuro loco inter ipsos natus, ingentis tamen animi ipiritus Vir, veterem Persarum gloriam instauraturus, Persaruin getibus ad rebellionem sollicitatis,a magno Parthorti rege Artabano defecit. Artabanu ad seditionem scdandam ingentibus copiis instructu veniente,

tripliciproelio victu regno & vita exuit. Orientisque imperio Persas iterum imposuit. Quibus rerii succellibus elatus, subigere vicinos barbaros, qui imperium eius detrectabant. incredibili virtute & celeritate, ac sibi vectigales facere coepit; omnibus orientis populis qui lub Parthorum imperio quondam fue- Rr Hid

258쪽

ας IMPERIVM

rant,in deditionem acceptis,neque iam amplius intufluuium Tigrina tenere sese,sed superatis ripis ac Romani finibus imperii, excurrere per Mesopotamiam, Syriaeque minitari, omnemque Europae oppositam contincntem, quae mari Aegaeo fretoque Propontidis terminatur,Asaeque nomen habet,ceu vetere Perusarum possessionem sibi vendicare,quod ia inde a Cyro, qui primus imperium a Medis in Persas transtulit, ad Darium usque extremum Persarum regem,a Perserum Satrapis Asia omnis gubernaretur. Quare sui mu-λ' neris esse curare tunc iactitabat,ut vetus atque integruimperium Persis restitueretur. Vt igitur Artices Parthorum,ita hic Periarii regnum instaurauit. Qui multis r bus bello praeclare gestistiniti regni anno xv. decedens imperium pacatum filio Sapori reliquit. Hic Romanis paene exitialis fuit. Quibus in Mesopotamia ingenti proelio profligatis,& Mesopopamiam eis eripuit,& impcratorem ipsorum Valerianum vivum cepit. Post Saporem Ormisda annum I. & Varara ncs u. annos XVI. & Vararanes ii I. cognomine Seganes nam enses quattuor Persarum imperiit tenuere. Post hos annis octo Persarum rex v I i. regnauit N ARS E S, quo a Galerio proelio victo, Mesopotamia, Armenia,& quinque Trastigrim prouinciae bello receptae sunt. Post Narbosem Misdates annis vos. & Sapores II.annis LXX. in Persis regnarunt. Cum hoc Sapore Constatinus Magnus,Costantius, & Iulianus imperatores Romani cotinua bella gesserunt. Cu hoc reddita

Ni stibi & Mesopotamiae parte, turpe foedus fecit Iovianus Augustus imperia quam gloriae cupidior. 3. post longaeuum Saporem, Artaxerses II. annis IIII.

259쪽

Sapor III. annis V.Vararanes IIII. cognomento Cermasat annis undecim,Isdigerdes annis XXI. in Persis regnarunt. Isdiger dem Persarum regem moriens Arcadius imp tutorem infantis filii Theodosi iuniori, testamento reliquit. Post eum XIIII. Persarum rex fuit Vararanes V. qui annis viginti, item Vararanes VI. qui annis XVII. Post Perores,qui annis viginti tres, Valens deinde, qui annis quattuor, & Cauades Perogis filius,qui annis XLI. regnauit. Hunc Caua- Q dem quum Zambases quidam regno eiecisset,ipseque annos quatuor regnasset,a Callade regno & vita priuatus est. Cum Cauade Persarum rege ea bella auspiciis Iustiniani imperatoris gessit Belisarius , quae a Procopio in libris de bello Persico describuntur. Post Cauadem Persarum XX. rex fuit Chosdroes, qui annos XLVIII. regnauit. Chos droi successit filius Ormisda,cui anno impcrij decimo mortuo,suffectiis est filius Cauadcs iunior. Hic regni initio Vararanis insidiis regno exactus ,Tiliet ij Maurici j Romani imperatoris ope,caeso tyranno Vararane,regnum paternurecuperauit,annisquexxx rix. regnauit. Qui quia Mauricii imperatoris amicillimus estet ,co a Phoca occiso, bellum Romanis intulit,iisque Syriam omne ademit. Phoca occiso Heraclius contra Persas prosectus bello septem annorum eos vicit,Syriam recepi r,vetere, imperii limites super Euphratem restituit,Choidroe captum occidit,dominicae crucis partem,quam ChoidroesHierosolymis expugnatis sustulerat,reportauit, unde exaltationis S. Crucis dies festus insti tutus est. 3 o Occiso Chosdroe, & rebus Persicis compositis,ex auctoritate Heraclii Persarum xx nil. rex factus est s-lius eius Syrrhois, cum quo Romanus imperator pa-

260쪽

& foedus secit. Extincto intra annum Syrrhoi successit Adesir, qui regnauit mensibus VII. post que

Sarabrasis meia bus II. deinde xxv II. Vararanes me-sibus vi I. Post quem nouissimus Persarum rex fuit Ormisda , quo anno regni nono , a Sarracenis duce Haomaro regno pulso, regnum Persarum in oriento defecit,anno a primo Artaxerse CCCCxIII i. Christiani vero natalis DCX ix. Quo tempore rerum orientalium summa penes Sarracenos esse coepit. Quorum Mahometh Arabs primus rex &propheta fuit,secun y 'dus Eubocaras,tertius Haomar , quo rege Sarraceni Arabia egressi, Aegyptum,Syriam omne usque adAntiochiam & Euphratem Romanis primum ademerui, post bello in Persas conuerso, eos bello Romano attritos,devicerunt, Persarumque toto oriete celebratum imperium sibi ipsis ,religione mutata Vendicarui.

Quod ad nostra usque tempora in ligni rerum gestarum gloria adhuc sub eorum rege Psophi possident

PARTHORUM. REGUM. EPu OGVS V

I Arsaces primus Parthorum reX, creatus anno urbis coditae D HII .regnauit annos XXXVIIIII Arsaces ii .regnauit annos XXXVIIII Pampacius Arsaces regnauit annOS XLIV Phrahartes Arsaces regnauit annos XVl I. V Mithradates Atiaces regnauit annos xxx oVI Phrahartes ri. regnauit annos XXIIXVII Artabanus regnauit annum IVsII Mithradates ii regnauit annos uir IX Orodes regnauit annos xI lx

SEARCH

MENU NAVIGATION