Iulii Pontederae Pisani... Compendium tabularum botanicarum, in quo plantae 272. Ab eo in Italia nuper detectae recensentur. Accessit ejusdem Epistola ad ... Guilielmum Sherardum Anglum, botanicorum nostrae aetatis principem, in qua & de his, & de al

발행: 1718년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

211쪽

quem quaerimus, in inferiore situs regione, vel palus. vel lacus , vel alicujus fluminis curius occupaverit . Adde illas, quae saepe accidunt, nimborum procellas . aquarumque copia. ouae terram de parte superiore in convalles rapiendo, Plantas quoque convellunt : si in clivis, dorsisque, ut saepissime fit, nascantur, humo demstitutas in nudis cautibus perituras relinquunt , si autem inferiori loco insideant, terra, quam vehunt , a te obruunt, sepeliuntque . Adde etiam aridissima ali. cujus anni tempora ; adde hyemes asperrimas ; adde denique caetera mala, quibus non latum Plantae, sed

etiam quaecunque in terra generantur , affliguntur . Quare non mirum est, si saepe, quae a praeteritis Bolanicis describuntur Plantae certis locis amxae, Perseri tantibus nobis non occurrant. Quid enim urbibus aut firmius, aut malus , aut notius, re tamen quot Peridire, nullo vestigio sui stite 3 Cave tamen credas, me haec ita dicere, quia tenerem Plantas penitus ubique interire . illud enim tantummodo assero, ubi inveniuntur vel frequentissimae , paulo post neque ullam sortasse nasci. Ego enim, qui intra Patavii moenia Gramen illud

paniculattim exile, Palustre, panicula spadicea , rundinacea, cujus a me Gemplum habes, inveni copi

sum, forsitan si uno elapso lustro Patavium revertens, ad illum Iocum accessero, non reperiam . siccabitur dini in palustris campus, & ad culturam aliquando revincabitur idemue Patavii peribit hoc Gramen . Haec porro tibi scribo alio animo, quam ut a labore refugere videar; nihil enim est mihi aut jucundius, aut gloriosius quam aliquid conferre (te praesertim jubente ad opus illud in publicum bonum excogitatum.. hod vero spectat ad Chamaedrym illam Montis sin mani I. de qua CL Tourn ortius anceps fuit, num

conveniret cum suo Polio ore ita , lupino, Hederae temrrarii folio DF., haec , vir Spectativime , habe . Ego Npem illam: quam diligentissime perscrutatus sum, ncque

212쪽

que tamen in Polium aliquod, aut in Chamaedrym incidi foliis instructam Hederae terrestris. Quod occurritaIiquam similitudinem pr*se ferens, est illa Planta, quam

titulo Heronicae Montis Summani , Hederae terreflris folis

cum aliis Plantarum exemplis recipies . Haec , si conferatur cum Bauhinianae Chamaedryos iconismo, con- fruet in omnibus praeterquam in Floris figura . Ni-ilominus in hac re te monitum volumus , nostram hanc, etsi Florem Monopetatum , Rotatum, ac multifidum ferat, superiores tamen Floris partu non dispositas veluti in radios, quemadmodum in aliis Veronicis, producere, sed inaequaliter digerere Labiatum Florem mentientem. Quare non est cur miremur, si Auctor ille ut Labiatum exhibuerit ; illo enim seculo non ita politiore methodo procedetant Bolanici, ut ega stam , renaturalem Floris formam servarent . Multa tamen adhuc in descriptione illius ab Auctore traduntur, quae

nostrae non conveniunt . Utcunque est, tu Iudex diris . Differt haec certe a meronica Tetraea , sempervirente PON. . Porro natalem sedem sub Idoli sugo habet(ita celsiorem, & contra Occidentalem regionem stum verticem Summani vocant, ua cujus apice sacelli Plutoni Summano sacri locus, quo superstitiosa antiqui.tas mortuorum cineres defietebat, adhuc ostenditur et unde nomen Alpi impositum I , quod imminet a M. ptentrione prato cuidam prono , cui nomen Trato is laocchia . Ibidem nascitur inter saxorum rimas altitudine quinque digitorum . Caetera ab exemplo cognosces . Et haec satis sint de istis perquirendis Plantis,

de quibus fortasse alias certiora rescribam . Transeo nunc ad nostras , quae cunctae cum his nostris literis tibi reddentur: eas , si tibi, ut speramus, non prorsus indignae tanto honore videbuntur , tuo Pinaci insere . Auguramur enim illum ( neque temere, ac vana spe nixis immortalem fore; quare & illae perte perpetuitatem adepturae esse videntur , denos etiam

213쪽

( libere latebimur immortalitatem quandam cons quuturi sumus, & quod jucundissimum est , tecum

vivemus . Interea tamen quid nobis agendum de illis: judicemus , accipe: consiliumque tuum pro tua erga nos humanitate , ut petimus, ita rescribere ne rec seS. Statutum a nobis est hasce Plantas Tabulis ii, lustratas in lucem quam primum emittere. Sed cum nonnullae sint , quarum discrimina in aere signari nequeunt , cogitamus omnes compendiario libello com-PleXas antea exhibere : in quo illas , quae in Tabulas venturae sunt, ab illis quas supprimendas judicamus , separabimus. Haec sunt, quae de Plantulis nostris tibi scribenda habemus et interim tuus qui animus, qui sensus, quae consilia sint, nobis per literas significes. Porro nostris adjiciemus, seorsim tamen, nonnullas alias, praesertim illas, quae ab amico nostro Antonio Tita recensentur in Horti Celeberrimi Maurocent catalogo. Has namque, cum hoc anno, dum Festrensium montium juga peragrabam, colliserim , statui iconibus illustrare; tum quod specie digna visae sunt :tum etiam quod a Bolanicis praesertim Italicis desid rari intelligo. Itaque Tabulas in duas partes dividam:

in prima nostrae collocabuntur ; in altera hae Horti Maurocent, quas Tournefortiana methodo( si tuam nondum in publicum emiseris 3 recensebo. Amicus namque noster de hac re non laboravit, sed Casp. Bauhimim fere secutus est; ideo mirandum non est, si siura fortiano ordini, tuoque politiori non recte congruant ; facile enim est labi in id, quod non declinatur. Ego itaque, ut nostri seculi auribus satisfaciam, pro Caraeuo alpino , spinosi fimo , pol cessato , foliis in summitate albicantibus , ct albo flore Hor. Matim dicam Cnicum

alpinum , humile , spinosum , flore pallente. Etenim radice

plurima, crassa , & lignosa natus sesquipedem surgit , foliis praedensus , deinde in summitate plura capitula gignit, dense nascentia, quae foliis amplis , acutis i ac

214쪽

albidis circumplactitur, ut de Cnico sancitum est. Ita

quoque A malum alpinum, saxatilem , Agnosum . Ciceri glabro folio , flore purpurascente , semine Trifolii Americani Hor. Maur. nominabo maesarum abinum, Viciae sepium folio , floribus rubellis, in capitulum det e nascentibus ; quippe radice lignosa, crassa, ct pedali in rupinus ortus ad sesquipalmarem altitudinem tollitur, Pr ucens flosculos plurimos languide purpureos summo petiolo insidentes, ovorum pisti Ila crescunt in siliquas articulosas, undulatas, in singulis articulis semine reniformitatas. Quae num in Astragali Renus cadant, an pintius in Hedi sui, ineptissimus essem, si haec tibi scriberem. Idem dicendum est de illa an Saxifraga petraea , flore purpureo, quam non sine Catione apud ipsum auctorem ambiguam, incertamque vides; est namque, ut mihi compertum, & exploratum est, ad Lychnidem reserenda . edit enim Florem Caryophyllaeum ex quimque petatis compositum de calyce tubulato exeuntibus, quorum singula parvo alio Petalo exornata summo pistillo quasi corolla quaedam circumstant; pistillum mox conicum factum apice dehiscit, re unicam pandit capsulam , in qua semina foventur: pistillum porro una

cum fructu ipso calyce undique obtegitur. Quae omnia cum Lychnide convenire palam est quamobrem ita illam ego describam Locis em a pinam, Behen albi folio , minimam , flore purpurascente. Ex his itaque praeclare intelliges & quid de caeteris in itinerario

amici nostri detectis Plantis sentiam ; quibus addain nonnullas alias, quae sine honore vagantur, neque adhuc propriam sedem, dignitatemque apud Bolanicos obtinuere. Auspicabor autem ab Astore illa, cujus fructum in tabella pictum accipies; ramulum floridum jam dedimus. Haec vero producit Florem Apetatum , seu

Stamineum nascentem ex fundo emb onis , qui embryo praecurrit Florem ; mox crescit in fructum carnosum , edulem , horaeum, subrotundum , sed angulosum , in quaterna, ut plu-Z rimum,

215쪽

s viris

risum, locu menta dilaifum, neque ullo quod sciam 3 seu mine faeta. Mihi videtur haec esse Malus illa a Ioanne Bauhino recensita, re a Chabraeo, nota oque Geminro in appendice Horti, & Camerario limiliter. hac intellexisse Theophrastum lib. de cassi Plant

rum cap. 13. assirmant. Verum, quo innixi landame

to hoc dictitent, non video; siquidem Theophrastus

ibidem haec tantum habet : Nam ct aqua ferventi, cum quaedam rigantur, meliorescunt , ut Malus verna , ct M tus. Quis autem non percipit nomine Mali eternae significari Malum pumilam , quae potius frutex , quam arbor C. B. Pin. , quae ante omnes Malos sua poma persecta

fert ( ideo a Plinio praecocia dicta I in Italia quidem prima aestate, at in Graecia, quae calidiori subjecta plagae est , & omnes fructus celerius ad maturitatem perducit, postremo vere 3 Haec vero nostra horaea est tan. tum dicenda , cujus fructus circa Κalendas Sextiles laulum maturitatem habet. At, inquient, Theophrastus memoriae prodidit, Malum illam vernam semina mini. me ferre; ideo non de pumila, qu. e semen gignit , sed de hac, cujus fructus ex tua descriptione Aresp. 5t nascitur, intellexit. Haec ratio, ut mea fert opinio, in causa fuit, cur Auctores scripserint, Arborem hanc teneri in Malo verna Theophrasti. Sed vide in credibilem hallucinationem. Ille Philosophus scripsit hoc tantum de Myrto quadam, quae fortuito ( ut ipse loquitur I poma sine nucleo ferebat: de Malo autem nequaquam : Nam, ait, or aqua ferventi s repeto superius recensita, ut luculentius totam rem cognoscere posiss I cum quaeium rigantur , meliorescunt , ut Malus Terna, ct Amritis. Haec enim ( Myrtus nimirum sine nticleo redditur , ut quidam Urmant. Deprehensum idem est fomtuito , cum II rtus juxta balneum flaret neglecta . . si hac enim Lacua nucleo reddita semina petentes serebant : atque ita gentis hujusmodi Athenis esse inceperat. Sed haec, qu niam similitu inis . aliquid proferunt , aes fidem rei propositae

216쪽

faciendam retulimus. Porro gravius lapsus est Casp. Ba

hinus, qui hanc Plantam a Gemero, & Camerario commemoratam in duas species in Pinace g g divisit: prima est Malus fine semine interius in fructu CAMER.,

altera Malus non florens, fracticans tamen GESNER. Credi dit namque Malum line semine interius in fructu Camerarii diversam esse a Malo non florente, re fruticante Gesneri . Quae Plantae geminatio in errorem adduxit etiam Ioannem Rajum celeberrimum tuae inclytae Nationis Bolanicum, hic enim utramque sustulit, cum dixerit, quae duae species sunt degeneres, seu moesro in Hi-sor. 1 6. Vide igitur, Cl. vir, quam obscura, & incerta sit haec Planta, quantam caliginem, quantaS tenebras Bolanici huic offuderint; quocirca non sine ratione iconibus illustrandam suscipimus. Differt porro ab omnibus Pomiseris Floris forma; a Malis cum pumilis , tum illa nostra C cujus ramulum mittimus o

Malo horaea , quae pumila vulgo, inflar Arboris etiam fructu sine semine , & quadri ariam ( ut hactenus observavi; distincto, qui in illis in quinos loculos aperitur;

ad hoc & maturitatis tempore, trigesimo enim ferme die ab illorum vindemia perfectus est. His de causis adducimur ad novum genus faciendum , & novo nomine appellandum, Prisios, dc recentiores imitantes Bo.tanicos . Si licuit illis Euphorbium , Artemisiam , Gentianam, Lysimachiam, si licuit Tournesortio , dc aliis nova nomina novis generibus fingere, cur nobis negetur, qui conamur Arborem hanc e tanta errorum nocte eripere, atque in lucem proferre F Quod vero huic nomen impositurus sim, alias tibi per Iiteras declarabo: nunc tamen haec scito, me tam huic generi, quam tertio, quod infra scribam , a Cl. iris Italici nominis de Re Bolanica benemerentibus delumpturum nomina. Porro a quonam auspicaturus sura, facile , me etiam tacente, te intellecturum puto. Is enim est, cui ob immortalia beneficia in Artem nostram

217쪽

collata plurimum universi Bolanici debemus. Interea: vero, dum Tabulae nostrae conficiuntur, haec Arbor a

nobis dicetur MuγυμόDγvor; tertium autem genus Zoae ut Mo Duto'. Quod si cognovero a te citius tuam in

niversalem Plantarum Historiam, quam a me has Ta bulas, absolutum iri, statim proprium nomen , quo hasce Plantas in Pinacem reseras, tibi significabo. Imterim hoc supposititio utere. Secundo autem, & qua to Aeneri jam nomen imposui; de quorum primo nunc verba faciam, deinde & reliqua recensebo.Secundum itaque constitui de illa Planta, quae no mine Valerianellae ambriferae, sive Cupressi Africanae hic colitur. Hanc tu ipse hoc anno in Horto Mauroce.no vidisti, floremque observasti ; fructus autem,non dum perfectus aderat . Nos vero post tuum discessum reliquas ejus partes: explorandas suscepimus : de flore nihil addam amplius; notus est tibi, & valerianellae Flori similis, Monopetalus, Infundibuli formis, & per oras incisus. At fructus Ionge diversus. Cum enim quinque sint Valerianellae fructus figurae , ab omnibus magno dissimilitudinis intervallo removetur. Non ex duabus componitur partibus , quarum utraque sibi mutuo accedendo , semenque complectendo , fructum non dissimilem lanceae cuspidi constituat, neque vero est ovatus , umbilicatus, aut tricuspis, unicum ferens semen; distat etiam quam maxime tum ab illo hinctu, qui unicum producit semen, elegans , umbilicam

tum , umbelicis seiviformibus, tum ab altero ( qui omnium longissimus habetur fungoso, lunato , unicum pariter gignente semen . quid plura Non intres hamos desinit, neque semen inflexum, aut incurvum producit. Verum qua forma praeditus sit , tibi hic strictim describemus; nam perdifficile erit, ut ex

ramulo, quem tibi mittimus, naturalem formam habeas, cum partes inarescendo strigosiores fiant Hic

igitur de calyce fit, magnitudine instar grani Milii, ,& in

218쪽

& in quatuor angulos rudi ter dispositus ; in se quaetblariam aperitur, intus octo semina fovens, oblonga , ac nigricantia , quae biva & bina, quemadmodum in umbelli seris, sibi mutuo adhaerescunt hinc gibba, hinc excavata. Ex quibus manifestum est quam longissime distare a Valerianellae cui aliquid amplius accesserit , si ordinis foliorum; quibus ad constituendum Valerianellae genus, multum tribuitur, habebitur ratio ; ubi enim iolia bifida seu dichotoma 3 Ubi bina ex adver-m 3 Ergo nos c quoniam eadem de causa a quocunque alio genere diversa est sedem assignabimus novam, renovum imponemus nomen; dicemusque Durnei ortiam sub eo titulo et Tonrnefortia o genis Plantae producem Florem. Monope talum , Infundibuliformem, cabri infidentem , ct traviter per oras incisimi, cujus mox abit in fructum subrotum dimet angulosum, octo seminibus foetum, oblangis, binis es h

nis dispositis. A nostro immortali viro Iosepho P. Toum nefortio nomen imposui, cujus in Bolanicem beneficia tot & tanta sunt, ut nulla unquam dies, nulla temporis vetustas, non casus ullus, aut vicissitudo futura sit, quae tantorum meritorum magnitudinem imminuat, & hujus celeberrimi Auctoris nomen, minmoriamque ex Bolanicorum, animis deleat . Etenim, . Plantarum numerum, quas maximis laboribus , tot

regna, & provincias perscrutando, detexit, spectemus, qui cum conserendus sit, inveniemus neminem: si v ro ordo, quo eas, & reliquas fere omnes ab aliis recensitas disposuit , attendendus sit , quanta ingenii praestantia , quanta Florum , quanta fruetuum , seminumque peritia sit digestus, incredibili ob tam eximium , ct singulare viri acumen admiratione rapimur , ut non humana. mente , sed afflatu quodam quasi divino ea omnia praestitisse videatur. Ego igitur eo honore , studio, observantia, cultu tanti viri memoriam prosequor , ut cum innumerabilia sint, quae a D. opt. Mac acceperim beneficia, ac munera, ob iklud.

219쪽

Iud etiam plurimum me debere fatear, quod hac aeta. te, postquam tantum Boianices lumen affulserit, ut nascerer, constituerit. Nam , siqu'd est in me Rei Bolanicae studium, quod omne in illam pro mea virili contulisse non inficior , siqua in perquirendis

Plantis exercitatio , siquid profectus hinc balet ,

quod sentio quam sit exiguum : id omne Tourn oditianae methodo debere perlibenter agnosco. Ipsa nabhi princeps extitit, ut ad hos tuos, Sapientissime Vir, praeclaros labores animum adjicerem; ipsa viam munivit; ipsa rudem, re inexpertum per montes, Alpesque duxit; ipse denique effecit, ut tu Bolanicorum Princeps tua amicitia indignum pro tua humanitate

non judicares . Quae quidem cumulatissimis beneficiis me sibi revinciet, si praestiterit, ut me in Bolanic

rum numerum referas; tunc enim , ut poetarum in

re dicam, Sublimi feriam Sidera vertice. Sed de his rebus satis . Ad Tabulas redeo.Duobus ergo illis generibus constitutis , ad tertium me conferam, ad nempe, quo temporario nomine intelligo Grilanthemum Africanum, tamciferum , piatvbllum, quod ego a Chrysanthemi genere alienum judico . Verum quibus rationibus, tibi scribere iupervacuum non erit. Nosti , ut qui optime, Chrysanthemta genus & calycem hemisphaericum, squamosumque ferre, & semina vel tenuia, vel acuta modo angulis , modo sulculis inaequalia , nullis tamen pappis instructa. At in Chrysanthemo Africano , si alias calycis squamas excipias , haec reliqua desideram, tur . Subsunt namque singulis semiflosculis (qui quimque ut plurimum totidem baccae ossiculo laetae nineleum seu semen ejusdem formae gignente . Verum hic haud perpetuus ordo servatur 2 saepe quatuor tantum surgunt baccae, vel tres, modo duae, aliquando

una , & etiam ( quod raro contingit, & semel vidi s

220쪽

s, Qua de re non est cur in admirationem raptamur , cum hujusmodi vicissitudines in aliis etiam Plantis persaepe occurrant, praesertim cum hoc ostium ex calidissima provincia in has regiones invehum sit, ubi varium semper & mutabile coelum, inaequalis calor, irruentis frigoris importunitas , repentinae , releves pluviae magnos subsequentes ardores, quae alimenti motum aut accelerando, aut cohibendo , haec, di illa omnia mala inferre possunt, quibus rem rusticam affligi conqueruntur coloni . Saepe etiam evenit, ut frugus ab illo numero deficiat, vel quod nimia sit in viis, utriculisque angustia aliqua, vel obliquitas; aut econtrario facilitas, vel laxitas, quae impediant, ne hummor in singulas partes distribuatur , easque aequaliter impleat, explicetque; vel quod in embryone impedis mentum reperiatur; modo nimirum partium adhaesio,& ad humorem admittendum resistentia , modo positus ipse, qui prohibeat , ne suum unicuique deferatur . Quoia autem aliquando sex inveniantur baccae, tunc id contingere arbitror , quando totidem etiam praecedant seminosculi.

His, & smilibus aliis Plantis sedes in secundis Tabu

Iis dabitur , quae in Bolanicorum monumentis aut non extant, aut non recte suis generibus injunguntur. Sed forsitan requiris , ut tibi aliquid certi referam de illa Planta Horti Maurocent Heliotropio Africano , frutescente , Antirrbini minoribus foliis , flore albo . Ego vero post tuum discessuin, ut flores primum apparuere, ad eos invisendos me contuli, statimque animadverti, perperam Heliotropio nomen impositum . Hiabat nam. que flosculus unico petato conuans ex lato fundo in os expansum, & latum . quemadmodum Gallium pro.

ducit ( cujus flori non solum similis , sed re aequalis .i; calyci insidebat trifido, re crassiusculo . Pistillum autem in fructum subcrescit referentem formam trianguli Ita sceles, sed inversi , cujus basis non ex recta linea ,

SEARCH

MENU NAVIGATION