장음표시 사용
21쪽
ad celeberrimum patriarcham Alexandrinum pertinent 381 bis 4l2), cujus canones pluribus collectionibus inserti sunt, agapas exequiales temporo S. Augustini in Oriente omnino proscriptas suisse, constaret. Secundum cod. 93 Rehm. p. 110 dixit Timotheus doctor: Calix daemonum et mensa diabolorum sunt pinguia
et carnes quae vorantur a sacerdotibus inhumanis super mortuis, i. e. Occasione exequiarum. Sacerdos igitur, qui in convivio mortuorum carnes comedit, socius est daemonum.
In graeca epistola canonica episcopi Alex. Timothei cs. Μigne l. 33.) illa sententia non occurrit. Quaecunque hujus fragmenti auctoritas sit, Sanctus Gregorius Nagiangenus et Joannes Chrysostomus convivia, quae in honorem martyrum fieri solebant, et similia tam vehementer improbaverunt, ) ut ille usus versus finem Saeculi quarti et in oriente et in occidente deficeret, si illud agaparum genus excipias, quod ad reficiendos pauperes instituebatur. δ) Quae omnia si bene consideraveris, canonum nostrorum aetutem ex iis, quae de agapis praecipiunt scan. 32. 33. 35.), agnosces. In graeca Constitutionum Apost. editione commemorantur quidem agapae, sed obiter tantum
l. V. c. 20) et quasi timide cs. l. VIII. c. 34). Nostri autem
canones tam audacter illa convivia commendant, ut Tertullianus, cum adhuc catholicus esset, sed multo copiosius. Praeter Didascaliam coplicain, quae etiam in hac parte pro
22쪽
xime ad nostros canones accedit, vix aliud christianas antiquitatis monumentum extat, e quo plenior agaparum notitia
hauriri possit. Theologi in eo potissimum loco antiquitatis vestigia
agnoscent, qui de charismatibus agit. Ea tempora, quibus cautelae necessariae erant ad coercendam miraculasae gratias abundantiam, ab Apostolorum aetate non adeo remota esse poterant. De charismatibus Hippolytum scripsisse, sella marmorea testatur; inter fragmenta graeca Hippolyti occurrit: περὶ χαρισμάτων αποτολικῆ παραδοσις. In eanone arabico octavo cavetur, ne qui indigne ementito charismatum titulo in clericorum numerum recipiantur. Ut saepius, ita etiam in hoc antiquitatis signo didascalia coptica consonat. Can. 39. p. 42 3 Quae canone sexto de martyrum praerogativis dicuntur, optime cum aetate Hippolyti conveniunt. Admiratio martyrii adhuc integra erat, nondum dominici mandati obliti abutebantur quidam, consessionis gloria nimium affecti, ea lacultate, quam ipsis consuetudo ecclesiastica tribuerat: nondum cyprianus sci. ep. 23) de turbulentis motibus conquestus erat, quibus pax lapsorum atque communione ecclesiae privatorum extorqueretur, invitis Episcopis. Ex ipso Cypriano discimus, quanto honoro ii afficerentur, qui contemto carcerum, verberum , tormentorum et ipsius mortis periculo, fidem Christi constanti animo prosessi essent. Initio libri quinti Constitutionum c. i. ed. Lagarde p. 123) martyr appellatur: δοχειον του δείου πνευματος, receptaculum spiritus sancti. Haec gloria martyrum illo tempore, quo canones nostri con diti sunt, magis adhuc splenduisse videtur. Quae integritas martyrii cum tempore Hippolyti concordat.
23쪽
Μemoratu etiam dignum est, quod in canonibus nostris de loco baptismi dicitur. Primo quidem tempore in sontibus vivis, vel fluminibus et 'rivis proselytos tinctos fuisse, exactibus Apostolorum videmus, ubi Aethiops cum Philippo ad aquam rivi cujusdam advectus dicit: Ecce aqua, quid prohibet me baptigaril Act. 8, 46 ) Initio saeculi quarti
piscinas quasdam prope ecclesias constructas esse constat, quae baptisteria vocantur; quorum exemplar adhuc in baptisterio Constantini Romano habemus. Priore tamen tempore aquas vivas adhibitas suisse, sensim sensim quo in oblivionem adductum est. Attamen ipsum S. Petrum Romae in Tiberi baptismum administrasse, Tertullianus nobis auctor est. Quod in nostris canonibus de loco baptismi praecipitur, inter utramque consuetudinem medium tenet. Canon 19.
praescribit, ut catechumeni adsint: ais
quod proprie sonat: seproph undas fluctuantes aquae maris puri s. purae. Μare, nisi fallor, piscina vocatur, quae eodem jure maris nomen habet, quo vas notissimum templi Salomonet mare aeneum appellabatur. canon ecclesiasticus
po8cit, ut aqua hujus piscinas non tantum limpida, sed etiam fluctuans sit, quod praestari poterat, si ex alia piscina vel alio majore vaso vel ex fonte vivo aqua in piscinam baptismalem derivabatur, unde per canalem defluebat. Si hunc canonem cum illo praecepto comparaveris, quod de baptisterio in syriaco testamento Jesu extat, Series censuetudinum , quae ad baptismum pertinent, complutur: is Quando autem perveniunt ad aquas - illae autem aquae
. I) is Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quidquam refert inter eos, quos Joannes in Jordans et quos Potrus in Tibori tinxit.' Do baptismo c. 4. Εd. Migne p. 1203.) es. Μartone, de antiq. ritibus
24쪽
sint purae si fluentes ' etc. ). Quod syriaci documenti prae
ceptum antiquissimam consuetudinem retinere conatur. Con
Αlia antiquitatis signa, quae canonibus nostris arabicis vel cum Didascalia vel cuin Clemente Syriaco, vel cum graecis constitutionibus communia sunt, praetermitto. Quae allata sunt, sufficere possunt, ut agnoScamus, non adeo temerarium esse, hos Uanones ipsi Hippolyto Romano tribuere. Si medio aevo ficti essent, istis vetustatis signis carerent; Μuslemorum aetatem proderent. VI. sos canones ipsius Hippolyti esse, externis testimoniis antiquis confirmari non potest. Commemoratur quidem in libris Syrorum satis antiquis auctoritas Hippolyti ad commendandos quosdam canones, quibus limites potestatis episcoporum caeterorumque clericorum designantur. η) Sodilla lex, quae in his Syriacis documentis Hippolyto tribuitur,
in nostris arabicis canouibus non occurrit; in aliis documentis ita extat, ut verba verbio respondeant, q) sed Hippo- lyti nomine non addito. B on As salius, codicem Alexandrinum recensens et canones Hippolyti laudans commemorat, Patriarcham Amba-gabriel iisdem usum esse. Quum vix dubitandum sit, quin hic Ambagabriel idem sit, quem Renaudotius circa annum' 13 Apud Lagarde, reliquias iuris ecclesiastici antiquissimae. Syriaco. 1856. p. 17. col. 13. 2) Cod. Vat. Syriae. 127 f. 15. b. Cod. Vat. Syri 107. f. 72. b. col. 2. Constitutiones Apostolorum per Hippolytum. Simonis Cananaei est haec lex), quae pertinet ad ecclesiasticos canones: Episcopus benedictionem importitur, neque vero accipit etc. 3ὶ Didascalia coptica pag. 134. In Cod. graeco monac. 3ω P. 67. --τῶν υποστόλων per Hippolytum ed. Fabricius p. 252. Ed. Lagarde reliq. juris gr. p. 9. Denique liber Clementis Syr. II. reliq. juris syr. 24. ces. 8.
25쪽
11 31 cathedram St. Marci obtinuisse' docet, ad comprobandam genuinam originem Hippolyteam nostri documpnti hic testis non sufficit. Ben Assalius neminem ex antiquioribus nosse videtur, qui his canonibus ut Hippolyteis patrocinaretur. Verba ejus supra retulimus. Pendet igitur fides horum canonum paene tota ab inscriptione, concinentibus illis argumentis internis, quae protulimus. Quibus pauca adhuc adjungimus. VII. Quaedam in his canonibus occurrunt, quae auctoris rigorem singularem produnt. Can. 16 eum, qui concubinae, e qua filium susceperat, rite non nubit, isoccisorem hominis vocat. Musto mitius didascalia coptica similem causam
Huc etiam perιinet, quod de infirmo clerico statuit, cui non permittit, ut propter morbum ab ecclesia visitanda e cusatus sit. Uan. 2 l.) Eum, qui magistratum agit in urbe, a coetu Christianorum arceri, inauditum est. Nemo inter veteres doctores ecclesiasticos eo usque severitatis progressus est. Huc autem in re nostri canones scan. MD cum didascalia copi. concinunt. l) Ηist. Patriarcharum Alex. p. 501. Μulto antea, circa Rnnum. 913 alius Gabriel commemoratur sib. p. 328 seq.), cujus tamen scripta extant nulla. Ille autom Gabriel fit. Tara, qui a. 11 31 in ecclesiam patriarchalem inductus est, inter scriptores canonisticos locum obtinet non ignobilem. Mahrigius Historia Coptorum Christianorum, sd. Wolgor 1828. p. 12b) hunc Patriarcham appellat 2) Forsitan huc pertinent ea, quae in philosophumenis l. g. p. 462 seq.) leguntur εἰς οσην ἀσέβειαν - ο ἄνοριος και φονον ἐν-αυτόν διδάσκων. 3) And a bellover Who hath a concubino, is aho be a bond-aer-Vant, let him put her aWay, mar ing according to tho lam: is aho
26쪽
Quid si admittimus, Hippolytum et nostrorum canonum et constitutionum Apostolicarum auctorem ita esse, ut, quae ab
Apostolis acceperat, colligeret, suisque ipsius placitis augeret 8'Libros illos, qui dicuntur Constitutiones Apostolorum, aut omnes , aut aliquos ab Hippolyto scriptos esse jam pridem viri docti suspicati sunt. ') Quae conjectura iis omnibus probabitur, qui sephilosophumena nuper reperta, Hippolyti esse agnoscunt. Hujus enim libri auctor, S. Callisti papas
aemulus et adversarius, simili severitate mores Christianorum servare studuit, qua auctor Constitutionum Apostolicarum
illecebras ethnicas odio implacabili prosequitur. Quomodo
factum sit, ut non modo gladiatores, scenici, augures, sed etiam venatores, aurigae, a baptismate et ecclesiae communione arcerentur, vix explicari poterit, nisi tum e ratione
temporum perditorum Caracallas Macrini et Eliogabali, tum ex stoica austeritate Hippolyti vel similis doctoris Christiani.
Hippolytum Romanum non modo varia eruditione sed etiam austeritate quadam cxcelluisse, inde apparet, quod, quamquam Novato antiquior esset, tamen inter Novatianosa posterioribus annumeratur. β)I) Didascalia Syriaca ad tempus papae Cornelii et imporatoris Decii relartur in cod. Lagardit Didascalia Apostolorum p. IIIJ.2) Simsonis de Magistris) Acta Μartyrum ad Ostia Tiberina Romao 1796 p. 134 seqq.: hΜansit vero incorruptum Hippolyti
nomen octavo libro . . . sive quia is liber aliquando primus fuit, sive quia a caeteris avulsus, Hippolyti nomen tantummodo retinuit 33 Aurelius Clemens Prudentius Hippolytum, cum jam martyrio proximus esset, a Novati erroribus resipuisse dicit: Invenio Hippolytum, qui quondam schisma Novati Presbyter attigerat, nostra sequenda negans Usque ad martyrii provectum insigne, tulisse Lucida sanguinei praemia supplicii. Nec mirere senem perversi dogmatis olim Μunoro ditatum catholicas fides. Poristephanon XI. v. 29 seqq. Ed. Dresset, P. 442.
27쪽
Praecursor quidem Novati sorsitan suisse potest. Ideo libri ejus, quamquam essent utilissimi, tamen oblivioni traditi sunt et constitutiones Apostolorum, quibus' de Novatiano pietismo aliquid aspersum esse videtur, Concilium Constantinopolitanum II. proscripsit. Attamen aliae etiam rationes afferri possunt, cur Occidentales scripta Hippolyti negligerent. Scripsit enim Hippolytus lingua graeca, graece et tituli librorum ejus cathedrae notissimae insculpti sunt, graecis literis canon paschalis ibidem legitur. conjectura auguror, adventilium Bomae fuisse, forsitan Alexandria advectum, ubi hodem tempore amicus ejus intimus, Origines vivebat.
Accedit. quod, quamquam morum Severitate aeque ac
doctrina excelleret, tamen post mortem Zephyrini papae ab ambitione non alienus mansisse videtur. Ex eo libro philosophum enorum, qui ante paucos annos detectus, ipsi Hippolyto a plurimis, iisque gravissimas scriptoribus tribuitur, effici posse videtur, Hippolytum fuisse aemulum S. Callisti et primum Antipapam egisse. ) Cujus dissidii reus, quamquam martyrio maculam diluerit, quomodo apud Romanos minus aestimatus sit, quam apud Orientales, quilibet videre potest. VIII. Non reticendum est, quaedam in his canonibus occurrere, quae aut disciplinae veteris ecclesiae, aut Hippolyti
doctrinae certioribus monumentis notae, adversari videantur. Huc ea pertinent, quae canone septimo de subdiacono caelibe statuuntur. Uleridos caelibes auctori non reverendos esse
propter continentiam, sed potius in suspicionem incontinentias revocandos, ostendit. Conjugati igitur clerici ipsi magis approbari videntur quam caelibes, cui opinioni consonat appendix canonis Octavi: is Sacerdos, cujus uxor peperit,
28쪽
Auctor philosophumenorum Callistum ideo severe vituperat, quod bigamos ad diaconatus vel presbyteratus ordines proveheret. Quae difficultas nescio, an sic componi possit, ut idem Hippolytus contra bigamiam severus, unico matrimonio lavisse
Deinde suspicionem recentioris aetatis movere potest, quod can. 3) quaedam fragmenta liturgiae afferuntur, quae ad anaphoram St. Μarci pertinere videntur. Norunt liturgici, originem et aetatem illius anaphorae incertam esse, neque probari posse, UOptos illa usos esse. Aeque incertum est, quo genere anaphorarum Graeci, saeculo secundo finiente, tertioque incipiente, Romae usi sint. Ex ea, quae inter Hippolytum et Originem intercessit necessitudine, suspicari licet, Hippolytum ab usu Alexandrino non suisse alienum. Forsiωn et ipse in Aegypto natus, Alexandrinam eruditionem et liturgiam Romam attulit. )Quod quocumque modo se habeat, pretiosis antiquitatis reliquiis hos canones adnumerandos esse, apparet. Quo certius inter documenta Constantini tempore priora sunt reserendi, eo pluris faciendum est, quod non modo variiritus Ecclesiae illis comprehenduntur, sed etiam doctrina de Spiritus sancti processione ex Patre filioque dilucide tra
2ὶ Ulterius conjecturis non indulgendum est. Jam nimium hac in parte ausus esse videtur auctor libri, cui titulus εst: Acta Martyrum ad Ostia Tiberina sub Claudio Gothico Romae 179b. p. 134, cujus libri eam partem, quas de Constitutionibus Apostolorum tractat, Migno editioni Constitutionum tom. patrol. gr. I p. 623 seqq.)