Dissertatio inauguralis medica sistens epidemiae variolosae, Gottingae 1792 grassatae, brevem descriptionem ...

발행: 1792년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Γ ebris variolosa, ut notum est, miasma

te sui generis, corpori, una alterave via immisso, spatio septem dierum plerumque excitatur. Multum de vi eius in febri excitanda disputatum est, neque ad

hoc usque tempus certe constat, quomodo vim exserat suam. Sententiae, ut in quaestionibus eius generis accidit, admodum sunt diversae: alii enim putant illud miasima sermentatione atque assimilatione quadam, spatio illo, plures humores in suam convertere naturam, adeo, Ut hoc modo irritamento allisto, tandem se-brim producere valeat; alii autem asserue-riuat, mi asina, irritamentum proprii gene- A a ris.

12쪽

4ris, singulari prorsus modo impressionem in systema facere nervosum, hacque ina pressione rursus alias in corpore essici mutationes quae tandem illam febrim singularem producant Non convenit nobis

hae in dissicillima quaestione diiudicare. Est forsan in utraque sententia quod probari possit. Nostra Certe sententia nullo modo assirmari potest, illud naiasina unice sermenti instar agere; quod etiam si quandam veritatis speciem ex actione sermentorum in liquidis mortuis nanciscatur, tamen nullo modo cum ea , qua vivo in corpore, contagii Vt, morbus producitur, &humores, miasmatis naturae respondentes,

in eius commutantur natUram, comparanda Videtur, cum vis vitalis, illis dei, ciens, huic adsit, qua maxima exoriatur diverfitas necesse est; quamquam autem non

13쪽

s vidique inter sese comparanda sit, tamen ex analogia ab una ad alteram concludere possumus actionem, & quae vitali vi adeo in vividis corporibus redditur diversa, tamen sortasse modificatio illius iudicanda est actioniS.

Maioris sortasse momenti' haec de impressione in nervos & hoc modo generata febri sententia, habenda videtur ;cum illorum imperio sere omnia in corpore essiciantur , cumque ipsa febris morbus nervorum sit iudicandus. Alii autem ΗοFFM ANNUM sequuntur, secundum quem in cute humana multae proprii generis inveniuntur glandulae, quae succUm quendam secernunt, ex quo si in putredinem

abit miasma exoritur variolosum. Venenum autem variolosum, in massam humorum

circulantium receptum, illarum glandula-

14쪽

rum ope a sanguine rursus secernitur; venenoque secreto nunc ductus glandularum excretorii adeo irritantur, ut sese constrin-

gant; succus glandularum nunc ipse putrescit atque in contagii variolosi convertitur naturam; glandulae tum inflammantur atque abeunt in suppurationem; tandem concrescunt, aut pure corroduntur, nullumque porro succum secernunt variolosum ; quibus omnibus dispositio ad variolas prorsus tollitur. Parum autem huic respondent theoriae observationes febris variolosae per unum aut plures abscessus, aut, variolis nullis erumpentibus , diaphorisi modo solutae ;qua tamen, Ut certe Constat, omnis ad variolas sublata est dispositio; ει cum natura nil superflui produxerit, Variolarum autem saepe erumpentium tam magna copia,

15쪽

- - γ

non parvum praesupponat glandularum

numerum, quae ante febrem variolosam succum quendam secernuntproprium, nullo autem modo verosimile sit, eum hanc unice ob causam secerni, ut miasmate inficiatur varioloso, tam late per universam cutem patentem secretionem fere necessariam iudicandam esse non minima gaudet veritatis specie; quae autem secretio, glandulis Variolarum, pure corrosis, cum tam brevi tollatur tempore atque in posterum prorsuς cesset , maXimum inde corpori enascatur detrimentum necesse videtur; quod tamen minime observatur. Neque variolae locales,

sine sebri variolosa, in iis, qui iam laboraverunt variolis, post localcm insemonem erumpentes, cum secundum illam theoriam glandulae, sedes variolarum, sint sublatae, huic conveniunt opinioni. Sed mittamus haec ; propriusque nostro aCCedamus proposito. Causa

16쪽

Causa itaque materialis febris variolosae miasma illud putandum est, quod, ut iam dictum est, proprio modo irritat sensorium ideoque propriae indolis profert febrim, qua humores quidam, varioloso

veneno maxime respondenteS, corrum

pantur , ex quibus demum miasma evolvitur variolosum. Plures, S inter illos VN-ΣERus, sebrim ad progignendum naiasina in alio corpore necessariam iudicant; Squamquam iam, ante labris insultum, mutationes quaedam natasmate in corpore essectae observentur, cum haud raro infantes iam quinta aut sexta post inoculationem die reddunt odorem variolis proprium, tamen in hoc, ubille putat, cum minime in aliis eundem proCreet morbum, nullo modo consistit naiasina, sed, secundum eum fortasse humores, qui specifico modo semper intasmate aniciuntur,

17쪽

qui quodam modo commutantur, putandi sunt, in quo tandem evolutum miasma

sedem figit

Observationes autem variolarum localium in illis, qui iam variolis laboraverunt veris, sine febri exortarum, quarum pure alii inoculati variolis veris affecti sunt, huic non favere videntur opinioni; neque illa exempla optimo cum successu inoculatorum illa materia, quae e loco effluit

insitionis, ab iis desumta, qui quidem inoculati, sed dispositione ad variolas deficiente , variolis non affecti sunt, ct qui postea iterum inoculati variolis laboraverunt, respondere videntur; nisi fortasse placeat opinio, cum in illis dispositio ad variolas iam prorsus sublata sit, in his autem adhuc deficiat, febrem quandapa localem exortam esse, qua tandem miasma rursus progenitum sit. Febri

18쪽

Febris autem variolosa simplex ephemera trium dierum semper existit; te tioque die crisi solvitur; nullum sere habet pathognomonicum signum nisi eam; illa autem expellitur miasma, quod tamen rarissime totum relinquit corpus sed sedem figit in reti Malpighiano atque in illo irri. tamento suo maculas progignit rubras, initium variolarum verarum. Sed quamquam semper sere hae Pustulae appareant, adeo, ut sere ad febrim solvendam necessariae putandae videantur; tamen non desciunt exempla febris variolosae sine macularum eruptione solutae; atque etiam per abscessus, metastatico modo, exortos eruptio variolarum aut prorsus sublata aut adeo imminuta est, ut fere sebris per abscessus soluta iudicanda sit. Neque absurdum videtur hoc modo totum morbum absolvi posse: cum enim

febri

19쪽

sebri evolutum naiasina e corpore tertio die natura , salutari motu, eiicere studeat, cumque, illo eiecto, morbus dispareat, sine dubio morbus absolutus putandus est, nisi aliae causae accesserint . quae partem illius in corpore retineant; sed aut miasmatis nimis magua adest copia, aut cutis quacunque ratione minus est pervia, adeo, ut illud, salutari corporis motu ad cutem dejectum, illam non pervadere possit, sed haereat in ea pro copia miasmatis atque pro

pervia cute nunc maiore nunc minore

copia. Hinc ii quorum cutis minus est sensibilis, aut magis pervia, ut in illis, qui flavis gaudent capillis plerumque observatur, minore plerumque assiciuntur variolarum numero, quam quorum capilli nigricantes inveniuntur cutisque magis dura atque impervia existit.

Qua mis

20쪽

Quamquam autem in illa non minima haereat pars, tamen aliis causi S, quae regularem turbare possint decursum, deficientibus, fere periculi expers morbus est iudicandus; hinc epidemiae variolos aequam maxime benignae sunt, si constitutio epidemica bonae, neque decursum VariOlarum regularem turbantis indolis apparet. Sed causarum regularem turbantium decursum tam magna est copia earumque Vi S non raro tam noxia, ut iam inde facile ad periculum concludere possimuS, quod quaeque fere inserat epidemia. Causiae autem quae hic praecipue nominandae veniunt in privatas atque universales dividi possunt; illae varias corporis constitutiones regulari decursi nunc magis nunc minus infestas comprehendunt ;

SEARCH

MENU NAVIGATION