Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

num Μ CCC. idque admittet Pater Bosqui erus, si antiquum legat voluiiren vetustae impressionis Venetae anni ΜDiv. sol. 7.& 78. aut a se novi ter edi - . tum centuria prima c. 96. ubi ex quodam eventu anni MCCcli I. confirmatur veritas Indulgentiae sanctae Mariae de Portiuncula, & c. 97. ad id ipsum aliorum inducitur testimonium sub anno MCCCX. Non itaque librum scribere potuerunt tres illi Socii a Sedulio assignati , neque coaevi illi a Bosquiero relati, neque certo ullo argumento , aut probata Ope ris inscriptione hucusque constitit de legitimo eius Auctore. His incidenter de hoc opere, quod saepius ei lavimus, adnotatis , subjicimus supradictarum litterarum transumptum, ex quo Eliae in scribendo peritiam, in Scripturis reserendis eruditionem , & erga suum Institutorem pietatem filialem , non obscure Lector percipiet. Dilecto sibi in Christi Fratri Gregorio Minturo Fratrum , qui sunt in Francia, eum omnibus Fratribus suis, nos risfrater Diai peccator salutem.

XLV. A Ntequam loqui incipiam suspiro, ct merito quas in απdantes

Tric o sese rugitus meus quia timor quem timebam,epenit mihi, evenit er vobis ; π quod verebar acetii mihi, aecidit c ' vobis, fuia Franei seus eoin-

longe a nobi actus es consolator, qui portabat nos, velut agnos iu brachiosuo, peregre pro nus es in regionem longinquam . Dilectus Deo σhomini I receptus es ad Deidissimas mansiones, qui legem visae , d diDAρονις docuit Iacob , Iesumentumparis tradidit Urari. Gaudredum ni 'μ' miis propter eum, sedduendum nobis, quos , ibo absente , circumdam tenebrae, or operit umbra mortis , commune damnum , sed meum singulare periculum , quem in Ipso tenebrarum medio dereliquit multis occvation Θur circumdatum, or oppressum sagellis innumeris. Propterea deprecor, dolete mecum, Fratres, quia ego nimis doleo , Ur condoleo vobis, quoniam pupilli sumus araque Patre, or orbati lumine oculorum Nos,orum. Here , vere lumen erat praesentia Fratris, Patris nostri Francisci, non fluis nobis , fui eramus prope , sed ter hir, qui longe eravi a nobis stros laneor vita . Erat enim lux a vera luce emissa illuminans his, qui in tenebris peraυ, ct in umbra mortis sedebant, ut dirigeret pedes eorum in viam pa- ' 'cis. Iuod e ferit, prout verus meridies oriens ex alto tu serabat cor 6VI, Loe. i.να. accendebat Glantarem irae amoris sui, praedicans rexuum Dei, θ' eou- vertens corda mirum ad illos, ct imprudentes ad prudentiam justorum , O iu universo mundo parapit Domino pleb m novam. Ad in las Iove di- statum es nomen ejus, or miratae Iunt uniores: terrae mirabilia opera VI. Propterea nolite Filii cer Fratres, trisuri quod excedaI tuo u , quoniam orphanorum Pater Deus consolabitur nos conjolationesus saucta, t.

Os et ii, Fratres ,super τοι ipsos set e , non super illum e nam media vitai morte sumus, ipse vero transit de morte ad vitam : jucundamini, quia Gntequam tolleretur a nobis tamquam alter Pucob omnes filios suos benedixit, or omnibus remisi eulpas, quae in eumfanaefuissent, vel regitatς aboli frum. Et his dictis annuntio vobis gaudium magnum, or miraculi novitatem. A seculo non es auditum laterinum Graeterquam in Filio Dei, qui es Christas Detis. Non dis ante mortem Frater , ct pater noser a a- StIgmatum rem-

ruit Crucifixus, quinque plagas, quae pere sum sigmata Chrisi, portansis c scire suo : nam manus ejus spedes, quas stuncturas clavorum habuerint ex utraque parte confixas, reservantes cicatrices, ct clavorum

162쪽

membra bactabilia post most

tuus .

opinio 1.

ni redinem ostendenter, Iatur uero ejus lanceatum paruit, cdi sepesanguinem mi ora vix. Dum adhue vivebat Diritur ejus in eorpore, non erat in eo asperus , sed despectus vultus ejus, ct nullum membrum in eo remansit araque nimiapassione . Ex contrauione nervorum membra ejus rigida erant

serusolent ese hominis moraui, sedpos mortem ejus pulcherrimus aspectus es, mira eandore rutilans, Dioscam videntes. Et membra, euae prius rigida erant inacta sunt motus nimis ,sese vertentia hue atque illuc secundum positionem Dam , tamquam pueri delicati. Ergo, Fratres, benedicite Deum earli , ct coram omnibus conssemini tui, quia fecit nobiscum misericordiam suam , ct habete memoriam Patris, Fratris nos,i Francisci, ad laudem ct gloriam ejus, qui magni alit eum inter homines, o coram Angelis σ- risessit illam. Oretis pro isse, scut antea a nobis ρsulavit, er i umorate , ut mur nos cum isse inciaxf-gratiae sanct partie9er. Aisen. Larto nonas Octobris die Dominica, prima hora nomi praecedentis Pater, ct Frater nostir Franciscus migravit ad Chrsum. Hos ergo eari θ' mi Fratres, ad quos litterae promtes perpenerint, Israelitui populi sequentes vestigia deplorantii Moben , or Aaron inc0tor duces suos, viam δε- mus lacoriis tanti Patrissolatio desiIMI . Licet enim piumst eougaudere Franciseo, pium es tamen sere Franciscum. Revera piuin es congaudere Franciso, quoniam ipse non obiit ,sed ad caelestes nundinas abiit, secum p eoiae breumferens, se in plenilunio reversurus. Pium est flere Frane eum, quonsam qui egrediebatur , cdi regreddebatur tamquam Auran , ω ferens nobis de theyburoseo nova o Petera, O consolans nos in omnI tribulationens , de medio nostri sublatus es, oe nunc stupiui Leimur absque patre. S d Oniam scriptumes: Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Omnes, FNIres corissimi, oretii instanter, quos s lagunculasses eonfracta es in valle filiorum Adam: summus tamen ille figulus aliam honorificam restaurare dignetur, ρ- styuper multi inem gentis nosse , nos,seat vera: Machabaeus, antecedat ad ρ lium. ει quia non es super- suum orare pro mortuis, pro anima ejur oretis ad Dominum. 2 libet Sa- terris dicat tres missas, singuli cierici Psalteriuis , MIei quinque Pater noster, Curici dicant solemviter vigiliam tu communi. Amen.

IRATER ELIAs PECCATOR.

XLVI. Qui huie Chirographo, aut modo eredat subseribendi, laceteram legat attente epistoJam , nullum magne pium aut humiliorem dixerat Elia: sane apud exteros, qui hominis genium penitus non examinarant, egregie audiebat circa Fratrum regimen , & morum pietatem. Gravissimus vir Lucas Tudensis illius temporis Antistes , qui hoc ipso vel sequenti anno ex Hierosolymis regrellas , cum Elix sermonem habuit quippe quinquennio ab impressis sancto Francisco stigmatibus opus suum adversius Albigensium errores scriptit , ut ipse testatur lib. a. c. II.&lib. 3. c. iq.& II. meminit antea initi colloquii cum Elia , jam Francisci successore) eum vocat Virum sanctissimum, beatissimi Patris Francisci successorem, & Virum venerabilem, cujus solius auctoritatem sibi lassice re judicavit, ut in gravi opere adversus obstinat illinios haereticos scribendo referret in fidei nostrae confirmationem, quae hic oretenus eidem narraverat. Ab aliis etiam grave accepit testimonium , dum pietatem praetulit, quae tanta fuit, ut omnium confod alium sibi conciliarit amicos,&suffragia , cooptatus anno sequenti Romae in Ministrum Generalem.

Sed erectus super Fratres suos justificationem suam , quam carpit tenere, Duiligeo by Corale

163쪽

Μinorum

deseruit , neque in loco magni hujus tentorii laetos fecit funiculas suos, Neque HaresIuos consolidavit Dei timore , & sancta humilitate; sed exaua tum es eis ejus, oe laetati sunt oeuli, or ambulavit in metris, propter quod remotum es candelabrum ejus de Deo suo , &substitutus est alter in

sede ejus , ut amplius reseremus ad annum ΜCCXXX.

XLVII. Beatae Elisabethar stib tenero & pio castissimae sponsae praeludio superius virtutes descripsimus; nuptae, item & sub inviolata lege mariti sanistissimam vitam jam per quinquennium agentis cetera praeclarissima facta iam sub hoe ultimo anno siui cum optimo Principe Ludovico Lanigravio conlisrtii, libet recensere. Per id tempus sacerdos Christi Conradus Marpurgensis vita & eruditione praeclarus fuit. Is facta sibi

Pontifice maximo potestate, verbum Dei per Ale inaniam praedicandi, adeo dexteritate pariter,& ait istoritate concionandi valuit, ut non minus severitate rebelles compesceret,quam honos alliceret, animaretque comitat . Verbis vita ad amussim respondebat ; erat enim divitiarum & ambitionis contemptor, Religionis Christianae ardens et elator, hae leticorum hostis, ac impugnator acerrimus. Ecclesiastica bona neque per se ambire non habita, neque suscipere oblata unquam est adnotatus. Uestis illi vulgarem non ex edens, mensa frustalis, domesti ea disciplinae fama incolumis . Huic Lud vicus clarissimus Princeps omnes Templorum praefecturas ac Sacerdo dotia , quae ipse conserre habebat, conserendi in quos vellet, potesta rem dedit; utque ab Elisabetha obedientia, matrimonio congruens, prae

staretur, assensus est: quam illa & devotissime praestitit, & studiosissime servavit, non solum toto biennio , quo Princeps postea super vixit, verum etiam postea quam e vita migravit, & quidem multo promptiorem absolutioremque. Habiturus aliquando concionem idem Magister , de rebus , ut selebat, divinis, eidem Christi famulae interesse praeceperat . Quod cum illa inopinato Sororis Viri sui adventu praepedita, non implesset, statim ut inobedienti remandat, incertum serio , an tentandi astu, nolle se deinceps quidquam ipsi jubere, quae datam obedientiae fidem tam facile rupisset; uteretur de inise libertate sua : haud eum se virum esse , qui verba sibi dari aequo animo posset serre . Hoc nuncio vehementer Elisabetha percussa , Magistrum postridie maturius adit: dejectisque in terram prosundo pudore, luminibus, veniam tibi dari supplieiter poscit. Quam cum ille veluti indignabundus aversiaretur , ad pedes ejus regia mulier, nulla habita generis sui ratione , advolvitur : ea demum humilitate veniam consecuta, caesis tamen prius ancillis, quarunia forsan negligentia causam huic offensae dederat.

XLVIII. Quis, qualisve fuerit hie Conradus Elisabethae instructor,

non omnibus compertum . Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum MCCXI V. & ΜCCXXXIII. Doni inicanum constituit, modo de hoc nostro sermonem instituat. Conradum etiam Teutonicum Inquisitorem per Germaniam a Gregorio IX. creatum , martyrio coronatum , quae etiam

hujus Viri sunt notae, sitis eon dalibus adstribunt Leander Albertus , ex eo Antonius Senensis, & Ferdinandus Castillo. Attamen vel eos errare , vel hune alium ab illo esse manifeste probant temporis ratio , Auctores coaevi, & Pontificia diplomata. Anno MCCκiv. non potuit auctoritate Apostolica praedicare per Germaniam , ut habet Trithemius, nec

Inquisitionis exercere ossicium; neque enim ante annum M CCXVI. , Vel

sequentem , confirmato jam Instituto , sanctissimus Pater Dominicus quempiam ex sectatoribus e Tolosa ad alias regiones transiuisit, ut scri-

tui .

Theodoris

c. II.

164쪽

bit sacri illius Instituti Chronologus Castilio . ossicium etiam contra hinreticos inquirendi Conrado huic nostro non tribuit Innocentius III. qui anno illo M ccxiv. sedit, neque ejus Successor immediatus Honorius, sed Gregorius IX. , ut videre est in ejus regesto ad annum vii. Pontificatus ep. 173. Ex eodem etiam regesto constat ossicio egregie iungentem e Moguntia venientem, ut concitatum contra se odium declinaret, juxta nativum solum Marpurch trucidatum fuisse anno Μccxxxi II. a militi- . . bus Dominorum de Dornbarch & amicis Comitis Se ynensis , ut reserte.-T Trithemius . Ille autem Conradus Teutonicus , de quo supra citati Seriptores Dominicani, occisus est in publico foro, dum frequenti popu-

' Io eoneionaretur anno McCXXVIII. ut, praeter ipsos, BZovius confirmat. , a tuta Auctores coaevi Iacobus Montanus Spirensis, Anonymus quidam Mino-

S. εις - βε rita seriptor vitae sanctae Elisabethae MS. in nostra Bibliotheea Lovaniensi, ἱ- .is Theodoricus Turingus Dona inicanus apud Henricum Canisium torres, .ms m. Clerici laeularis notas in hoc nostro describunt ,& expresse Theodoricus, modesto, & humili clericali habitu contentum assirmat. Gregorius Pontifex anno vi I. sui Pontificatus ep. 3 φ . scribens ad Praelatos Ecclesiarum de ejus morte , & anno ix. ep. I 67. & I68. ad Archiepist pum Salleburgensent, ut procedat contra interfectores ejusdem nullius

regularis Instituti fuisse indicat apertius. Quare facile mihi persuadeo , illum Domini eanum alterum ab hoc fuisse , vel omnino deceptos, qui

misit obeat ea

tiam a

Abstinet eit, sex magistri prae

hunc Praedicatoribus connnmerant.

XLIX. Anno proxime eIapso huic pio viro obedientiam promisisse in Coenobio salictae CatharinaeSanctimonialium ordinis CisteretensisCivitatis Ysenacensis, vult cum anonymo nostro Theodoricus, dum duobus annis, vivente marito, obedientiam hanc ei scribit praestitisse. Ludovieus autem princeps anno MCCXXVII. e vivis excessit. Multas eerte sub eo didicit virtutes , magnamque suo vim intulit corpori. Solebat in convivio praeter morem nobilium foeminarum , Principi proxima residere: volens etiam hane in parte suam erga illum caritatem demonstrare , licet hoc ipsi non parum afferret incommoditatis . Nam accepto Magistri mandato , ne quo victu per vim , aut per aliud compilationis genus parto, aleretur; magno prorsus cogitationum aestu jactari coepit, dum mensae assidens, nunc hos , nunc alios cibos attingere vereretur edumque ad singula edulia conscientiae scrupulo permovetur; omnibus pariter abstinere stam non potuit, quam non debuit. Tres ancillarum , socias abstinentiae hujus habuit, quarum tranquillitati perinde, atque siuae prospectura, ex aliis quae in dotem aeceperat, tam sibi quam illis victum ministrari procuravit. Principis etiam ea in re favorem ac comitatem experta singularem, qui si quippiam scrupulo futurum inferri mensis contigisset , ejus rei certiorem , vel nutu , vel insinuatione maritali, faciebat uxorem . Destinabat & ipse pari semet abstinentiae mancipare; propalam etiam testatus , aegre sibi tam salubris propositi virtutem , quominus ad rem celeriter conferret , offensione procerum quorumdam intercipi, retardarique, qui continentiam ejusmodi non Religioni ac devotioni, sed superstitioni imagis atque delirio adscriberent; daturum tamen se operam , ut quamprimum, vellent nollent obtrectatores, quod persancte destinasset, in lucem ederetur , pergerent illae, ut coepissent, perbrevi se comitem habi turae . Oeconomos adeatrasque nonnunquam Elisabetha , dum ossiet nascircumiret, utpote Domina domesticae particeps curae , pereunctari sollicita; justene partus, an s cus, esculentorum poculentorumque proventus

165쪽

suppetereti Ubi restivit, utraque juste provenisse, indeque victum diei praesentis suppeditatum iri, veluti gratulabunda hoc ipsium ancillis aperiens: Hodie, inquit, Deo propitio , laute excipiemur & humaniter. Neque vero continuo illam inter exquisitas etiam ciborum lautitias, temperantiae subibat oblivio; astu quodam ossicioso genium suum fraudare solitam . Enim vero dum nunc Principem alloquitur, nune his lautiores buccellas apponit, nunc illis poculum ossicii gratia porrigit, nune '.statoribus , ancillisve negotium aliquod injungit; etiam ipsa a non curantibus esitare putari poterat : cum tamen aliis affatim expletis, saepius ipsa famelica triclinio excesserit, tortulisve mellitis , aut arido pane sustentari habuerit necesse. Ceterum si cui ademptam injuste rem familiarem comperisset, confestim damnum omne ita resarcire curavit, ut is , qui jacturam secisset non tam perdidisse , quam commutasse res suas vi

deretur

L. Advenerat festus quidam dies, eum Elisabetha pretiosis ornatia δε - - , . vestibus, aureamque capite gestans coronam, ac familia frequenti stipata, de more christiano , rebus divinis interfutura , in subjectam arci Di- cisis, iis,1 vorum Basilicam ibat . In ressam primo statim contuitu crux Dominica, ..h.mevi ''''Iatque ex ea pendens imago Salvatoris, penitissime compunxit, compuniaetae lacrymas excussit, lacrymanti talia cogitanda suggessit: En Creator, & Redemptor meus nudo corpore, brevi dumtaxat praecinistus tem-mine mea causa ignominiosam in cruce mortem oppetit: &ego misera,

gemmis , auro, bysis , & purpura contecta , vitam coelestibus indignamheneficiis, perdo magis quam ago. Illius caput intra Pilati aedes spineae

corona dispunxit, meum vero aurea venustat. Illum ab amicis desertum, Iudaeorum vallarunt opprobria: me numerosa circumdatam familia, eum hinatrantui, suspiciunt, honorant. Hic meus est erga illum observantiae servor Z Haec animi gratitudo λ Hoe vicariae dilectionis munus t Me miseram , me infelicem l Sic illius Obedio praeceptis; beneficia revolvo , vestigia sequor, qui me cum non essem , creavit, perditamque suo sanguine redemiti Tantae autem hi cogitatus intentionis erant, ut destituto viribus corpusculo , ae saeie tota in pallorem versa , repente Regia Mulier humi veluti exanimis prolaberetur , cunctis qui eam stipabant vehementi pavore perculsis : elatamque soras tanti siper sacris undis aspergere perseverantibus, dum stupore cessante , compos mentis redderetur. Hae defeetione, veluti quodam oraculo persuasa , pretioso d inceps an i ch;ὰ ista ρυζetu , quo ad ejus personae, quam gerebat, honestas pateretur, Ebstinuit: Hreuiridit . ita ut penumero sub holoserieis vestibus cilietum gestarit.

LI. Principem si quando longius proficiscentem sequi non posset ,

domi remanens, omnem prorsus vestiunt sibi cultum interdicebat, anti- ictuque nativi coloris contenta: ut a plebeis haud multum differret M,Λερ;, ω; hi Tum etiam precationum assiduitate , verberum usu, vigiliarum produ- vestibus. otione carnem spiritui subjugans : blandientes pro aetate voluptates , haud secus atque jam viduam agens, edomabat. Reverse Principe etiamnum ipsa, quam ad tempus virtutis gratia seposuerat, vestem comptio rem resumebat, scite admodum declarans, quid, absente marito, castam uxorem, quid, domi agente, praeserre deceat. Tentavit & opulentas quasdam mulieres, quibus familiariter devincta erat, abstrahere a luxu ia.. ' i' 'pretiosarum vestium, exemplo simul & verbo . Nec eam sesellit eventus . Nam etsi dissicili primum aditu, pertinaci tamen instantia aliquando quod volebat, persuasit; essecitque, ut quaedam illarum voto etiam .II. V per-

166쪽

Αnnales

Y - .i in il perpetuae castitatis semet Obstringerent . Tres praeterea liberos exhi .re. Elisabetha praestantissimus Princeps sustulit, filium unum Hermanaum nomine paterni Principatus haeredem , duasque filias quarum una Duel Brabantiae in matrimonium collocata est ; altera Sanc timonialium adscita Collegio, atque in Dominam electa, illis religiose praefuit. Ceterumo.., ἔκ Mi Elisabetha partu edito, post expletum legitimi temporis spatium , quo se

Hie intrulli Tς limine continere consueverunt puerperae , ipsa per se gestare sobolem, atque nudis pedibus, amictu laneo , mediocri comitatu per deest ve xosi montis iter deportatam Templo inferre, illatam una cum cereo su nati ponere super aram solebat. Reversa dehinc domum , mox paupercu Iam mulierem obiter adnotatam, & tunica donabat 3c pallio . --...a. LII. Maxima sane commiseratione erga pauperes , atque ineomm ... ., membrorum laborantes erat, ut ei concinne admodum sancti Job. verba convenirent. Ab infantia emit mecum in seratio,inde mero matris

med emressa es mecum. Huic virtuti, ne sterilis ellat, adjuncta erat mu-I. 3 ' ' . niseentia, ad quam cum sua sponte incitaretur , ubi & Principis favoraceessit, properanti, ut dici solet, calcaria fiunt addita. Pauperi cuidam Σει, ia- phthiriasim patienti, atque ex capite non mediocriter laboranti, captatovit, miting ς' intra pomarium secreto, ne quis interveniret, capillum totonderat:

deletisque pediculis, caput infirmum humiliter lotum, aliquamdiu m terno in gremio foverat; cum ecce casia illuc aecedentes Ancillae , ubi Don nam quo nolebant occupatam ministerio vident, haud se continere possunt , quominus illam acerbiuscule objurgent, quod exorta regio sanguine mulier , usque ad tondendos crines, pediculosque conficiendos sese dejiceret. Quam illa reprehensionem placido risu vultum serenans parvi secit: Chrino enim, non hominibus placere gestiebat. Magnum hoc verae pietatis exemplum: longe tamen maius quod sequitur. LIII. Uenerant ad Principem Comites aliquot, Procerumque non . pauci. Iamque eonvi Vii tempus ad Venerat, cum res dentibus cunctis , abierat Elisabetha. It, jussu Principis statorum unus accitum illam . Cui eum obviam factae nunciasset, cumitos ad ipsius adventum pendere convivas , illa maturius incedens, ubi coepit gradus, qui ad triclinium pertinebant, ascendere; subito mendicus quidam importunis clamoribus eleemosynam deposcere auditur. Ru em illa desuper videns: neque enim antea sub gradibus jacentem animadverterat, paulisper expeistare monet; pollicita quandoquidem impraesentiarum nihil sibi erogandum suppeteret, missuram se brevi quod petebat. Ille nihilo trauquillior sa- Pauper sectus , abeuntem pertinacissimis inclamat vocibus, & ne miserum se sinoe praeteriret, instantissime precatur. Figit gradum Elisabetha, eique pallium non contemnendi pretii, quo vestita erat, transmittit; quod ille summa cum alacritate suscipiens, arce statim excessit. Id cum reversus stator non sine indignatione prUalam retulisset, subrisit Princeps et desertoque mox accubitu , progressus occurrenti ait: quid mea Soror , tamdiu moraris Ad quem illa: en, inquit, mi Frater, appropero, talibus enim sese nominibus vicissim appellabant. Tum Princeps : ubi Sed mira lose Ioel, ait, pallium reliquisti Illa, porrecto indice: en, inquit, pallium si ' nostrum de pertiea propendens. Videt ille , accedit, attractat, evoluit: illudque iptum esse , quod pauperi dudum eleemosynae loco donatum audierat, cognoscit illico stupore vehementi perfusus, non parum addubitat , tantaene rei miraculum, an egregiam uxoris fidem prius in coe- Ium serat.

167쪽

Μinorum . is s

LIV. Otium praeterea christianae pietati maximo esse detrimento mina. o. stiens Elisabetha , tempus omne, quod vel exercitiis spiritualibus, Vel risi. d; Flu

curationi corporis supererat, labore manuum terere curavit. Nec ta- petibus.

men ad consuetudinem nobilium matronarum, bombycina sericave pensa decerpere , aut lentescentis auri bracteolas in fila torquere , immittendisque subtegminibus adhibere: sed magis inter ancillas lanae dedita,

modo nere, modo aliarum neta in glomum colligere , collecta ad texendum deserre, texta denique cum pauperibus, tum praecipue Minorum

Institutum professis, elargiri solebat. Laceras egenorum vestes tam Eotum ostes re- non gravabatur resarcire , quam catechumenos pauperiores disti uirere ,

victu pariter & amictu juvare, edoctosque plenius christianae Religionis disciplinam , de sacro sonte levare delectabatur. Non ei satis erat ad beneficia impendenda , & propensium animum, & largam manum habere: nisi etiam, quod absolutissimae est caritatis, benefaciendi studio semet

obligaret. Pauperculas mulieres, quas vel parturientes, vel partu χ-lutas noverat, mirum, qua humanitate invisebat, consolabaturque ac merperas iu comportatis secum rebus necessariis, refocillabat. Non illam a tantae Pietatis ossicio, aut viarum asperitas , aut platearum sordes, aut Domicilia male olentia unquam retardarunt. Maluit illa sui commodi rationem habere nullam, quam ut misellis matribus . vel minimum desectu rei sa- miliaris incommodum sciens prudensque pateretur afferri.

LV. Paupertatis eam desiderio magnopere flagrasse indicio est, xpidi quod plerumque inter ancillas secretius constitutam , ita ejuste virtutis diassivi. s. ardor corripuit, tenuit, incendit; ut depositis pretio rum vestium induviis , rudis panni tunicam indueret, capitisque vel calanticam , vel ealyptram sordidiusculam innecteret: ae si demum pro desiderio vestita humili gradu contentis luminibus , demisso vultu , ultro citroque ambularet , dicens: hoc more per plateas incedam, quum pro Deo meo injurias pati habebo: ut jam tunc praesago spiritu, quod postea evenit, pr vidisse videatur. Suppetebant illi magnae opes, familia frequens, v luptatum diversarum ingens copia, denique peccandi licentia non parva: quibus tamen omnibus adeo cupide paupertatem praeserebat, ut hanc non magis seculares animi prae istis contemnant, ac sugiant, quantum ipsa magnifaceret, atque expeteret; id quod non obsture sequenti declaratur exemplo. Magnates quidam , ac purpurati ex IIungaria ab Rege Patre Elisabethae missi ad Principem venire nuntiabantur . Quo au- L. ita τ' i , dito, Princeps uxori: doleo, inquit, Soror, ae moleste sero, te non ha- a Demhere dignas genere tuo vestes, quibus decenter ornata, nobili stimi Patris tui Legatis & apparere, & placere, ut cupio, possis. Obstant angustiae temporis, quominus artifici manu , novis paratis, pro dignitateres confici queat. Ad quem illa; non est, ait, Frater, quod gravatim seras hanc indecentiam, quam ego minimi semper putavi: nolo enim v stibus plarere humano conspectui, ne moribus displiceam Deo. Paulo

post supradicti Legati arcem ingrediuntur, honorifiee sit scepti. Qui eum injunctae legationis exposuissent mandata, confestim ad ipsorum petitionem Elisabetha venire est jussa. Ingressam totius pulchritudinis

auctor tanto decore venustavit, ut hyacinthina veste, & pretiosissimis adornata margaritis, non sine magna omnium admiratione appareret. Principi praeter ceteros in stuporem ver ae secretius causam scisti tanti, bridens Elisabetha, respondit: hujusmodi stit Dominus meus, cum voluerit , ornamenta praeparare. Tom. II. Ua LVI. Ce-

168쪽

In Quo pJa ejus Lue e magna savicies lplenduit . Devotio ejus infestis diebus a In Ceena DomIni . Pauper Ibu duodecim pedes ab

LVI. Celebrationi se lutaris hostiae, cum ab ineunte adolescentia libenter , tum vero processu aetatis libentissime interesse eon laevit: ita ut cum audiendae rei divinae tempus appeteret, ipse ingressu aedis non semel ancillas anteverterit. Quo tempore, cohibita quatenus valebat, mentis evagatione , si quid gestabat ornamenti, quo citra vitium muliebris decentiae carere poterat, id Omne tantisper vel deponebat, vel occultabat, dum coeptus magni illius sacrificii ritus perageretur: maxime vero singularis aliquid reverentiae praeserebat, cum aut Evangelium recitaretur, aut Christi Corpus tractaretur . Nimirum ad illud aures advertens , ad hoc fauces animi praeparans, magno utrius lue flagrabat deliderio: simul admirans in tam mirifico Sacramento exhiberi mortalibus Dei potentiam, sepientiam in antidoti praeparatione, benignitatem in gratuita, ac liberali dispensatione . Succurrebat haec expendenti e regione dignitas humanae conditionis , quam tanti aestimavit ille , qui fecit ut perditam redemerit , redemptam salutari cibo sustentaverit, iustentatae praesentiam sui, copiamque concesserit. Haec autem omnia magnitudo divinae dignationis , & humanae ingratitudo naturae , veluti moles quaedam consertissima exaggerabat: cuni & hanc inexcusabilem , & illam ineffabilem prorsiis esse constaret. Verum quia non sicile tegi vehemens animi potest intentio, quin aliquando exundet : contigit quandoque taliter affectam , consecratione Lalutaris hostiae peracta , luce non mediocri persundi , adeoque splendescere , ut in faciem ejus Sacerdos quidam ob vitae meritum tali dignus munere, sine gravi Oculorum reverberatione, minime posset, ut postea consessus est , intueri. LVII. Sanctiones Ecclesiasticas & Christianas observationes , cum semper Elisabeth, tum Quadrage limae diebus religiose mancipabat e&etui, non modo precibus, eleemosynis, jejunio dedita; verum etiam

eorpusculum crebris virgarum verberibus castigans . Festos dies cum redemptionis nostrae mysteria repraesentantur, tanto coluit studio , tantaque animi devotione prosecuta est, ut ipsius in Christum propensissimus amor, vix unquam clarius emicaret. Quo die ultimam Christi coenam reeolere in usu est Christianis , interdicto sibimet penitus pretiosarum usu vestium , ad similitudinem plebejae cuiuslibet mulieris vetita, in pu bli eum procedebat, post meridianam Bitilicarum visitationem ita humilistbemate peragens, ut non nisi una e vulgo putari ab ignorantibus posset. Tum etiam accitos duodecim e pauperibus tanto dignata est honore. ut prostrata pedes eorum laverit, exterserit, osculo impertiverit: singulis denique duodenos nummos , pannumque ad mensiuram commodae vestis, atque triticeum panem donaverit. Leprosos eo die non paucos aliquando susceperat, quorum manus & pedes cum abluisset, non est verita abona inatissimorum tubera locorum osculo contingere. Neque deinceps tales unquam aversiata, ipsis perinde, atque incolumi glabraque cute nitentibus, locuta est, seditque vicina . Tum ad patientiam assa tim exhortatis, stipem liberaliter porrigebat. Nocte, quae Parascevenantecedit, in oratione ad Dominicae palsonis meditatione transecta, mandabat ancillis, caverent sollicite, ne quem sibi toto die exhiberent honorem. Exinde concinnatos manu sua lini fasciculos, itemque acerram thuris plenam , atque elychnia ad instar minutissimarum candelarum cerata, numerosissimos denique minutioris monetae nummos sumens , lustrabat nudis pedibus, una cum popularibus turbis,sana omnia, arasquesngulas ordine venerata, imposivit singulis lini fasciculum , thuris granum ,

169쪽

Minorum. 13 Z

nuna, ardentemque cereolum. In plateis quaquaversiam iret, perquam liberaliter nummos pauperibus erogabat . Nec deerant qui vilitatem nummorum tenacitati referrent acceptam , dicentes; Reginam munificentia regia uti debere, carioresque nummos elargiri: popularem in

Elisabethae vilitatem nequaquam sane itatis & religionis, sed avaritiae magis indicem esse. Verum illa, contempto levissimorum hominum judicio, quod sapienter inceperat, perseveranter sectari quotannis non destitit; conscia & animum Deo notum esse, &tam se in ossicio assumptae submissionis longe a tenacitate abesse, quam illi temerarii, perversique , es . interpretes longe aberant a judicii veritate. Lustrationem , more Christiano, priusquam Dominicae Aseensionis lemnitas agitur, fieri solitam , mdlxmsjbus in-S ipsa laneis amicta , nudaque pedibus observabat: Christi crucem &Sanctorum reliquias indifferenter cum vulgo insecuta; Dei quoque verbum auditura, pauperibus se foeminis semper intermisicilit, non ignorans, coeleste semen in humili cordis gleba uberius exurg re. LVIII. Exorta fame per universam Alemaniam, anno a Natali

Christi Mccxxv. cum in Apuliam Princeps ad ImperStorem prosectus pruinis si Irim esset,Elisabetha explendae pietatis occasionem nacta,frumentum Omne suae blita tame pauditionis collectum, pauperibus erogare manu largissima coepit, pluribus eorum etiam integri victus annonam quotidie praebens: quorum nulli unquam divino munere cibus defuit, etiamsi minus, quam quod in diem sussiceret, accepisset. Sed cum adverteret plurimos egenorum, qui adversa valetudine , aut membrorum incommodis, eleemosynae communis manerent expertes; quod ascensu montis, in cuius vertice arx sita erat, s.' ἡ ' . praepedirentur : insigne Xenodochium loco humillimo sub arce quampri- xit.

mum construere aggressa est: cui per expensas non mediocres, ut voluerat, perfecto, eos potissimum pauperes intulit . quos & morborun vexabat iniquitas, vel membrorum debilitas insigni dehonestamento notabat. Quos ipsa, etsi ardui montis perdissicili descensu non immerito deterreri potuit, quotidie tamen saepius invisebat. Τum illi mos erat sIngulo, ψ;ctari. sciscitari a singulis , quonam modo sese haberent, cujusve estae desiderio diligen- tenerentur e compertoque quod vestigabat, ea, quae secum attulerat, tanta comitate partiri per singulos, ut matrem crederes ministrare filiis, non Reginam pauperibus. Ipse detectos viribus per se pascere , e strato tollere, gestare brachiis, eorum lectos excutere, pediculos, pulicesque conficere; & inter haec omnia foetorem te terrimun , & virus sngulorum, etiam sub aestivo caumate, quo graviter discruciabantur ancillae, sereno vultu perferre: quodque aliis visu quoque abominabile suit, defluentem ore salivam, ac propendentes narium mucos calantica tergere sua. Inter hos pusilli quoque pauperum liberi erant, quos materno semper a tactu ita curavit educandos, ut & matrem singuli nominarent,& ingressam veluti quaedam examina certatim omnes vallarent. Ex quO- Pueros etII alitrum numero eos ampliore humanitatis obsequio dignari adnotata est, quos vel squalor nativus deformes, vel languor debiles, vel scabies abominationi obnoxios reddiderat; non dedignata sanctis contingere manibus, atque in gremio declinare suo, quos pedissequar prae horrore ne videre quidem aequo animo valebant. His aliquando xeniola quaedam ,

xe ludiera fictilia, hyalinaque, quibus illa aetas gaudet ad Qtatium perlatura, de arce nonnihil jam descenderat equo sedens; cum sorte seluto gremio cuncta illa munuscula repentino casu, obviis hinc inde rupibus illisi, delabuntur in praeceps . Inventa mox, & relata, dictu mirabile l

170쪽

Annale S

Esam longe posito. Listentavit. Lae ipsa mulsit Nupetibus. ornamenta sua dedit pauperibus eu Pecuniae dees

ter eurat, lepe-

iis a

Aeeuntur apud maritum Elisa betha teria pIO sultorus a

tantae sunt integritatis probata , ut testae ferrum, & vitro chalybem insuisse credi posset. Selegit quoque ex omni turba pauperum aliquos , quibus pro aree jussis in tempore adesse, ciborum reliquias manu sua distribuit: plurimum sibi, sivisque interdum subtrahens, ne quisquam expectantium non abunde re eius discederet.

LIX. Huic aliquando dedita operi, cum fragmentis ciborum distributis , potus quoque residuum, perquam modici singulis impertivisset: nihilo ferme postea minus in poculo remansisse comperit. Duodetriginta pauperes ita in Xenodochio disposuerat, ut quopiam e vivis excedente , mox alius suggereretur, defuncti te sto potiturus: ubi etiam pro qu dam debitis obligato pecuniam ipsa dissoluit. Nongenti quotidie men- diei sub oculis ejus alebantur, exceptis quos per lati sis imam ditionis suae Provinciam pasicebat absens : apud quos omnes tanta beneficia inde-sesse humanitatis posuit, ut redditus frugesique locupletisti mi Principatus vehementer exant laverit; distractis nonnunquam & corporis sui ornamentis, atque in pretia collectis, ne Christi membra fame tabescerent. Horum causa quae mundus amplectitur, detestata est ; quae mundus detestathir , amplexa: ut etiam cuidam egeno lac expetenti, morem gestura,

intra praesepe olidum , non refugerit emulgendi laetis gratia , sumpto in manus mulis rati, ad pecudis usque papillas Regina curvari. Acceptos hoc modo pauperes usque ad me em, a se tandem dimisit: prius tamen vegetis, atque ad laborem idoneis, subuculas, calceos & fastieulas coemit: languidis vero alia quaedam indumenta, largitis insuper nummis singulatim, quibus deficientibus in pauperculas scemellas proxeniolis calanticas , ac sericos panniculos distribuit; praecipiens ne tali

bus uterentur, sed venditis atque in nummos redactis, ita demum ne-eessitati suae consulerent, manuumque labori, quaecumque ipsarum posisent, consuescerent. Quarum una pretium accepti muneris secum reputans, cum prae gaudio exclamasset, se una in universio orbe laetitiorem

esse neminem, veluti exanimis prolabitur: ut Elisabetha extim tam autumans , non parum sit verita pretiosius justo munus aeeipienti mortisse eausiam praestitisse . Pauperibus , qui vitam posuerant, non modo vestes, quas manu sua ad id operis paraverat, involvendi gratia , dedit, lotis ae varie attrectatis sine fastidio cadaveribus , verum etiam exequiasseeit, ad sepulcrum usque sanus cujuslibet prosecuta . Adeoque ad hoc pietatis officium incumbebat, ut iustissimae telae pannum lineum tali dispensatione consiumpserit, nolueritque, quantum in ipsa fuit, divitum mortuorum corpora, linteis novis contegi, sed magis veteribus ac laeeris, quo pauperibus nova , melioraque subsiderent. LX. Reversum post aliquot menses ex Apulia Principem , oecon morum excipiunt querelae, profusionis accusantium Elisabetham, ob eleemosynarum in pauperes exhibitam largitatem. Quibus ille respondit e sinite Sororem meam, ut coepit, benefacere, modo arces mihi incolumes supersint. Non deerit, scio, victus, quamdiu illam permiserimus egenis subvenire. Dignum profecto Principe responsum, cui plus eordi erat uxoris pietas, quam omnes divitiae , quas & amplas & exquisitas habebat et malens , has liberali manu dissipari, quae nec viventi nec morienti sunt fidae, quam illam non exerceri, quae ac viventem locupletat, & morientem non derelinquit. Dignus plane & ipse sapientis elogio, quo ait: Mulum bonae beatur vir. Et paulo post: Mulier bona in parte bona timentium Deum, dabitur viro profanis bonis. De quo, licet digresso vi

SEARCH

MENU NAVIGATION