Bibliothecæ Samuelis S.R.I. com. Teleki de Szék. Pars prima secunda, Auctores classicos Græcos et Latinos ex optimis editionibus ordine chronologico dispositos eorumque opera et fragmenta coniunctim edita; patres denique et scriptores ecclesiasticos

발행: 1796년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

XXII rentissimarum cultum et humanitatem his Musarum Saerariis censeri testis est experientia.

Apud Ilungarorum gentem armis innutritam et Marti potius quam Musis deditam, seculo XV regnante et Musis favente Matthia Corvino animi nobiles ad excolendas literas fervere atqUE ad studia optimarum artium excitari coeperunt, nee ullae memorantur bibliothecae publicae ante inobilem illam Budensem a Rege Matthia Corvino conditore instructam et magnificentissime adornatam, quae immani tandem Turcarum surore post sunestam et Regi et Regno et literis ad Mo- haesium cladem A. isa 6. direpta eSt, cui VS re-

liquia, tanquam a naufragio tabulas ereptas hodie Palatina Bibliotheca Vindobonensis et nolsionbut-

a) Sunt, qui praeter seholas inferiores aretis Monasterio. rum et Abbatiarum ea neellis inelusas, iam a Ludovico M. Quinque . Eeelesiis An. MCCCLXVII. et Budae a

Sigi simindo Rege An. MCCCLXXXVIII. studia, ut vo- s

catit, generalia sive Aeademias institutas velint. Paul. l

32쪽

XXIII toliana Servant. Tristem vero ante cladem lianc

Mohaesianam in IIungaria Reipublicae faciem Aulaeque consilii inopis inertiam vividis depinxit coloribus Sig. L. B. Ilerberstoinius Ferdinandi I. Imp. ad Lud. II. R. II. legatus in Commentar. rer. MoseoVitie. pag. io8. ubi inter caetera

scribit: Primores regni ac praecipue Praelati,,luxu pene incredibili dissiliebant et certabant

, , quasi aemulatione quadam tum inter se tum, , CUm BaronibuS, ut alii alios profusione et Splendore vincerent; cum contra quasi solitu- , , do qUaedam esset circa Regem et sines regni, ,interea destituti necessariis praesidiis impune,,ab hostibus vastarentur. Episcopatus, dignita,

i. Nie. olabi Eungaria. Suo. Vindob. i 6s. et Lambeeeii Commeniar. Biblioth. Vindob. . Lib. II. e. IX. Casp. Hellai Hist. Mathiae Regis. fol. Claudiop. Colloelio Maderi de Bibliothecis dio. Helmst. IZo2. N. Naldius de Bibliotheea Budensi, iii Belii Notit. Hung. laenichius de merit. Mathiae Reg. in rem literar, in Meletemat. Thorianensib. Pauli Fabii de Bibl. Budensi Commentatio d. Lips. Schier de Bibl. Budensi. Diss. to. Vindob. II 66. VallasEM Tentamen. Hist. Lit. sub Malli. Corv. ira Bung. to. Loii.ie. I γε Diuitiata D, Cooste

33쪽

XXIV,,teS et praecipua quaeque officia promiscue non , ,pro meritorum ratione conserebantur et quo

plus potentiae quisque obtinebat, hoc plus iu-

ris habere credebatur etc. Subiungitque non , , inepte quendam ex aulicis tum dixisse, se nun- sequam vidisse vel audivisse regnum ullum, , quod maiore atque Ilungaria gaudio et tripudio periret. si Neque id prosecto mirum cuiquam videri potest, qui modo ad animum revocarit, incredibiles illas vicissitudines et bellorum calamitates, quibus IIungaria adflicta fuit. Nihilo tamen minus nunquam in IIungaria ingenia temporibus , sed tempora duntaxat ingeniis desuerunt: laetioribus quippe, rerum potiente Matthia prudentissimo et sortissimo principe incidentibus temporibus auspiciis litteratissimi Regis, integro ante Seculo quam renatae in reliqua Europa essent literae, eas in IIungaria cultas fuisse legimus. Fuit vero Matilitas Corvinus (ut verbis eruditissimi Fr. A. Κollarii omnia breviter complectar) quemadmodum rerum gestarum

34쪽

gloria clarissimus, ita iurium Coronae suae pe-,,ritissimus debetque immortalem istam laudem Suam eximiae primum prudentiae et sortituditani suae , quarum auxilio inanem religionem ,, Exegit animo, tum splendidissimae bibliothecae, , ,quam quaesitis toto pene orbo libris in Regia , , sua Budensi amplissimam statuit; denique vi- , ,ris doctrinae et virtutis laude celeberrimis, quorum contubernio mirisiice semper delectatum, , fuisse annales libri nostri testantur. si Felices populos, solicissima regna, quorum Reges his praesidiis communiti clavum imperii tonenti In Transilvania barbaris maximam partem literarum, que rudibus circumsepta gentibus et per Centum quinquaginta circiter annos sub principibus indigenis fere omnibus in Turcorum clientela constitutis, immani Tartarorum aliorumque barbarorum populatione saepius deformata sero admodum, nec nisi longo demum post resormationem Sacrorum intervallo, cura. quali Scunque literarum et cogitatio condendarum bibliotheca- ruta suscepta suit. Dubiis enim illis temporibus non modo opportunitas ad libros comparandos,

35쪽

XXUI sed plerisque oti Ain voluntas, proponsio animi aliis, caeterae rationes multis, sacultates fero omnibus, et haec universa singulis desuerunt. Accedebat regionis situs a populorum cultiorum commercio nimium quantum Segregatus atque remotus, nee non Scholarum et gymnasiorum frequentiorum penuria et ossicinarum typographicarum raritas, itemque bibliopolarum et tabernarum librariarum desectus aliaque Sexcenta huius generis impedimenta. Neque tamen haeo tanta incommoda absterrere Principem Gabrielem Bethlenium I tarensem potuerunt, quo minus rem literariam in Transilvania florentiorem redderet , non modo evocandis magna mercede PGermania viris omni doctrinarum genere eXCUltis , Alstedio, Piscatore , Bis terseidio, opitio alii SqUe, verum etiam nova artis typographicae osticina et bibliotheca Albae Gyulae in sede sua principali condenda, quam ille ad imitationem Rogis Matthia instituerat congestis in eam rarioribus non solum ex universa Europa libris typo excusis, sed etiam ex vicino Oriente codicibus manu descriptis , quae prima suit publica

36쪽

apud Transilvanos Bibliotheca. Quo quidem thesauro non diu Transit vanis si ui licuit communi bibliothecarum lato mox paueis post annis interituro. Cum enim Turci ac Tatari A. MDCLXI. duce Ali-Passa omnia ferro stam ma quo his in locis foede popularentur et ubique caede, rapinis et incendiis miserandum in modum graSSarentur, etiam templo Albano elegantis structurae et bibliothecae praetiosissimae ignem subiece-rUnt eamque in cineres redegerunt. i Quae hodie in Gymnasiis publicis usibus studiosae iuventutis destinatae reperiuntur bibliothecae, hoc ipso, quod vivimus, seculo colligi coeptae potissimum ex eiusmodi libris compositae sunt, quos Studiosi iuvenes liberalium artium condiscendarum causa in exteris oris peregrinantes et celebriores inprimis Germaniae, Angliae, IIollandiae et Ilelvetiae Academias tanquam mErcaturam bonarum artium adeuntes undique conquisitos secum una in patriam deserebant, quae unica ratio modusque multiplicandorum in Traia

37쪽

XXVIII

silvania librorum iam inde a renatis in Europaliteris suppetebat. At quanta impedimentorum clades importuna laudabiles illorum conatus antea pressit et morata est lHis autem, quae nunc vivimus temporibus ad laetiorem apud nos rei literariae fortunam copiamque et abundantiam librorum non minimum conserebat longum illud otium , et diuturna tranquillitas, qua sub Magnae illius Matris Mariae Theresiae principatu, post tantas superioris acvi bellorum calamitates et tempeStates, tandem

aliquando perfrui nobis licebat. Qua quidem felicitate ego quoque usus, anno aet. XlX. huius seculi LIX. Divae Principis venia prius impetrata, ad comparandas Musarum opos in Eolvetiorum , Belgarum et Gallorum Academias celebriores doctissimisque hominibus et liberalibus studiis si orentiores me conferebam. Eic igitur

omnium humanitatis studiorum bonarumque amor literarum excitabat atque adeo inflammabat in animo meo mirabilem quendam ardorem praestantissimorum quorumque librorum,

38쪽

XXIx non tantum magna sollicitudine sumtibusque

i haudquaquam exiguis coemendorum, verum etiam domum et in patriam magno intervallo disiunctam deportandorum. Quo ex tempore Usque adhuc in Re publica versatus et primum quidem sub Diva Maria Theresia in numerum Cubiculariorum Regiorum adlectus, munereque

i Supremi Comitis tomitatus Xukullotonsis et Consiliarii in Curia Transilvaniensi Actualis do

functus; tandem vero ab Augusto Iosepho II. immortalis memoriae, Consiliarius Status Actua

lis Intimus renunciatus et ex Transilvania ad

obeundum in Comitatu Biliariensi Supremi Comitis , in Comitatibus vero SZabolefensi, Aradien

si, Bohesiensi, CSanadiensi, Csongradiensi et Districtu Oppidorum Baldonicalium Admini stratoris munus cum delegata Regii Commissarii potestate in I ungariam excitus; inde denique exacto biennio , ad gradum Pro - Cancellarii

Ilungarico - Aulici evectus et mox honore etiam Comitis Supremi Comitatus MarmarostenSis condecoratus; postremo autem imperii habenas

moderante Sapientissimo Principe Leopoldo II.

39쪽

XXX Restauratore, Cancellariae Aulicae Transiluanicae Praeses creatus et dignitate Cancellarii Aulidi auctus iterumque Praesectura Comitatus Biliariensis donatus, inter Severiores etiam omnium horum publicorum munerum curas nullum ego locum, nullam temere occasionem dimittebam, augendae quotannis et ex omnibus Europae angulis locupletandae huius meae supellectilis librariae : neque meae me vitae vicissitudines et ingens regionum intervallum, aliaeque maximae difficultates prohibere poterant, quo minuS Supra meas sero vires, sortunas et facultates sumtus impenderem omnemque operam et industriam in amplificanda et ornanda hac mea Bibliotheca figerem atque locarem. Eos vero Sumtus

faciendos, hanc curam et sollicitudinem impendendam, mihi hac mente propositoque putavi, ut patriae librorum penuria laborantis inservirem commodis; deinde ut me quoque ipsum utilem Reipublicae atque idoneum praestarem et quoties animum a severioribus curis ad amoeniores Musas revocare liceret, legendis sapientissimorum hominum omnis aevi politissimis ingenii

40쪽

XXXI monimentis me oblectarem. Ex opibus scilicet quantumvis exiguis, quibus alii, quos blandiori fortuna respexit vultu, rem suam familiarem augere vel certe ad luxum et fastum abuti con- Sueverunt, hane ego librorum in omni doctrinarum genere praestantissimorum copiam eum deisiectu mihi comparavi ad haeredes meos Fidei Commissi lege transmittendam, integre con Servandam et praeter haeredes meos aliis etiam bonarum in patria literarum cultoribus sub certis conditionibus usui olim suturam. IIoe si insanire est, Saltem eum ratione in Sanire mihi videor. Verum enimvero vitae summa brevis Spem movetat inchoare longam et cum faciendi libros multos, ut inquit Regum Sapientissimus, nullus Sit sinis lectioque multorum corpus defatiget , prudens illud Senecae monitum ' ) ad animiam revo ans: cum legere non possis, quantum habeas, sat est habere, quantum legaS, Circum Spectis rebus omnibus rationibusque Suh

a. Ecclesiast. e. XII. U. I . a. Epiat. V. de lectione et paupertate.

SEARCH

MENU NAVIGATION