Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ANNO II. ANNO L RUM ANNO IM

deatur fieri, pauca sunt perstringenda, quibus liquido demonstretur, pithas. eum, & tali conjuge, & citato praeconio dignum fuisse. Ex editiore loco colin. ducentes choream despicienti, muliercula quaedam ceteris & sorma &ornatu praestantior, a nebulone, qui tum proxime spectabat, ostenditur eum hisce verbis : istius ego , Princeps optime, ut amplexu fruaris, si libet, procurabo. Tum ille torvis scelestum sita rem intuens luminibus:

tace, inquit, perdite, & hac suggestione supersede, si gaudere cupis

nostro favore. Peregre quoque apud quemdam consanguineum sibi co- seum profl M. mitem constitutus , cum noctu quiescenti nuda se meretrix adjecisset; Gualtero, qui a secretis erat, propius cubanti surgere iubet,& amotam Ienam, nummis aliquot donare: testatus postea, se etiamsi adulterium ob Dei timorem minime abhorreret, nolle tamen suam Eliabetham tanto contristare dedecore. Militi etiam cuidam inhonestam uxoris copiam, quia sterilis esset, offerenti ,& ita quo carebat, haeredem assequi volenti, tam prudenter tamque constanter repugnavit, ut&se a criminose prolapsu , & illum a praesumpta vendicaret insania . Familiarium ac dom sicorum nullus erat, qui Principe in praesentiarum constituto, impudicum vel gestuin essingere, & verbum expromere auderet: quod neutrum scelus , si sorte commissum fuisset, impune transiret. Rei divinae quoti- ΟμImum dome. die interesse voluit, quam & selemni Sc magnifico apparatu celebrari se- stiς 3 ipse cit. Sermo illius verax 8t constans, grati Ac honesti mores, misericordia tin pauperes munifica; ad foeminas omnes verecundia singularis , dc optimo digna Principe . Exequi iustitiam. sacere judicium , tueri pacem, ita erat illi similiare , ut Principibus aliis non minus viam demonstraret pro fama, quam lumen proferret pro exemplo. LXI. Τantae foeminae Franciscus audiens piaeclarissimas virtutes , saepius de ea alloquutus est Ordinis Protectorem, qui eamdem etiam summis laudibus extollebat, εc secit ut Vir sanistus, in signum gratitudinis seu, palliolam. multorum beneficiorum in suos Sectatores collatorum, proprium ei tran--My. o

smitteret palliolum , de quo ita habet codex MS. Lovaniensis citatus: Mantellum suum reliquit euidam sociae petenti aliquid in morte ab ea , haec adjungens verba : Mantelum meum, inquit, tibi relinquo; me σι venas materiae paupertatem, sed paupertatis pretio talem diligenter attende. Nam tibi, teste constentia , fateor, quod dilenus meus Chri r tis meis dulciter condescendere conquevit, quoties ipso manteuo cooperta dulci mo aetem 'su conquirebam . Ille, inquam , mantellus esse creditur, quem Dominus P P.Gregorius IX. dum adhuc esset in minori officio constitutus, propriis manibus de scapulis beati Franeisci rapuisse dieitur, volens 8c praecipiens eidem , ut ipseni humillimae filiae suae Teut hnim Elisabethae , tamquam suae voluntariae paupertati & humilitati pro- oprium , aptum, dc debitum, tranfinittere non tardaret. Intellexerat enim idem Antistes, quod ipse Sanista cujusdam sincerissimae dileetionis continua teneritudine trahebatur ad ipsum pauperem Patrem Franciscum . Quamobrem die us Pontifex cum praedicto Sandio super auditis aliquando de ipsius famulae Dei Elisabethae sanistitate tam famosa, paupertate tam stricta, & humilitate tam prosunda familiariter conferebat. Erant enim ambo, Antistes scilicet 8c Samstus, secreta familiaritate, dcintimo amore a multis diebus conjuncti. Progressu temporis, Fratres quidam de hospitali Teutonicorum praedictum mantellum Ellicite procurantes diligenti custodiae manciparunt. Post pauca memorat idem co- , dexMS. de celeberrimo concionatore Fr. Bartholdo, qui propter gra- 'tian

172쪽

Annales

cou. I. 17.

Ioannes a sancto

Martino

tiam labiorum suorum, non siolum Regem & Imperatorem Alemaniae ha bebat amicum, verum etiam coram multis mundi Principibus & Eeele sae Praelatis majoribus duplici honore communiter habebatur inter ee

tera , quae de dicta Dei famula Elisabetha respondit, asserebat praeeipue ipsum mantellum, velut felicissimum paupertatis vexillum, in quadam domo hospitaliorum Nutonicorum apud Album castrum Spirensis

dioeeesis repositum vidisse, & pro libito devotionis ipsunt tunc tenuisse S palpasse.

LXII. Hoe anno aedificata & consecrata est sub titulo sancti Monardi Abbatis Ecclesia major Conventus Sagiensis, quae Civitas est in Normannia , de quo nos superius , & quem occuparunt, atque aedificare coeperunt quatuor Fratres virtute conspicui, ex iis quos caninus Franciastus mi t in Galliam, adjuti pietate, & liberalitate sancti illius urbis Antistitis Goderrandi, alias Gaufridi, cognomento de Muet, ut habet Ioannes Chenu in historia Antistitum Galliae. Fabricata est magna haec Eeelesia sumptibus Ludovici VIII. Francorum Regis, & sancti Ludoviei patris non vero Philippi II., ut habet Gonetaga, atque donata, ejusdem sancti Ludovici beneficentia, una ex Spinis Coronae Christi Salvatoris

anno ΜCCLII. mensis Maii XXIV. , ut constat ex testimonialibus ejusdem

Regis litteris datis Parisiis anno MCCL 1κ. in festo sincti Remigii.quae indictae aedis archivo affervantur. Dimidiam etiam partem ad labentis fluvii Oisellii Coenobio concessit, ut per illud liberum suum iter dueerent Fratres, quando placeret: quam donationem confirmavit Carolus VII. domumque in suam, suorumque Successorum protectionem suscepit, de quo ibidem extant ejus litterae datae. anno ΜCCCCL. , Regni vero ejus

xxviri. Iacet in Ecclesia beatus aegidius ex Francisci Sociis , sed alius ab Assisiate. Ex Monasterio hoc plerique celebres Viri prodiere, praesertim duodecim illi, qui cum suo Guardiano generalem Constantiensem Synodum pro tuenda lacri ordinis Minoritici observantia regulari, quovis postposito itineris labore, petierunt. Hos sequuti siunt Reverendi

Patres fratres Joannes Silvestri, &frater Germanus Auberi. caninitate atque scientia conspicui. Horum prior sexennio familiam Observantium Ultramontanam Generalis Uicarius , triennio Provincialis Uiearius T Iosiae Provinciam, quam modo antiquioris Aquitaniae vocant ;&sexennio alteram Franciae Parisiensis laudabiliter rexit. Alter Commisi arti Generalis munere apud Ultramontanos Patres semel, & Provincialis Ministeriatus ossieto hae in Provincia tertio iunctus est U. P. fr. Ioannes a sancto Martino, qui per XII. continuos annos Guardianus & Patriarcha Ilierosolymitanus existens, semel, atque secundo pro summo Pontifice , R Galliarum Rege, apud Turcarum Imperatorem honorifica legatione sunt tus suit: & negotiis feliciter expeditis , Parisis in A veniariano Monasterio diem elausit extremum. Hoc nostro seculo gloriosium martyrium pro Christi fide oppetiere venerabiles Patres se. Ioannes Bourges octo enarius in parcecia sancti Petri de Riparia, Ducatus Normanniensis Dioecesisque Lexoviae xv m. mensis Martii, anno Domini MDLκit., quia Calvinistis haereticis spherillis traiectus interiit: ejus corpus in hujus Ioei Capitulo honorifice tumulatum est: & eius discipulus D. Stephanus duBarquet, ex Dioecesis Sangiensis paroecia Burgundiae nobili genere sortus, ac vir doctissimus, qui a Calvinianis iisdemque haeretieis in Conventu prehensius , & ad secundum lapidem a Sagiensi Civitate deductus, ibi plurimis confossus vulneribus, glorifice interiit. PassusEst Dissilired by uali

173쪽

Μinorum

1 6 1

est anno Domini MOLκix. & hoc in eodem loco religiose sepultus . LXIII. Eodem etiam anno extructa Eeclesia Conventus Cunii Oppidi Romanulae , a Zagonaria duobus p. M. ad Serii ripam , illustri fama rerum gestarum Alberti Cuniatis celeberrimi Ducis, perquam notissimi. Speetat aedes ad Custodiam Albinganam Provinciae Genuentis Patrum Conventu alium . Circa idem tempus , sub obitu sanisti Francisci, initium accepit Conventus Thenensis Germaniae inferioris , qui ad partes obsiervantes deflexit anno Mox L. quorum labores & indefessa studia non parum cedunt in Catholicorum obsequium, licet proinde multa patiantur ab haereticis. is Ante hunc annum aedificatum Conventum Carnotensemis in Gallia, scribit Gonzaga ; quippe saneto Francisco adhue superstite.,, Primum accepit locum in suburbio , prope fores Spartarum; sed se-- mel, 8c iterum bellorum iniuriis destructum, & tertio anno MD Lxvii l. ,, ab haereticis landitus eversum , Civium pietate, maxime beneficentia

illustris herois de Uerriginaeo , & piissimae Dominae de Villa bona , se-

,, cundum obtinuit situm intra muros Civitatis . Iecit prima tandamen- ta venerabilis frater Petrus Morselinus Conventus Pruvinentis alu- ,, mnus; opus prosecutus est frater Mennas Iacobus. Gloriose occubue-

runt pro Christi fide duo hujus Conventus alumni, Ludovicus Bal-- leyus, & Ludovicus Panetius; ille in Coenobio Meldens, alter ia, , Statia pensi. Monumenta MSS. Provinciae Germaniae inferioris ad meis transnisia, originem hujus Coenobii reserunt ad annum MCCLXVI. &,, ad Senatus, Civiumque benevolentiam, qui inempta ab Aleyde Ducis M sa Lotharingi ae ,& Brabantiae, mansione cujusdam Judaei , cum horto & pomario, ibi Conventum construxeruIit. LXIV. Relixiosi Uiri Praedicatores & Minores , quos anno superiori diximus a Pontifice missos ad Miramolini regnum , ut commodius laterent , Sc securius aliis proficerent, aliquando habitum mutabant, ba bam&comam nutriebant , denariosque ex eleemosyna ad victum & vestitum recipiebant; licet haec facerent contra suarum Religionum Instituta , attamen ex inevitabili necessitate, & evidenti utilitate exeusabantur, ut ipse judicat Pontifex: cujus nihilominus consensum & lieentiam ad majorena animorum quietem requisierunt Viri nequaquam temerarii.

Qv orum supplicationi Honorius gravi diplomate subscripsit ; ex quo mihi videtur clare deduci, in primitiva nostra Religione nequaquam suisie in

usu barbam nutrire; quod & confirmare videtur, quod ex antiquis Chronicis , & Mariano reseram de fratre Elia ad annum MCC xxx. , quo dum absolveretur a Generalatu, secessit in Erenaitorium Cortoricense, ubi singulariter notant hi Auctores, eum permisisse sibi crescere barbam . Diploma ex regesto Pontificio num aq6. subjicio . Fratribus Praedicauribas cor Minoribus in regno Maractitano , de mandato Sedis Aposolicae commorantibus. EX parte vestra fuit propositum eorum nobis , quod eum ad mandarum Sedit Apostolicae voluntarie vos discrimini obtuleritis, ob multorum salutem provido uti conflio, interdum mutatis habitum, barbam nutritis, creomam, nou Iam ad declinandum ad tempus gentis θarbarae feritatem, quae in Chrisianos erudelius debacebatur, quam etiam ut strodesse ρluribus, ter Merius vistare cirisianos in eareerisus, O loen aliis valeatis, ad Injungendum eis paenitentiam, dandumsalutis monita , exhibendum ecusastica

Conven. The nensis.

ADDITIO

tena

174쪽

16 1 Annales

Sacramenta. Cumque in terra illa gratis non possisi victustia inpenire , pro eo quod non panis, sed pecunia conquesit ibidem pauperibus in jubsium ero gari , urgens neeesitas vos compellit earitative recipere ,Ddparce, denarras, expendere tantummodo propter cibum Ur oeses; unde eum Me sine Gntra ordinis vestri insitum, licet videatur tobis, ab his excusare inevitabilis necessitas, aegrandit cir evidens utilitas alioruω : gia tamen eum Iobseremini omnia pefra ostera, distriLII examen Iuccis recolantes, flumuite posuistis ses,aesuper his a Sede φυ ΠωJubveniri constentiae , atque fame . Cum uitur ex causa , David coram Achime eis legatur hisitum tam

mutasse, ae Dominum se junxisse in specleperegrini discipulis euntibus In

Ematis, infractione uir eis so modum revelatum , qui etiam tam David pueros super eo, quod in nece luce comederent panes janctos, quos eos cou- tingere non licebat, quam Apostolus excusavit, dum 'sor Pharisaei argu rem , quod esurienter alienar non lotis fricantesbinas manibus,comedebant; Nos laudamis opus vestrum pium uestro Visum attendentes, vobis su δε- eatioribus inclinati, super'πGAZIs vobiseum in tuis regionibas , quamdiu praescripta vos amat necessitas, ct induat utilitas, misericorditer dispensamus, dum tamen fraus non interveniat, spe dolus, zes ceritatem ve-sbam cupidius non seducat. Datum Laterani xv I. Ralaudas uernis an

no X.

Mortuus hoe anno Ludovicus VIII. Gallorum Rex, eui successit in Regnum Ludovicus sanctus , quo plurimum sancti Francisti tertium Sodalitium gloriatur. Prima Dominica Adventus Reiliis selemniter inunctus est , annum agens quartum decimum. Educatus est sub tutela piissimae genitricis Blanchae, ei demandata suprema Viri voluntate . Illius eura ,δc prudenti magisterio Praed icatorum, Minorumque Fratrum, adolescens egregie didicit pie numen colere, & boni ac j iiiii studium amplecti. Matri & filio transimiserunt ex Assisio Minores in mense Decembri cervical humile sancti Francisci, quo sub morte usus, quod illi pro magno dono venerati sunt.

SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSANI DE MACRO.

,, I. π π Ie annus a Christi Domini Nativitate Μ ccxxvi. quod sanctio In nostri Patris Francisci gloriosum obitum . iv. nonas Octobris,, die Sabbati sequutum perstringat: quamque pretiosa fuerit in con- ,, spectu Domini, qui exaltavit illum , ejus mors plurimis prodisiis co- ,, honestata, publicet: sacrarum historiarum pios amatores , ad madis dingum, nobis tantum quibusdam examinandis , & reserendis , reliis elis, remittit : cum ab eo his desuper luculentissime scriptum sit.,, II. Praeter autem ab eo recensita , cujusdam beati Patris Ioannis is de Plano, patria Parmensis , Viri sanctissimi, memoria hic recensen is da occurrit: quem Urimbuthii seu mermeburgi in Saxonia sepultu-- ram nactam λrtitum fuisse,enarrant Pisanus,Gonetaga, Piquetus , cumis Tossiniano, & Hyacintus de Bajardo ex quodam catalogo Sanctorum, is & Beatorum ordinis , Innocentio Papae X. dedicato anno MDCLII. hocis anno MCC xxv I. ad coelos evolasse tradit; Arcturus vero diem illi ad- , , scripsit viges mam septimam Octobris .is III. Waddingus numero LXi II. ait hoc eodem anno extructam fuisse ,, Ecclesiam Conventus Cunii, oppidi Romanulae, a Zagonaria duobus

M. P.

175쪽

Minorum. 163

,, Μ. p. ad serii ripatu, illustri fama rerum gestarum Alberti Cuniatis is celeberrimi Ducis, perquam notissimi: spectareque aedem ad Cuit is diam Albinganam Provinciae Genuensis Patrum Conventu alium e ci- tatque in margine Rodulphum sol. 27 q. Haec dum legerem, memor, is quod supra fundationem Conventus Cunei per socios Lancti Patris M retulissem , qui quidem Conventus ad Custodiani Albi ganensem Pro- , , vinciae Genuentis , ut patet in distributione Provinciarnm ordinisse D. Bonaventurae , spectat, rem diligentius perpendens , in ea praesa- tos hallucinatos suisse comperio:etenim Serius fluvius,ut apud Ambro- tam Cale pinum quisque legere potest , per Bergoniatem agrum Gai liae Cisalpinae , in Adὸuam fluit, ubi L Romais vulgo, latine Roina nutaris quod ipse: mappae geographicae ipsis oculis ostendunt; ad quas equi- ,, dem oras numquam Provincia Genuensis, Albinganae, vel Albingaunaeis Civitatis in ora maritima occidentalis Liguriae sese extendit Custodia D Fratrum . Cuneus autem Municipium; & ex privilegio Civitas, nul- tum habet Serium fluvium , ita nuncupatum ; bene vero duos , Stu ,, riam unum, & alterum Gessum , ad quorum confluentiam in angulum M acutum posita , Cunei nomen sortita est: euiusque Conventus in Cu- , , stodia praefata describitur, ut dicebamus ; nec ullam circum regionem, , , Romanulam appellatam dignoscit, sicut Zagonariam , quam nec Berri gomatum ager exponit.,, IV. Caeterum summus Pontifex pro subsidio Terrae sanctae pluriis naum sollicitus, hac de re Friderico , & Reetoribus societatis Lom- bardiae , nec non Marchiae Apostolicas litteras scripsit. Non dubitas,ri oee. Kalendis Februarii. Dus locum licet, ef c.

ARGUMENTUM.

Creatur Miniser Generalis Elias; sit magna miluum expeditio in Terram Sanctam, in qua se conseribit Diamicus sannae Elisabethar Conjux, quo mortus Hydrunti, turbatur e solio uxor, cujus in plurimis illatis injuriit mira re Impatientia , seda Domino erebras accipit conssolationes. Amonius Patavinar Romam venirer gratiam init Pontificis er Principum; deinde in Galua magna operatur, e Iures extruit aedes, quibus ali uperadditα. I. Eliciter & magno sui relicto desiderio , vitae, ut bonum decebat Pontificem, transactae terminum absolvit hoe anno Honorius III. Romae xv. Kalendas Aprilis seria vi. hebdomadae quintae Quadragesimae, postquam Pontificatum gessit annos X., menses v II l. nec pluribus eum annis sedisse nos voluisse quisquam putet, dum superiori anno XI. ejus Pontificatus numeravimus; nam a mense Iulii jam inchoaverat II. licet non perfecerit. Friderici etiam Imperii annos prosequimur, licet enim ab Honorio, & Gregorio justis de causis saepius fuerit anathematiZatus , numquam tamen ita extra solium factus, ut alter cujus annos recensemus, ei si subrogatus. Honorio suffectus Gregorius IX. Tristerio Anagnino patre natus ex Comitibus Signiae, Innocentii III. nepos, omnium Cardinalium suffragiis cooptatus in Pontificem xiii. Kalendas Aprilis, quem honorem ei longe & saepe antea praedixerat sanctus Francisicus ; necnoi , Leonardus Eremita Camaldulensis , dum in illam eremum simul eum Tom. II. X a sancto

P. Beria se . 376. i. descrip. agri

Crema

Honor. III. xitur.

Gregor. Ic

creat u .

176쪽

Annales

august. Furenti

lib. v. c.

c. I

Marc. p. a. l. I.

c. Ia

Quli erimus post

An. ILLI. n. s.

sancto Francisco secessit. Sane ejus merita , lingulares animi dotes , t terati , & seliciter peracti pro Ecclesia labores, vita& fama immaculata aequo titulo hunc ei conciliarunt honorem: nec suit in Electorum nume

ro , qui eum sancti Petri dignum non judicarit Succe Isorem; nee diu illis suit deliberandum, dum altero die post Honorii obitum , eum Christi

Vicarium renunciarunt.

II. Ut ascendit Petri cathedram, non statim ordinis Minorum specialem deposuit Protectionem, donee mense Decembri, vel ut aliis placet, Septembri, creato Cardinati Raynaldo ex Comitibus Signiae, Philippi Fratris silio, Sodalitium impense commendavit, ejusque curae cona miti t. Adsuit etiam Comitiis Generalibus Minorum Romae die vi. Junii in profesto Pentecostes celebratis, pro deligendo sancti Francisci Successore , in quibus e Uicario Generali factus est siti premus Minister frater Elias, non mediocrem tune prae serens pietatem , Telumque retinendi vel restituendi Ordinis nitoris. Visus est aegre ad mitisse oblatam dignitatem , praetexens infirmi corporis debiles vires , & tanto oneri impares dotes. Eo avidius ceteri hominem sibi imperare cupierunt, quo humilius videbatur honores resipuer ; rogaruntque instanter ut ordinem non dedignaretur gubernare cui non displiceret, si ille juxta indigeni iam sibi plene satisfaceret, etsi veller pretiosa quaeque manducare , atque contra communem normam equitare . Tamdem lab hac conditione, 6c sincera ordinis indulgentia, qua ille plurimum postea abusius est, aequievit electioni de se factae ; quam Pontifex humaniter confirmavit Suppliciter egerunt tunc cum S. D. Fratres de connumerando inter Co lites suo Institutore crebris miraculis claro , quod se facturum, praevio digno 3c maturo examine , promisit. III. Controversium est inter nostro S Scriptores,utrum Elias, an vero Joannes Parens primus in officio Genera latus subrogatus sit sancto Francisco . Chronica antiqua ordinis, Annales Saxonici MS. sanctus Antoninus, Rodulphus, atque ex his alii, Joannem, non Eliam, in his Comitiis supremum Rectorem creatum volunt. Probabilius , Sc verius, Marianus Florentinus , Marcus Ulyisponensis citati, Iacobus de Senis pervetustas auctor in recollectis ordinis M S. & Bernardus a Bessa in suis Chronicis, Eliae tunc hoc munus concessum volunt. Neque enim certum se statuere posse tempus praefecturae Ioannis Parentis, ait Auctor Chronicorum antiquorum . Annales Saxonici ex fide aliorum subdubie loquuntur; Rodul-phus sibi contradicit, dum anno completo a morte sancti Francisci , ab Elia tamquam ordinis Rectore mistas, ait, Danielem cum sociis in Mauritaniam, de quorum martyrio, & tempore egimus superius . Comitia autem haec celebrata sunt quatuor menses ante annum a dormitione Franiscisci completum. Comminiscitur item ex Antonino, nescio quem, duplicem Joannis Parentis Genera latum, quem tamen semel obivit, S confunduntur sub hae Generalium dis,ositione rerum narrationes, quae clarius procedunt sub adversa sententia . IV. Venturus ad haec Comitia frater Albertus de Pisa Minister Germaniae I v. nonas Februarii, convocavit omnes Custodes , Guardianos , 8c Praedicatores ad Synodum Provincialem Moguntiae celebrandam , ubi fratrem Nicolaum a Saxoniae Custodia ab istutum , suum instituit Vicarium ; fratrem vero Leonardum Lambardum Saxoniae creavit Custodem. Rebus deinde optime dispositis, cum electis a se Fratribus venit ad Generale Capitulum, in quo stater Elias, suadente Franeiae Ministro, eum a

177쪽

Μinorum. 16 s

Teutonica administratione absolvit, eique statrem Simonem Anglicum Custodem Normanniae, virum scholasticum , & Theologum insignem

substituit. Qui ut primum in Germaniam , cum fratre Iuliano de Spira qui postmodum officium beati Franeisci, & beati Antonii nobili stilo,

R eadem melodia , qua usque modo utimur exornatum , ut quibusdam placet, composuit venisset, statim indixit Provinciale Capitulum in sesto sanctorum Apostolorum Simonis ,&Judae in Colonia celebrandum, quod tamen certis de causis usque ad Pentecosten sequentis anni dii

tum est.

V. Hoc anno , decreto summi Pontificis Gregorii IX. erux praedicari Coepit pro expeditione Terrae sanctae qui multos ex Franciscanis , &,, Dominicanis Fratribus per Europam misit, qui suis exhortationibus

se Christianos ad arma contra Saracenos concitarent, quorum opera, ,, inquit Platina, tanta multitudo militum brevi comparata est, quantas, numquam antea . se Deinde sub anathematis poena statuit, ut primo quoque tempore in Asam cum exercitu proficisceretur Fridericus expugnaturus eos, qui Hierosolymam, & circumjacentia loca occupaverant. Ille repugnare timens, nec tamen iter suscipere volens, expeditionem comparare in speciem coepit, ae crucesignatos omnes Brundulium ad diem Assumptionis beatae Mariae Virginis convenire, missis circumquaque a Nunciis, jussit. Universos serme & Europae Principes expeditionis pietas excitavit ad bellum , & plurimi non solum magnam militum manum transnisierunt, verum & ipsi transfretare voluerunt. Inter primos adsuit ex Germania Ludovieus Lanigravius Hassiae innata pietate , & rara persuasione uxoris Elis iliet liae, ut nanet Legenua MS. Marianus , & Bon-

snius , quae summo dolore audiebat, sacra loca Hierosolymorum in inimicorum fidei potestatem redacta, licet postea pro fragili mulieris asse-

etu animo consternata sit, quando pro uxoris licentia , & consuetudine marsupium Principis evolvens , crucem reperit ab Episcopo Hilde semensium acceptam , quam ille non statim, ut moris erat, vesti assuit, sed aliquandiu clam uxore servavit, ne illam , antequam iter esset aggressurus. acerbitate praevii moeroris diutius afficeret. Facile suit Principi eam consolari, allegata periclitantis Ecclesiae causa, quem etiam ultra Thurin giae terminos , per bidui iter prosecuta est, casto & aequo amore, quo

Prinei pem unice diligebat, incitata. Sed cum ad postremum utrimque disicedendum esset, divinae caritatis instine u , ad id etiam Rodulpho de Boilla pincerna,viro spe tatae fidei, adhortante ; videre licuit, quanto

lacrymarum imbre, quam lugubri vultu sinceritatem mutui amoris uter que conjugum palam ostenderet. Elisabetha domum reversa, velut altera Iudith a , depositis gloriae vestibus, ac viduitatis amictu resumpto , totam se Deo commendavit, eiusque cultui addixit. UI. Princeps vero, post eonsectam prospero successu viam, ad Imperatorem in Siciliae Civitatem , quae Troja dicitur , pervenit; a quo honorifice susceptus , cum aliquot urbes cum eo perlustrasset, tamdem Brundusium appulerunt. In vicina Insula sancti Andreae sebricitare coepit Lant gravius post familiaria habita cum Imperatore colloquia , nihilominus navim conscendens, e portu Brundusii solvit cum cetero exercitu . Inde venerunt Ottrantum , aliis Hydruntum , ubi Imperatricem falutarunt; sed Lanigravius gravius febribus vexatus, ad navim reversius decubuit, quibus exardeseentibus, ad extrema vitae perductus, vocato Patriarcha Hierosolymitano, ab eo, cooperante etiam solemniter Epi-

Praeparatur ex

tam stinctam.

ADDITIO

comparant con ita Saracenos

an. 127.

set Ibit Ludovi

tem .

178쪽

scopo sanctae Crucis , Eucharistiae, & citrae Ulictionis Sacramenta susce- MoiIiutHydrua. pit. Completis deinde omnibus boni Principis ossiciis, obdormivit in xi, Domino m. Idus Septembris, non sine propinati ab Imperatore venenii. - δε ab suspicione , ut babet sigonius, qui, cognita ejus morte , celerrime, inquiunt Platina, & Κrant et ius, eo ad navigavit, omnemque ejus su pellectilem , niuitam nimis, diripuit. Vere pius Princeps,& dignus, qui si a.e. o. non peregre, sed domi suae diem stupremum obiret; nisi parvi referret,

Eius piet a di ubi terrarum mortales naturae concedant, qui mori semel habent. An

nates Lanigraviorum Thuringiae inter Germanicas historias proculi, albas se circumdantes vidisse in morte columbas, reserunt; miraculis claruisse, ejusque diem festum Hierosolymis eelebratum, scribunt Simon M C3-κ. de Icega, & Marianus . Christianis limum , & beatissimum Principem ... i,. appellant di sti Annales, ejusque haec addunt elogia : Ludosi glorio- - ι.-jus Princeps Thuriviae, dignus consenio Huabethae, extitit mediocrissa- ' turae, decens valdepreceritas , er glorios viatus serenIIas. Erat pudicut , earne mundus, eunctis asiabilis, Ecclesiarum oe Coenobiora detispr tector. Erat tunc sublimis Thuringorum Provincia, tanti Principis nomine insegnita ,sannucque Eli belbae inertiis nominata. Historia item de Lant- m. in a. o. graviis , ita habet: νυ Ludovicus Lanigravius fuit multum virtuosus, eloquio dulcis, moribus avis O viritis, in exercitiis miotaribus renuuroe agilis, pauperibus benignus, ad uxorem suam Hlectissimam Elisabethammulatim amabilis: ct quia lidebat uxorem Deum diligere , oes in mber

cordiae operibus exercere , carnem jejuniis, Ur aliis east tuuibus donetar quamvis aliquando doleret, timens de ejus teneritudine eorporis quod abypue periculo mortis nonposse crro tun σέ adistinentus, tamen ibi in omnibus

cooperabatur.

VII. Nihil ergo mirum , si quem habuit in bonis operibus cooperatorem , modo habeat sanista uxor in laudibus consortem , & dum Elisabetham tamquam nostram commendamus , collaudemus in sanctis operi-xὸ9. . , bus maritum. Vere mulieris bonar beatus Vir, qui in coelis praemium ae- .mmo.. 14. cepit Corum, quae sancte cum sanista gessit uxore ,& cujus sama beatur, celebriorque redditur propter sanctae consortis memoriam. Ad illam

porro ut redeamus; qui triste nuncium de Principis morte persere-hant , Tituringiam ingressis , prudenti amicorum ccinsito provisum est, me ab aliquo mortalium , praeter quam Sophia defuncti matre, Elisabetha viri mortem audiret. Timebatur enim, ne teneritudine muliebri sorte ad praecipitem cujuspiam narrationem , animus ejus graviori vulnere sauciaretur, ut sunt omnia subita ad repentinam animorum nauta-

ά ά tionem essicacia . Sophia nil morata , ubi agentem in arce invenit Elisa M.' belliam, post familiaria salutationis verba, sic eam convenit: Ne gravatimaeeipias, o filia , si quae Principi filio meo acciderint, declara vero tibi. Quibus Elisabetha auditis, captum esse suspicata, respondit: si captus atque in vincula conjectus est Frater meus , quam primum per Dei gratiam ,& amicorum munificentiam liberabitur. Tum Sophia: diem, inquit , suum Obivit. Perculsa mox gravi moestitudine ad tam infaustae rei nuncium Eli bellia , consertis invicem manibus, amarissime flere coepit, dicens, si mortem Frater meus obiit, & mihi quoque posthac mundo, ejusque vanitatibus de notae , morietur mundus ipse. Videre tum erat, ut dolorem de morte Principis conceptum augeret desolatio illustris viduae, cunctisque ini praesentiarum consistentibus lacrymas excitaret uberrimas.

VIII. Non

179쪽

Μinorum. I 67

VIII. Non desuit in tempore desolatae mulieri divina consolatio, quae dejeetum moerore animum, ita resecit , confirmavitque,ut & praesentibus malis minime succumberet, & multo gravioribus , quae illi postea supervenerunt, sustinendis par esset. Siquidem parvo post tempore , Magnates quidam, qui Henrico, de iuncti Principis Fratri, per aetatem

ad regendum Principatum necdum idoneo , auetores erant , post abito Dei timore, ac publiea honestate contempta, amictani Dei famulam gravius amicturi, sortunis omnibus exutam, ceu ignobilem aliquam , arce coegerunt excedere. Amplexa est pro Deo ignominiam Apostolorum imitatrix, & Martyrum digna purpuris. Nulla in corde libido vindietae, nullum in ore murmur . nulla in gestibus indecentia . Uttabatur quidem tacitat virtutis conscientia , & fiducia in Deum subreeta , etiam foris pro indignitate sevissimae ejectionis verecunda , Iacrymis affatim ora rigantibus. Iam tunc multo praestantior Prienensi illo pili lolpho Biante ibat, nihil siecum portans rerum caducarum ; quod nimirum Ionge meliora bona, non humeris , sed animo gestaret, quae nec rapinae essent, nec surto prostantia. Exacta igitur propriis aedibus, ad inserius oppidum prosecta, in cauponulam, ubi erat, ut habet Bonaventura, δε Bonfinius , &MS. Lovaniensis, hara porcorum, quae misellae primum offerebatur, una cum ancillis divertit; mansitque ibi tantisper, dum

noctis medio significari eampanae pulse divinas laudes in Coenobio Fra- AIS.G manu. trum Minorum audiret. Quo eum venisset, rogavit obnixe Fratres, ut hymnum, quem Te Deum laudamur vocant, decantarent; quo semet,

non modo patienti, sed & laeto animo praesentem calamitatem serre declararet; Apostoli vocem pariter & exemplum secuta , gloriatur in tribulationibus, ac Deo gratias agere , & alios docuit, & ipse imprimis

non omist.

IX. Cum autem, propter saevitiam eorum , qui arci praesidebant, vix unus aut alter eiectam recipere auderet hospitio , Fanum ingressa desblata mulier, magnam inibi partem diei consumpsit. Quo cum & liberi etum I ejus novo inhumanitatis genere ex arce sui sent allati, pari cum matre infortunio constringendi, credi potest, dolori additum esse dolorem accessione gravissima, tum quod hyems erat, tum quod ipsa, & domicilii Rrerum omnium inops , ne tantillum quidem habebat, quo se , ancillas , liberosque,vel unum diem sustentaret. Necessitate ergo, quae legem non habet, coacta , Sacerdotis cujusdam hospitium precario, aut mendicabulo potius consequitur , ubi cum non tam incommode, sed & misere degeret, in aemuli cujusdam sui aedes, quae pro spatio commodiores videbantur, jun immigravit. Sed nec ibi agenti potuit ulla Vel commO M.tid1dii hos=; ditas, vel quies contingere; quando & hanc domesticorum petulans , tium. ad inferendas injurias libido perturbaret ,& illam denegatum jussae mansionis spatium interciperet , Inde ergo migrans, ae parietibus, qui sequatieumque sepimento a pluvia, & frigore defenderant, vale saciens, ad prius hospitium , quandoquidem toto oppido alium adire minime dabatur, remeavit, dicens: Parietibus quidem gratias ago, easdem hominibus etiam aetura libenter , si causa cur id facerem , subesset. Sie filia Regis ab altissimo divitiarum culmine dejecta, eousque paupertatis devenit , ut ablatis vitae necessariis , etiam angustias ergastuli magis, quam diversorii, non sine mendicitate adipisceretur; & quae pauperum liberos materna pietate tollere solebat , suos ipse cogeretur, alendi gratia, ad alios transmittere. In hac tamen rerum dissicultate po-

180쪽

Annales

sub M IIa extra

sita, nihilo erga pauperes minus afficiebatur, subtrahens saepius genio suo, quod illis erogaret. X. Mirandis plus mira succedunt, dum ex omni parte insgnis patientiae clarissinaa documenta se produnt. Anus quaedam erat, cui Elisabetha languore pariter & inopia pressae, multa pietatis beneficia praestiterat. Forte iis duabus, e diversio obviam sibi medio itinere saetis , qua transituris, munita erat extantibus via salicibus ob profundioris coeni volutabrum, anicula cedere beqetaetrici suae dedignata , eam rigido protervoque impaetam occursu , in coenum deturbat, jacentemque risu & conviciis incessens , abit. Eliabetha perlitis plurimo luto vestibus , adeo miti animo illatam tulit injuriam, ut exundante laetioris conscientiae gaudio , vultum serenitate perfusa subriserit. XI. Verum, is qui juxta esse tribulatis consilevit, famulam suam, ne graviore adversitatis mole oppressa deficeret, hoc modo dignatus est consolari. Quadragesimae dies advenerant, & illa consueto pietatis studio rem divinam audiens, genibus nitebatur. Ubi expendens divini Sacrificii inaestimabile pretium , incalescentibus paulatim praecordiis , adeo vehementi cogitatu supra mentis arcem evecta est , ut attonitae similis , in conniventibus notabili mora luminibus aram intueri, ab Isint rude pedissequarum una lit adnotata. Absqua, cum pro fiducia semiliaritatis Elisabetha , multis perurgeretur precibus , ut quidnam coele stium rerum sub attoniti prospectus hora vidisset , candide patefaceret, ad postremum, ait: Non est mihi integrum, o filia , quae viderim , cuiquam revelare mortalium ; id tamen scias velim , me semnao resertam gaudio fuisse, utpote mentis oculo arcana coelestia contemplantem. Paulo post ad hospitiolum reversia , cibo perquam modice sumpto , quod languidiore corpusculo esset, ceteris paulisper exire jussis , cum in sudorem iret, veluti quiescendi gratia in gremium Isint rudis reclinato capite , ad objectum parietem oculos cogitabunda defigit. Exiguum temporis medium, cum ecce serenato vultu, festiviter admodum cernitur subridere; rursumque facto parvi temporis intervallo , abacta serenitate , clausis genis , fletu madescere; iterumque, non multo post tempore, risu sereniore persundi , quo demum cessante , denuo lacrymis profusioribus oppleri, eaque vicissitudine diem in vesperum deducere i prolixius tamen, ac saepius serenitati, quam fletui dedita, denique haec verba δε- eere : Ita mi Domine, ut tu esse niecum digneris; ita & ego, nuntquam absque te separata , tecum manere perseverabo. Isntrudi, quae haec omnia diligenter adnotaverat, instantius postulanti, ut, quid rei contemplata suisset, aperiret, quamvis invita, aliquando tamen precibus devicta , respondit: vidi, inquiens , aperto coelo , consolatorem meum Christum Iesum ad me usque inclinatum, qui animum meum gravi tribulationum fasce degravatum , benigna consolatione levavit , refovit , COn firmavit. Cujus ut praesentia serenitatem vultus, placidumque risum praenae serebam , ita aversione disicetaque solvebar in fletum . Quem ille Iirotinus miseratus, cum redire maturant, dicens: Tibine mecum esse ibet, ut ipse tecum volo Z Respondit: Ita mi Domine , ut tu mecum e digneris, ita &ego, numquam abs te separata, tecum manere perseve rabo . Ita saepius mirabiliter contemplationi dedita, rerum coelestium supra se rapta , saepius insensilis conspecta est ; quin etiam, teste Αnonymo Lovanienti, & Mariano , pluries ab oratione plerique viderunt faciem ejus mirabiliter fulgentem, & quasi radios Solis ex ejus oculis procedentes. XII. Plu-

SEARCH

MENU NAVIGATION