장음표시 사용
341쪽
342쪽
Quod Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat oec.
ΡΑ τ ε κ ' perfectus Deus es In se se , Filius perfnur Deus, a
Patre genitus, Spiritus sanHur perfectus Deus, a Patre O Fuis procedens. Procedit autem ex Filio quidem immediate; at ex Patre , mediante Filio. uod enim Spiritus sonus a Filio procedit, id Filius habeto Patre. Propterea quicumque non erediderit Spiritum sanctum a Filio procedere, in via perduimis es. Unde sanctus Athanasus, cum in partibus Occidentalibus exulabat, in expostme staei, quam Latinis verbis redidit, se ait: Pater a nullo est factus , nec creatus, nec genitus; Filius a Patre solo est , non factus , nec creatus, sed genitus; Spiristus sanctus a Patre , & Filio , non iactus , nec creatus , nec genitus , sed procedens . Idemque Athanasitit in expostione fidei, quam graecis verbis declaravit, se ad verbum inquit: Spiritus autem sanctus processo est patrii , omn laque portantis Fuia, quem implevit omnia. Unde er sanctus Gregorius, qui dure dieitur Thaumaturgus, seu mirabilium effector , Neocaesareae Ponti Episcopus, in expostisne Mei, quam per revelationem a steato Ioanne Evangelisa , mediante Dei Genitrice, accepit, se apertissime exclamavit, dicens: Unus Deus Pater Uerbi viventis , sapientiae subsistentis , & potentiae ac characteris sempiterni, perfectus persecti Genitor, Pater Filii unigeniti, unus Dominus, solus ex solo, Deus ex Deo , character & imago Deitatis , verbum operativum, Θ reliqua. At hie de Filio loquens, dicit a Solus ex inlo, non ergo Spiritur sanins ex solo es: ergo ex Patre O Hio , cum sit ab aliquo . C rerum dum dicimus, ex Patre &alio, non dicimus ex alio quoad fu
fantiam, at secundum posissim , seu subissentiam . Luod enim Spiritus
annus immediate ex Filio sit, ex Patre autem mediante Filio, tesatur Gregorius Minus ita dicens: Nos qui divinam naturam differentiae variationisve esse confitemur expertem, eam quae circa causam & causatum consideratur , differentiam non inficiamur: per quod Qtum comprehendimus , alterum ab altero discerni, nimirum eo quod credimus , aliud quidem causam esse, aliud autem ex causa , & ex eo quod ex causa est . Oin s aliam rursus differentiam eonfideramus: Nam aliud quidem continetiater ex prima esus es. Cum illi, quo aliqua di erunt, utrumque eo mire si impossibile: quare eontinenter O immediate ex primo esse, aut solum Filio , aut flum Spiritui sancto consentat necesse es. Geso si ut sancti Patres asserunt inter Patrem O' Filium non sit δε- re medium ; erit igitur solus Filius ex Patre immediate, cum or secundum communem sententiam atque intellectum, id quod es ab aliquo, ab eodem si immediate. Sed exm Spiritus sanctus si ab aliquo , ab aliquo immediate erit: at non es a Patre immediate ,seut nune sensum est; erit Oitur immedyMe a Filio. Sanubs Itaque hos Patres , ct inter alios be tam Ambrosum Episcopum Mediolanensem, hestum Augustinum civitatis Tom. II. Τ t a Uπο-
343쪽
344쪽
a 33. ANNO T. ANNO 23. RUM ANNO 26.
Hipponensis Episeopum , beatum quoque Hieronymum fortissmum per er- si moram haereticorum oppugnatorem, secutus beaIus ornus , cum eo universa sancta, arcumentes Tertia Samor , perspicue scriptuu , reliquit, Spiritum sanctum ex Filio esse ; uηde qui ue ejus verba Mpugnat , non orthodoxus es, sed a Mo aberrans. Omat enim manife-
si me , in sua ad Geodsum Regem de recta Me expositione , Spiri
tum sannum ex suo esse, hiyce verbii: Praeterea virum dicens, qui mox effuturus & videndus erat, ipsum dicit baptizare, in igne & Spiritu sancto : Non quod alienum his qui baptizantur , immittat spiritum servilem in modum , & quasi ministrum; sed ut Deum secundum naturam, cum suprema potestate, quia ex ipsi & per ipsum &e. strid eo tem-monio clarius t Siquidem hic manifesis e de. Filio duit, quod Spiritum sannum his, qui baptizantur immittat ex se se , se proprium ejus. uiu er hoe ipsum Lydem serbis Hermiae scribit beatus idem Orillus
in Jermove ad eumdem Hermiam , cujus i criptio es r De incarnatione unigeniti : quod ci; isius unus, ct Dominus secundum scripturas. ILL ue tuum ab eodem ortuo in declaratione noni anathematismi die tur : In eodem qui e anatbematismo proprium sit esse spiritum inquiens, eumdemque anathematismum nonum declarans quo sensu proprium suum esse spiritum dixerit, aperuit dicens: Cum homo iactum sit unigenitum Dei Verbum, etiam se tamen Deus mansit, omnia exiliens
quae Pater , solo hoc dempto, quod ille Pater est , & proprium habens, quod ab ipsi est , & essentialiter ipsi inhaerens Spiritus sanctus , & retia qua . Ubi rursus Spiritum sanHum ex suo Use , clarisime sanctus Patera firmat. Duare nemini debet esse dubiam , ρuin eumdem hic sensu; , Sauctus aperuerit , quem tenuit quando anathematismum exposuit. In
eodemque sensu anathematismum tune eum omnibus aliis sancta or oecumenica Tertis Synodus su epit, in quo illum Sanctui declaravit. Cem tuis namque est , soms Patres in pr fata sancta Synodo renire tos, toIam tertiam jam dini Patris Epipolam ad impium Nestorium cin-,untinopolitanum , scriptam absque ulla hae scatione irrefragabiliter δε- sepisse . Novimus autem praedictos duodecim anathematismos in poser ora dictae visuae parte contineri . Porro s quis Iam am legitima tueri conatus fuerit, in mentissima Theodoriti ori visopi perba, quae t eadetersus dicti sancti Patris duodecim jacra capita , IIcenser nimis, acremere evoMuit, noverit is a mima Iancta generalique Θnodo , praefati Theodoriti blasphemias damnatas esse : quippe qui adversus beati Ο-ν IIII verba , quibus ei respondit, nihil praeter calumnias dicere votit; ait enins Iuinta sensu OP universetis Θnodus in actione Onata, ad
hune modum : Condemnamus & anathemati Zamus cum quibusicumque: liis haereticis , qui damnati , 3c anathemate percussi sunt a dictis quatuor sanctis Synodis , & ab Ecclesia Catholica & Apostolica , & The dorum , qui fuit Episcopus Mopsuestiensis, impiaque ejus conscripta: &quae impie a Theodorito conscripta sunt adversus rectam fidem, ac contra duodecim sanisti Cyrilli capita , necnon contra tertiam sanctam generalem Synodum Ephesinam, & quaecumque ad de sensionem Theodori, ipsiusque Nestorii scripta sunt. Ex quibus perspicatim eetadit, IIIa quae Theodoritus adfersus duodecim sancti oritu e ira scriis,ownata esse, impietatisque plena. Et qui ue ea tit vera ditima tenet, tuetur ue , Inimicus exsit Mei. Scribit enim beatas C risus
345쪽
346쪽
2233. ANNO T. ANNO 23. RUM ANNO 26.
ad Acacium Melitinensem Episcopum , post concordiam , ac pacem sannarum Eeelsarum , se inquiem : Quae vero recte contra Nestorii blasphemias scripsimus, omnino nemo nobis , ut non recte scripta dicamus, persuadebit. Luid quod ad Donatum Episeopum eodem modo seruis, ubi ait : Lux jerq us, recte scri mur, serae or incul atae statrocinantes fidei , neque quidquam omnino nosrorum scriptortim sumus negaturi r eum neque quid am , ut uo referunt, si ictum temere , --rum ubique nos rectistidiri ad rere dei, seruat que virtuti consentire oportere. Ex his itaque longe clarissimum exsit, iseatum ortuum e
rum nihil infitiari , quae dixit: sed in eodem sensu , quo Me ab eo dirufum , eius uuam eorrectionis notam persitisse ; eum neque ipse solus eorrigi potuisset, luet etiam quod tamen o Iancto ab t) soluisset, iubis 'quae universa sancta Synodus, absque ulla ambiguitate, irrefragabiliter, eonfidenterque Meepit : aecepit autem in eo sensu , scis dirum es, quo ex fuit, eum sancta S nodo hine suscipienda repetens . Siquidem illam sanctam Θuodum omne; sanni Patres in Conciliis es consequentibus venerantur , eademque eum tua credunt: quis Osanni Pa-gres , qui hanc ipsam amecesserunt, eadem eum illa sensere. Hane Memrenemus , se credimus, sentimur , ct profitemur.
Nane Idem teneo ego Risulphur ex Fratrum Minorum Orine, Domini Papae Gregorii veteris Romae Episcopi Moerisiarius, se subscribo, O
Hane Mem ego Ammonius Ordynis Fratrum Misorum socri arius Domini Papae Gregorii veterii Romae Episcopi habeo, se credo , or ita sentio. Hane eamdem idem edi nos Hugo or Petrus Praedicatorum ordinis, ae Domini Papae Gregorii teteris Romae Episcopi Moersarii, ampleu mur, sc credimus, atque ita sentimus oee. XVI. Tra-
347쪽
XVI. Tradito scripto Patriarchae Constantinopolitano, coeperunt agere de porrecta sibi fide Graecorum circa sacramentuin altaris , & inte rogare quo ducti fundamento asserebant, consecrantes in azymis , seu a1ymatos, ut illi consueto nomine vocabant, esse in via perditionis , &cum omnes essent in partibus, appellabant ad codices sacros ,&saneto Doctores. Sed vel nulli ibi suppetebant Graecis tune libri, vel porrigere nolebant, ita ut ipsa petentibus Biblia non liceret habere. Ultra itaque instantibus Apocrisariis , ut Graeci traditae fidei rationem redderent , illam tradiderunt, se Christum in consecratione imitari; cum vero amplius quaereretur , unde constaret, Christum in azymis celebrasse tResponderunt, ex Evangelio, ubi habetur quod-areepit his, fregis; αρτου autem contendebant significare panem persectum , panem Ievatum, panem sermentatum. Hic sibi haerendum judicarunt Apocri-sarii, & ostendendum , vel ex ipsi Graecorum consessione non semper sonificare sermentatum , & aliquando poni per se dietionem, aliquan cum adjuncto : neque semper absolute positum idem eum eadem
proprietate significare; sed & saepissime selum panem in communi ; pr
ptereaque in Evangeliis Latinis recte translatum pro αρύν panem. Co firmaruntque veram 8c doctam hanc solutionem ex Leviticorum 7. ubi in lege hostiae Pacificorum habetur αρτο azymus, & αλτω. sermentatus; atque hinc sequi,azymum & sermentatum se habere tamquam differentias specificas, vel accidentales verbi αλτω. atque ita dictionem illam per se absolute positam utrique tam azymo quam sermentato pani aeque convenire; neque enim genus magis proprie praedicatur de una specie quam de alia.
XVII. Deinde quod allegarunt Graeci de se sto & exemplo Christi,
resutarunt ex illo loco Matthaei 26. Prima die Azymorum accesserunt ad Iesum Diseipuli dicentes: ubi sis paremus tibi comedere nychat Cui objectioni responderunt ex Ioanne Chrysostomo , per primam diem aetymorum intelligi primam diem ante azymos . Admiserunt illi ita expli- easse Chrysostomum , attamen amplius addidisse, & veram Latinorum
ibidem eonfirmasse sententiam , ita adjungendo . Prima die ante azyma: Confudiserunt enim semper a Vespere diei numerare, or eam commemorat in
cujus Hespere Pascha erat immolandum, &c. ergo in illo Vespere fuerat Pascha Judaeorum, & suit eis prohibitum ne sermentum , vel sermentatum haberent in domibus suis, vel in omnibus terminis vicinis ; ita enim legitur Exodi I a. Septem Lebus azyma comedetis, in prima die non erit fermentum in domibus vobis; quicumque comederit fermentatum , ρeribit anima illa de Israel, a primo die uisue adseptimum. Ex quo intulerunt per optimam consequentiam Christum, Pascha suum in azymis celebrasse , quia legem observavit usque ad ultimum vitae suae terminum , ut expresse habent Chrysostomus citatus, & Epiphanius. Hinc argumentum ad hominem deduxerunt ex illis verbis, quae in scripto Graeci porrexerunt , dum absque salutis detrimento dixerunt, non posse in alio pane confici Saeramentum, quam in illo in quo Christus consecravit; nam ex dictis apparebat, Christum in azymis celebrasse; ergo inferenda erat illa consequentia; Graeci nullatenus possunt conficere in sermentato, quod tamen publica protestatione caverunt, se non velle inferre , nec dicere,
cum illorum hunc cultum, vel ritum non condemnabant Pontifices , neque Ecclesia Latina, imo tolerabat, sed & probabat; atque ita similiter
debuisse eos sacere circa ritum Latinorum, non condemnando eos, uti faciebant, pro haereticis azymitis. VIII. Ut Duiligod by Cooste
348쪽
a 233. ANNO T. ANNO a I. RUM ANNO
XVIII. Ut vero apertius eorum , quae dicebant, veritas constaret ;institerunt ut producerentur codices sanctorum Patrum Graecorum quibus illi magis adhaerebant ) in medium, quos cum habere non poterant, memoriter coeperunt haec quae sequuntur ex Chrysbstomo & aliis recit 1- re. Ex Homilia XI. secundum recentiores editiones est 8a.) Joannis Chrysostomi in Matthae uni resuinpserunt superius objecta verba, quae prosequuti sunt ex illius temporis, vel sua, translatione in hunc modum. Explicans sanctus Doctor illa verba Evangelistae . Prima die azymorum venerunt Luscipuli ad Iesum: ita ait. Prima sumorum erat, quarante azyma dicebatur: consueverunt enim semper a Vespere numerare diem, ct eam commemorat, tu cujus Hesere Pascha erra immolandum. Quinta enim Sabbathi accesserunt, 'hanc hic quidem, pax aute azyma erat, vo
eat ipse diem, in pus accesserunt. Alius vero sic ait; Venit dies Asmorum , in ptio oportebat immolari Pascha . Venit, hoe est, in azymis eriat, Vesperam scilicet illam commemorans; a ves era enim incipiebatur , ρ pter quod unu ui que Evangelisarum addidit, quando immolabatur Pa scisa. Item, quod Jesius observabat legem in coena , & ritum Iudaeorum probat idem Chrysostomus , dicens in eadem homilia. Propterea autem venit ad Dycha , ster omnia oseudens ut ad ultimum diem , quod uou erateontrarius legi. Et homilia octuagesinia secunda in receiitioribus editionibus octuagesima tertia, in ita ait: Iuod autem tempore Paschα se ci Upa uis strium conluvamabat, tuta erit, ut discas undigue etiam veteris Iesumenti .
ipsum esse latorem , edi omnia pux in veteri lege sunt, propter hane notam fuisse figuratam, propter hoc ibi Aurar verustem imponit. Vespera autem
impletionis temporum argumentum erat, ct quod ad fum de eetero , ut ad eis omnia respiciunt. Item Epiphanius Cypri in opere quod Panarium ι re. ιο. inscribitur, intractatu contra Ebionitas, se ait: Luomodo carnium eomestione non satim eorum dementia redarguetur Primo Domino conredente Pascha Iudaeorum; Phua autem Iuda rum erat ovis . a ma , earnes ovis age igne, scut Diyripuli Di ei dicunt; ubi sis paremus tibi comedere mycha . Et ibidem contra Marcior istas in redargutione, seu consutatione sexagesima prima , quae ita incipit. Nubem Iagittarum contiis I f Α te cre. ubi post pauca inquit: Contra te, o Martiore, indιxsi multis modis redargutionem , magis autem ab ipsa veritate coactus. P cba eviis antiquum nihil aliud erat, quam ovis immolatio ,-caruium comestio, animatorumque pereeptio eum azymis. Et post paucula . 2Pod enim tu dei
saris earnium comesionem , Dominus Ibus cum Dis Dbeipulis comedit, faciens Pascha secundum legem. Et ne dicar quod fui acturus erat πιμ-rium hoc praenominavit, dicens: volo; volo vobiscum comedere mycba . in enim per omnem modum te confundat veritas, non in strines I acit maserium, ut non neges', sedgostquam carnavit accipiens haec haec, O Leeus
hoc , shaee, ct hare, is non reliquit si cum malenitati osendi: en postquam comedit nycha Iudaeorum, id es, postquam coenavit, venit ad
masterium. XIX. Renuentibus autem Graecis plures audire auctoritates Sanctorum,& iam dictis opponentibus locum illum Joannis e Nou introierunt Judaei in praetorium , ut non contaminarentur ,sed ut manduearent Pasba: responsium suit ab Apocrisiariis, nequaquam id vel leviter credendum, ut Ioannes ceteris contradixerit Evangelistis; quare verba illa ut eomede rent Pascha, ita explicanda esse dixerunt, ut sicilicet comederent cibos Paschales, lic enim alias in veteri testamento verbum hoc Pascha sume- Tom.II. V v ba-
349쪽
Imperator errerneum praesetibie modum ineundae coaeordiae a
IIII. ANNO 7. ANNO II. RuM ANNO 26.
batur; atque superiora die a sunt luna decima quinta . In his sessionem protraxerunt usque ad prosundam noctem, donee dis luente coetum Imperatore , recesserunt. Praeterlapsi sunt aliquot dies, quibus nihil disputatum est, agente clam Imperatore cum Apocrisiariis de suavi aut Aciliori quopiam modo ineundi foederis & unitatis inter utramque Ecclesiam . In illam tamdem ineptam & ridiculam abiit sententiam sui communiter contingit in Principibus secularibus , qui controversiis Ecclesiastieis temere se immiscent ) Domini seculares inter se contendentes de rerum dominio hinc inde aliquid sui juris relaxant ,& qui sique partim cedit cauta, ut tamdem optata pace fruantur; ita hic arendum iudicarem, videlicet ut suam de processione Spiritus sancti opinionem missam facerent Latini; & ex symbolo suisque libris expungerent verbum FIGoque,
permittentes ut Graeci in controversia hac eodem modo , quo prius , sentirent. E regione vero Graeci approbarent consecrationem Latinorum in azymis, neque amplius eos haereticos propter hoc proclamarent ; ita ut in duobus punistis controversis unaquaeque pars unum probaret, alterum condemnaret. Animose & aperte significarunt Apoeri sarii in quanto vitalias , ut scribunt , bonus & unionis ultra modum cupidus versaretur errore , idque sibi sciendum esse , ob nullum lucrum rei, aut Provinciae, quantumvis magnae , Ecclesiam Romanam Catholicam jota unum aut apicem sundatissimae suae fidei mutaturam ; neque ullo modo uniri posse eum Graeca, nisii haec prius abjeetis & condemnatis erroribus, praecipue circa illud pum tum de processione Spiritus sancti , Omnes suos libros , in quibus doctrinam illam persuasit , aut scripsit , condemnaverit,
ignique tradiderit. Quod vero attinet ad consecrationem in sermentato, Graecam Ecclesiam non propter hoc rejici aut condemnari a Latina, neque velle ab eadem condem uari propter azymum, dum licite unaquaeque in utroque consecrat pane. XX. Audiens haec Imperator animo concidit, omnem unionis spem exuens , quia perspectam habebat suorum tenacitatem , ob nimiam propriae opinionis praelationem , quos nullo modo vel prece sciebat eo ducendos , ut Latinis cedere , aut alte impressis valedicere vellent sententiis . Idque ipso facto sequenti cognovit die dum habitum cum Apocrisariis referret colloquium; adeo enim commoti & indignati sunt, ut masno exorto murmure fremuerint in Apocrisarios , & secreta contra eos inierint conventicula , ut illos confunderent. Monuerunt vero die Mercurii tertiae post Pasicha hebdomadae , ut sequenti die Iovis ad Concilium accederent pro unanimi hinc inde ejusdem dissolutione ; neque enimaam videbatur debere ut ulterius cogeretur. Accedentibus illis , invenerunt universam plebis multitudinem congregatam , & apertis januissedisse in atrio Patriarcham, coacto in ampliori illo patulo loco Concilio. Sedentibus vero alta voce coram omnibus dixit Patriarcha; dum spes erat unionis , Omnem vobis loquuti sumus pacem, omnem exhibuimus amorem, modo vero spe frustrati quid agamus nestimus, vestram nobis de Spiritu sancto dedistis fidem in scriptis, vultis ut eam per gentes, nationes, & provincias nostras promulgemus, quae hic coram astantibus di vobis, dum placeat, volumus ut recitetur. Illis respondentibus, sibi haec valde placere , neque quidquam amplius optare, quam ut ubique diffundatur & legatur Romanis Eceleste vera doctrina, statim unus ex grandaevis consiliariis universam definitionem Apoerisariorum perlegit.
XXI. Post haee contra lecta, & in savorem suae Ninionis Graeci
350쪽
quasdam protulerunt Sanctorum Patrum aut toritates, primo Damasi iaPapae dicentis; Quicumque non credit Spiritum sanctum esse a Patre pro- Pavii Episc. ΑΛ-prie , anathema sit. Cui responsum ab Apocrisariis ; Nos credimus Spiritum sanctum proprie esse a Patre, & qui hoc non crediderit, anathemati- e. G. Σetur . Adjungimus etiam esse Spiritum sanctum a Filio proprie , sicut
dicit beatus Cyrillus, quem jam ostendimus , ita scripsisse; & qui ita similiter non credit, anathemat iretur. Aliam obiecerunt ex Basilio, vel ex alio quopiam Patre Graeco aue oritatem in hunc sensium, quod Spiritus sanctus erat a Patre & non aliunde , quam etiam libenter admiserunt Apocrisarii, dicentes verum dixisse non aliunde, id est , non de alia substantia esse Spiritum sanctum . Alia plura conglomerrarunt hujusinodi loca sanctorum Patrum , obseuriora& minoris emcaciae , quae nullo negotio Apocrisiarii dissolvebant. Exorto tunc magno murmure & tumulta
in populo , Patriarcha manu & voce silentium indixit, timentibus sbi Apocrisariis ab inseaeni & seditioso populo : ut tamen pacatus est , dc a murmure cessavit, dixerunt alta voee Apocrisiarii; Creditis Spiritum sanctum procedere a Filio , vel non Z Respondit pro omnibus unus Patriarcha ; Credimus quod non procedat a Filio, & subjunxerunt; sed
beatus Cyrillus , qui praefuit tertio Concilio anathemat irat omnes, qui hoc non credunt, ergo vos estis anathemati rati. Item vos creditis &dicitis, quod Corpus Christi non potest eonfici in azymo, sed hoc est
haereticum . Illi commoti de dure condemnatis illorum sententiis, Apo- crisarios Autoresque vel sectatores illarum opinionum conclamabant haereticos, & excommunicatos.
XXII. Facta itaque magna seditione & tumultu recesserunt Apocrisiarii ea venies sibi, & antequam pranderent, instanter egerunt cunia Imperatore de obtinenda regrediendi facultate ; videntes , se nihil potuisse proficere, nec spem ullam superesse de flectenda gente durae cervicis , R in suis erroribus pertinaci. Venia itaque obtenta dolebat enim Imperator, rem insectam mansisse, atque ad contentionem seditionemque processisse ) summo mane sequentis diei Sabbati recesserunt a Nimpha , datis sibi itineris dueibus 8c comitibus, & postridie vanerunt ad villam Calami, ubi supervenerunt eur res nuncii, missi ab Imperatore &a Patriarcha. Imperatorius .Omnia eis bona precabatur & felicem itineris
terminum; significabat vero , sibi displieuisse ita latenter &ex abrupto abiis e in alutatis Patriaret, is & ceteris in Synodo congregatis; cui illisistini sui recessus justas exposuerunt causas , quas poterant, maximas gratias agentes Imperatori ob singularia in eos beneficia. Patriarchales vero Nuncii se a Concilio missos dixerunt, ut professionem seu definitionem fidei circa processionem Spiritus sancti porrectam ab Apocrisii-xiis , eisdem redderent, repeterentque , quam Graeci tradiderunt circa Eucharistiae Saeramentum. Responderunt Apocrisarii propterea se illis definitionem dedisse, ut remaneret in memoriale fidei & doctrinae Ecclesiae Romanae; scirentque universae Graecorum Ecclesiae quid credere &docere deberent circa illum articulum . Scriptum vero vestrum, inquiunt , circa Sacramentum altaris volumus nobiscum deserre, ut Latinorum Ecclesiae ac sanctissimo Domino Papae certius constet in quo errore versamini, neque ab eo vos velle discedere. Institerunt tamen Nuncii de scripto reddendo per biduum , quod dum habere non poterant tu- Ierunt excommunieationis sententiam in omnes Comites & Duces Apo- crisariorum,prohibentes sub anathemate,ne quisquam eis esset auxilio aut
