Dissertatio inauguralis medica sistens epidemiae variolosae, Gottingae 1792 grassatae, brevem descriptionem ...

발행: 1792년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

plasmatibus antispasmodicis renati regioni super impositis, linimenti diuretici Lent. inunctione, O infusi flor. Samb. rad. liquirit. flor. papaver. rhoead. sp. φ dulci. Pot. River. Usu optime promota est. Suppuratio tum, alienis irritamentis ablatis, bene processit feliciterque morbus superatus est. Sed mox, tempestate, calida ingruente morbus magis ad biliosam inclinavit naturam , mOXque Omnia mutata sunt; sed S nunc benignior, quosdam si excipias casus, habendus fuit; gastrica enim materies non admodum accumulata, non longa constitutione epidemica aucta, fa Cile vomitoriis laxanteque mitiori eliminata est. Nullaque fere adfuerunt sympto ruata periculosiora.

32쪽

Si autem quibusdam infestus suit, modo de iis, qui morbum primo negleXerunt, aut, qui vermes in intestinis aluerunt, aut, qui iam antea minus commoda usi sunt valetudine, aut de infantibus teneris, qui dentitione difficili iam debilitati atque illa magis sensibiliores redditi, timendum siuit. Vermes enim, alias insontes saepissime hospites, si quodam excitantur modo, periculosissima symptomata excitare valent, irritatione enim tam sensibilium partium facillime spasmum illarum movent, qui

haud raro partes alias nec non toti US COrporis trahit in consensum, quo morbisica materie S, organis eXcretoriis spasmo correptiS, non raro admodum augetur febris increscit decursusquE variolarum regularis non Uno turbatur modo. Nec raro in his

petechiae eruperunt, symptoma, quod in iis plerumque, qui vermibus S pituita,

33쪽

praecipue si magis tendant ad corruptionem, laboraverunt, observatum,est. Atque perquam raro ex illis ad dissolutum humorum crasin colligendum ess, neque hanc ob causam remedia antiseptica un-

quam fere indicantur x magis ea , quae illam saburram noxiam eliminant quaeque irritatos sedant vermes, convenire VidentUr.

Irritati hinc clysteribus lacteis sedandi, &nisi aliae obstant causae e corpore sunt ei i-ciendi; huicque indicationi nil calomele melius satisfecit. Magis adhuc morbus infantibus teneris, aut minus bene nutritis S inde colluvie pituitosa laborantibus, aut dentitione dissicili subactis, evadebat funestus 3 dentitionis enim atque naiasmatis variolosi

irritamenta coniuncta maYimam viribus

vitalibus intulerunt labem, S consensu B 3 omnium

34쪽

omnium sere evictum est, Variolas huic aetati maxime noxias habendas esse; ct si inter sese numerum magis adultorum Sinfantum lactantium, variolis interfectorum, Comparamus, horum saepius duplicem inveniemus numerum. Ob matris autem pervigilia atque moerorem, Ob varias alternantes animi mutationes, cum inter

spem metumque adhuc haereat suspensa, maxime de iis timendum erit His enim animi commotionibus facillime lac cor-rUmpitur, semelque Corruptum facillime multorum pessimorum symptomatum Causa erit. Animus igitur matris sedandus est, spes erigenda metusque minuendus , ipsa etiam diaetam bonam observet necesse est; modo blandifl1mis ves Catur,potus multos demulcentes hauriat, aut si alia non vetant, infans alii uberi admovendus, ct nisi haec permittantur, prorsus mammiSamovendus erit. In

35쪽

In illis autem, qui dentitione laboraverunt dissicili, saepius dia rhoea nonnun- qtiam CrUenta, atque iam debilitatas illorum vires prorsus deprimens, apparuit. In illa autem diiudicanda distinguendum fuit, cum mox gastrica qUaeda In materies, mox autem maior solito irritabilitas sensibilitasque, dentitione nimis aucta, illius causa fuerit iudicanda. Salutaris autem , si Colluvies quaedam acris illius fuit causa, saepius inventa est, cum, signis colluviei

evanescentibus, illam eduxerit atque accessorio hoc modo corpus liberaverit irritamento. Illamque certe haud sine damno auferas; modo si nimis vehemens atque enormis evadit aliquanto minuenda

sed minime cohibenda fuit. Nimia autem sensibilitas atque irritabilitas si causa illius putanda esset, solutione

36쪽

time illa minuta atque cohibitu est. Caeterum febris variolosa, simulac ad baliosam inclinaverat naturam, catharrhali plerumque vehementior fulti Calor maior, dolor capitis, lingua impura, alvuS-que saepissime incerta, motus epileptici eruptionis tempore haud raro vehementiores ; variolae ipsae paulo maiore eruperunt numero, & paulo minores magisque videbantur rubrae , sed tamen, nisi auxilium negleffum esset, inde nullum enatum est damnum ; biliosa enim colluvie remediis indicatis educta, variolae, si una &propter Catharrhalem acrimoniam diapho-resi atque diu resi promovendis animum advertimus, optime decursum observarunt regularem; sebrisque suppuratoria, Omnibus aliis irritamentis antea ablatis, non

37쪽

29 magni fuit momenti. Variolae pure optimae indolis impletae, undecimum versus diem in facie exsiccabantur; tum alvuS denique ducta omni puriformi acrimonia corpus liberavit Bique aegrum in integrum restituit.

Hoc modo epidemia ad dimidiam fere Junii partem sese gessit. Catharrhalis constitutio adhuc praevaluit, & etiamsi biliosi aliquid intermixtum esset, tamen id non

magni suit momenti. Hoc autem tempore magnus subortus servor omnia urebat; tonitrua siaepius terruerUnt mentes novaqUe calamitas, illo

servore longuis durante, miserae hominum genti subnata est ; frequentius nunc febres biliosae grassatae sunt; nec optimae saepius indolis, S cholerae observatae sunt

38쪽

sunt nec defuerunt dysenteriae biliosae. Genius morborum catharrhalis, qui ad haec usque tempora biliosam superavit, nunc magis magiSque evanuit, bilioso praevalenti cedens; qui, cum invaluisset, non

parvum decursui variolarum regulari intulit malUm. Vehemens autem exorta est sebris cum insigni dolore capitis, vertigine, maiori stupore, in inniis atque anxietate. Lingua impura, sapor amaria S, vomituritio vomitusque biliosus adfuit; motus epi-leptici atrociores, neqUe raro haemorrhagiae narium Observabantur. Dolores lumborum, nunquam fausta praesagientes, aegrum conficiebant: variolae paulo prius erumpunt, iam secundae febris variolosae die, nec raro etiam aliquanto serius

quarta quintave die; plerumque maiori copia

39쪽

- - 3

Copia, adeo, ut facies quasi erysipelatoso

rubore perfusa videatur, in quo Variolae, consuetis minoreS, eXsurgunt. Febris minime tollitur eruptione, &etiamsi illa mitior redditur , etiamsi eruptionis die aegri melius sese habent, cum plura symptomata aut mitigentur aut tollantur, tamen febris omnibus biliosis stipata symptomatibus perdurat. Genus autem morborum quamquam nunc sit biliosum, tamen id genus quasdam admisit species. Nunc enim meracabilis febris illius fuit causa, quae mox acrioris mox mitioris fuit indolis, nunuautem bili pituita tenax fuit admixta; &inde rursus non minimae enatae sunt varietateS.

40쪽

pituita tenax a vitae genere, a diaeta solanorum tuberosorum saepissitate proficiscens, atque insecto abdomine iam indicata, saepius maximum periculum, cum in his sere etiam vires deficerent, quae ad tam gravem perferendum morbum necessariae putandae sunt, intulit. Omnia in his magis ad lentam febrim tendunt nervosam, calor non magnus, sitis non intensa fuit; variolae non laeto gaudent rub ore, sed magis lividae existunt, neque statuto eX- surgunt tempore, & quae etiam attolluntur facilius rursus deprimuntur. Tum Orfaciei in his rarior est & si etiam

observatur tamen eum minime manuum

atque pedum excipit tumor: petechiae saepius variolis interspersiae inveniuntur. Puriformis tandem materia in sanguine retenta ad viscera transfertur nobiliora, quo

mors tandem efficitur. Acrior

SEARCH

MENU NAVIGATION