De Aristotelis in hominum educatione principiis [microform]

발행: 1864년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 철학

1쪽

Reproductions may noti made ithout permission rom Columbia Universit Library

3쪽

LEEMANN SALOMON

4쪽

Master Negative Origina Materia a Filmed, Existim Bibliographic Record

Restrictio in me:

7쪽

RITE TMESSENDOS

H. L. . . PUBLICE DEFENDET

BEROLINI

TYPIS EXPRESSIT GUSTAVUS SCH E.

8쪽

SACRUM.

9쪽

dii verum est quod dicunt mentem humanam usque pr0gredi ad persectionem, persectionem autem Vel X-plicationem ejus quod in nobis naturaliter inesse videatur, non tam naturae esse quam artis cujusdam quae expediat et conformet eas res, quarum illa dederit quidem materiem sormam vero proposuerit nil pro certo habemus angustiore conexu artiusque ullo tempore conjunctum esse atque contextum cum Singulorum et omnium vita moribusque quam educationem atque Semper illas cognosci posse ex ratione qua haec sit constituta. Quamvis igitur aucta sint atque annis volventibus dilatata ea quae eruditione culturaque humana comprehenduntur: sunt tamen certae quaedam, ut ita dicam, Sententiae primariae, deae, quae scientibus nobis vel nescientibus in his rebus praevalent et, cum sint Verae, permanent, etsi mutantur tempora intereuntque homines nationesque unde illae ad nos sunt perlatae. Fuerit denique libertas, unde eluxit veterum Graecorum ingenii abundantia, vel pulcritudo vel utraque, altera mente id gignens et procreans cujus altera speciem ante oculos posuerit, utraque Vero certo quodam c0u-

10쪽

centu divina atque humana copulans veterum illorum et artifices et praeceptores suisse contendimus, qui, quae florenti ejusdem gentis aetate in animis vigebant, aperuerint ac manifesta fecerint, alteri dictis et scriptis, alteri simulacris atque carminibus. Ex hoc olim sonte Socrates de bono ac pulcro' notiones hausit, eas quas divinus ille Plato idearum doctrina illustravit et celebravit, unde ristoteles mente quidem Sobria sed experientia acuta philosophandi cepit initium. Qui quidem

viri licet nostro more educandi doctrinam nec tradiderint nec omnino quaesiverint Verumtamen e ipsorum animis, Aristotelis potissimum, summi antiquitatis hiblosophi, educandi instituendique rationes ad nos manarunt, quae multum abest ut temere sint dictae, ut valeant cum in eis quae ad educandi artem maxime spectant fragmentis tum in omnibus Stagiritae scriptis, ubicumque sententiis quae ad agendum pertinent γcurrimus. Quas quam brevi fieri poterit enucleare huic commentationi propositum habemus. Quod cum conscere conaremur ab universalibus quibus singularia continentur exordium nobis laciundum esse putaVimus, ut his singulis Aristotele duce tractatis ex opere ad finem perducto tota res perspici posset.

Exordio g 1-10 primum Aristotele auctore quo tendat

et quid sibi velit hominum educatio proponitur. Hinc ex summo finis propositi principio tria accuratius erant consideranda haec natura hominis et ea quae inter hanc et illam communis civitatis intercedat ratio 2 ) qualis sit, qu0niam beatitudinem adpetant, singulorum atque omnium destinatio 5 I); qua denique Via harum rerum optuma convenientia perfici possit 8-1R. Hoc - πως ἀνὴρ γίνεται

σπουδαῖος - cum natura, more, doctrina fieri videatur, en distributioni totidem numero ac specie virtutes respondent, rerum quae sequuntur tres habemus partes

Prima pars maturalem prae se fert educationem 11 19), cujus principium materies agnoscitur 11 14). Virtus doqua hac ratione agitur eo est magis universalis, quo magis attinet ad corporis salutem nec nisi potentia continet veram honestatem. Hinc singula exoriuntur quae spectant ad nutrimentum, incrementum corporisque motionem 15), ad Iu- dum puerilem 16), ad sensuum perceptionem imitandique cupiditatem 17). Ad quas res cum memoria accedat reminiscendique vis 18), consideratio ita progreditur, ut transitus - tanquam a potentia ad actum 19 - in alteram fiat partem. Qua quidem in altera parte 20-32 educationis quae propria verbi sententia dicitur ' moralia principium agitur, quod sorma continetur 20 21). Forma actu fit. Ad agendum vero ex intima hominum natura gravissimi momenti ac punderis est voluptas 22 23), quae ut commoda sit, sincera et vera, cupiditas discat rationi parere 24-25).lade mensura et norma accipiuntur 26), quibus adhibitis homo vere fieri potest probus σπουδαῖος) qua notione explicanda 27 ad considerandam virtutem moralem ducimur 28). Huic tria insunt momenta 29-31), quorum ex tertio ad consuetudinem exercitationemque ut veritas ideoque doctrina accedat requiritur 32 . Qua ex re tertiae denique partis sequitur expositio. In ea autem, tertia parte 33 2), primum de intellegendi cognoscendique ratione disputatur causa movet per causas discimus 33-34) Deinde sicut cupiendo agend0-

SEARCH

MENU NAVIGATION