Bibliothecæ Samuelis S.R.I. com. Teleki de Szék. Pars prima secunda, Auctores classicos Græcos et Latinos ex optimis editionibus ordine chronologico dispositos eorumque opera et fragmenta coniunctim edita; patres denique et scriptores ecclesiasticos

발행: 1796년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

di noni non modo debiluari et frangi, sed penittis exstingui per as Siduam librorum lectionem nonnulli existimant, obtenduntque Lacedaemonios, olim invictae fortitudinis laude totius Gracciae

principes, nullam operam libris et liberalibus disciplinis dedisse; immo ipsis Romanis ante holla Punica, cum Italiam omnem armis iam Subactam ditione tenerent, ' harum rerum Studia incognita fere suisse; Gothos denique bellica vir- tute nulli genti secundos, cum Graeciam vastantes lin bibliothecas incidissent et magnam librorum ilcopiam ad exurendum comportassent, admo- lnitos ab uno e maioribus natu suisse, ut a proposito desisterent et libros illaesos esse sine- l

rent: hos enim utili SSimos ad hoc esse, ut Grae-

cos molles et esseminatos planeque otiosos etiam in posterum esticiant; eiusque rei documento es Se , quod ipsi Graecos vicissent, qui libel-

lis perpetuo volutandis ad arma tractanda et resistendum imbelles redditi suis sont. 3 Unda :

12쪽

III Erasmus ipse, magnus alioquin librorum et eruditionis aestimator, pronunciare non dubitavit ad principum et reipublicae munia gerenda parum frequenter idoneos esse, qui libris et disciplinis insenuissent; nam umbris adsuetos ne- Seio quo paeto stupescere, ae veluti glaucomate oculis oborto mentis vertiginem quandam pati quoties in pulverem ae solem, hoc est, ad civilia munia adsciscuntur. Ipsi mei vero eruditioni nocere, bibliothecas et redundantem istam librorum supellectilem auctoritate Petrarchae, primi in media barbarie veteris literaturae instauratoris, Confirmatum eunt, qui interrogatus aliquando, cur litterarum scientia recentiores a

veteribus illis graecis atque romanis longe vincerentur, reSpondit causam esse, quod illi libellos paucissimos, sed scienter et erudite confectos , diligenter edidicissent; hos autem innumerabiles libros, eo,demque magnam partem Lucina minus favente natos, summis quasi labris

13쪽

IUdegu Stare, inillil in a tuo in ex illis praecipue sibi lreddere familiarem intimeque notum. Priscos itaque illos Similes esse hominis esurientis, qui lex uni eo cibo salubri et bene condito largiter sumto famem depellat et corporis sanitati re- lcte consulat; hos autem recentiores iure meri- stoque comparari fastidiosis et delicatis istis, l

qui in convivio plurimis serculis instructo in- lnumera cibaria delibent, neque tamen saturi discedant : nam quae ingeruntur ubi varia sunt et diversa coinquinant, non alunt, ut inquit Seneca. Unde Corn. Agrippa declamatione inve- .ctiva, de incertitudine et vanitate scientiarum,

eruditionis et ostentationis plena abusum literarum et doctorum vitia Satyrico sale defricuit. itiaco et alia horum sero similia in medium lasserunt, qui traductis, ut fieri solet, ad ipsas l

artos et disciplinas hominum vitiis reprehendere l

5.3 Epist. II. de lectione et paupertate. Ita vero cum D tuis ira mentis humanae comparatum est. teste Quinctil. Inst. or. L. I. C. II. quemadmodum cum amphorct angusti , orificii, quae fluidum, si paree infundatur, recipit; si 'iusto copiosius, expuit. Duilipeo b, Cooste

14쪽

nite

bis Sasese

ita.

et vItuperare in animum inducunt laudandos eorum conatus, qui magnum Studium magnamque industriam ad comparandam eruditionem et instruendas hibliothecas contulerunt. Alii scilicet ingenio suo abundantes vel luxuriantes, exemplo Roussavit, 3 in re seria ludunt; alii denique genio suo indulgentes rident ea, quae non didicerunt, et disti cultate rerumque discendarum copia deterriti dedignantur, quae assequi non possunt. Quorum tamen rationes mihi quidem nihilo plus valere videntur, quam Siquis aut ignem aut vinum et aquam vituperare vellet, ex quorum scilicet abusu maxima Sae,pe damnae et pericula in genus humanum exstitisse dissilendum non est. Neque enim illa vitia librorum et bibliothecarum propria sunt, Sed ingenii humani morumque depravatorum communia , quae in his etiam, qui nunquam literas

x. Diseours sur la question et si te relabiissement des scien-ees et des aris a contribue di epurer Ies moeurs. a.) Novum exemplum pravi de literis iudieii atque audaeiae publice calumniandi praebuit nuper auctor Gallo-Disiilaod by GO Ie

15쪽

attigerunt, ab omni hominum memoria deprehenduntur. Vita vero hominis prope uti scr-

rum est: si exerceaS, conteritur; si non exerceas , tamen rubigo interficit. Quam multos autem Imperatores Duces quoe sortis Simo S, eosdemque literarum Studiis deditissimos enumerare possemus, qui splendide nati opibusque assuentes amarunt studia, . Ut Solent pauperes Num Socratem, num Epaminondam, Xenophontem

et Periclem; num in Principibus Romanorum Iulios, Octavianos, Antoninos Augustos; num

Scipiones, Lucullos, Fabios, Marcellos, Lae-

Franeus libelli: Pensehs et observations morales et politi ques, etc. pag. 38a. ubi palam adfirmare non eruishuit et Lumen rationis gradu suo deturbare animam , enervare fortitudinem , laxare conscientias, depravare mores, hominesque sibi solis sapientes a re publiea dueerer verbo, eunetos populos degenerare, prout quisque radiis huius luminis collustratus et excultus fuerit; artem denique typographicam et librorum copiam fontem et sentinam esse omnium malorum.

16쪽

t VIIlios , Furios; num Cieerones lectio librorum ineptos ad gerendas res maximas effecit' num eorum animos emollivit Ili certe sapientissimi, moderatissimi et sortissimi viri, si nihil ad percipiendam colendamque virtutem literis se adiuvari intellexissent, nunquam Se ad earum Stu-- dium contulissent. Unde Plato, gravis rerum pronunciator, tum demum beatas fore respublieas putavit, si aut docti ac sapientes homines eas regerent, aut ii, qui illis moderarentur, omne suum studium in doctrina ac sapientia collo-- CaSsent; atque hanc potestatis et sapientiae coniunctionem saluti censuit civitatibus esse poSSe. i. Neo minus vere quam prudenter Demetrius Pha

lereus Ptolemaeo Regi suasit, ut libros de regno et principatu pararet et legeret; do quibus enim

r. De Republiea Lib. V. Idem eonfirmat Ph. Melanehiston, vir splendidi ingenii et subacti iudicii, praefati ne in P. Terentium , qui beatas fore Respublieas dixit,

si literis exculta iuventus ad maiores res gerendas accesserit , subiungitque publieae temporum suorum calamitatis velut causam e quod eum nullae literae . nulla scientia neque religionis neque virtutis sit in his, qui tenent respublieas. eorum inscitia omnia sacra et profana , divina atque humana miseeantur. Disitired by Coos e

17쪽

amici Reges admonere non audent ea in libris. exstare. (Plutarch. in Apoplit. Caesarem vero Octav. Augustum imperii asSertorem artisque regnandi peritissimum eloquentiam studiaque lihoralia ab aetate prima et cupido et laboriosissime exercuisse; in evolvendis denique utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectatum esse,

quam praecepta et exempla publice vel privatim salubria, scribit Suetonius lib. II. Alphonsus quoquo Arragoniae et Neapolitanorum Rex clarissimus idem et fortissimus optimos consultores dicebat esse mortuos, libros scilicet ad nutum adsentari et blandiri nescios, consectisque atrocissimis bellis omnem suam felicitatem libris et bonis literis adscribere atque ex iis usum et iura armorum se didicisse fateri non erubuit,

dicere solitus se illum diem perdidisse, quo non aliquid legisset. Ipsi denique summi Pontifices Romani' Eugenius Iv. Nicolaus V. qui primus Vaticanam constituit Bibliothecam, tum Pius

18쪽

II. antea Aeneas Sylvius Piccolomineus dictus, Leo X. IIadrianus M. et nostra demum memoria Benedictus XIV. singulari studo foverunt li- teras et earum cultores; viamque boni in artium in Europa incrementis post captam a Turcis Constantinopolim munivit Etruria et quae Caput eius urbs Florentina ubi Laurentii Medi-Cei in conquirendis superstitibus ex diluvio har-harico antiquis auctorum utriusque linguae codicibus industria omnes omnium conatUS SU peravit. Ex Cardinalibus S. R. E. Bessarionem, Sa- doletum, Bemhum, Baronium, sapientiae et doctrinae laude eminentissimos; ex praecipuis vero Angliae, Belgii, Galliae et Germaniae ornamentis Fr. Baconem Verulamium, II. Grotium, A. Thuanum et EZechielem Spanhemium, viros ingenii lumine ad seculi et nationis suae gloriam

natos maximisque honoribus illustres et summaei Uditione conspicuos, commemorare Suffciat; qui licet in administranda Republica vitam contrivissent suam, ita tamen omni doctrinae genere ex-

19쪽

X colluerunt, ut nulli rei praeterquam libris volvendis omne tempus aetatis insumsisse viderentur. Neque vero contendimus, nisi literis eruditaim civem, patriae utilem esse neminem posse, sed hoc duntaxat dicimus: nisi litteris exculti sint l

ii, qui velut in reipublicae puppi sedentes cla- s

v Um tenent, multis eos muneris sui iisque spraecipuis partibus necessario delaturos. Mul- ltos certe homines excellenti animo ac virtute liuisse et Sine doctrina naturae ipsius habitu sprope divino per se ipsos et moderatos et gra- sues exstitisse, atque Saepius ad laudem et virtutem naturam Sine doctrina , quam sine natura valuisse doctrinam, monet Cicero; addit tamen, quod cum ad naturam eximiam atque lillustrem accesserit ratio quaedam consormatioque doctrinae, tum illud maxime praeclarum ac Singulare soleat existere; et si ex studiis litto-

3.3 Muret. Orat. de laud. literar. Perlaetos autem viros Plutarchus (de lib. edue. eos eensuit, qui saeuitatem civilem eum Philosophia permiseere et contemperare nov

20쪽

XI c te rarUm Sola delectatio peteretur, haec tamenerae animi remissio, ut honestissima et liberalissima Prae caeteris expetenda ESSet. Nam caeterae, nev que temporum Sunt, neque aetatum omnium, i si neque locorum. Ilaec vero studia adolescentiam , Alunt, Senectutem oblectant , Secundas res or-

is di nant, adversis perfugium ac solatium praebent; lis delectant domi, non impediunt soris, pernoctant: ac D Obi Seum , peregrinantur , miti eantur ; quae omnia haec, si ipsi neque attingere, neque sen- p Sta nostro guStare possemus, tamen magni laceroi tet deberemus etiam cum in aliis videremus.

i , Obtrectatores ergo illos, qui obtentu pie. . . tatis litteris bellum indicunt, meminisse velim sapientissimi Angliae Cancellarii effati: leves gustus in philosophia movere sortasse ad athei-

Smum, sed pleniores haustus ad religionem reducere. Veritas etenim non refugit lucem, quin . immo magis nitet in luce, quam in tenebris, in s. quibus scilieet omnibus coloribus bene convenit.

SEARCH

MENU NAVIGATION