장음표시 사용
21쪽
dunt; hucque pertinent aetas, dentitio, vermes, scrophulae aliaque eius generis mala, quae haud raro non minimam ad morbum pestiferum reddendum habent vim; hae autem potissimum ad constitutionem pertinent epidemisiam omniaque mala, ad quae haec corpora disponit, comprehendunt. Praecipue itaque huc febres variae indolis,pro diversa constitutione epi-demica inflammatoriae, gastricae, putridae, nervosae referendae sint; quae cum iam variolis deficientibus, magnum, praesem tim infantibus teneris, inferant periculum,
magis adhuc, si febris variolosa ad illarum inclinat naturam, redduntur noXiae; omni itaque studio atque cura haec complicatio tam noxia auferenda est, ct secundum febris naturam variis remediis profliganda. Facile autem quisque cognoscit pro natura febris complicatae, pro corpo
22쪽
ris constitutione, aliarumque causarum
nunC minus nunc magis timendariam ratione, prognosin nunc benigniorem nunc maligniorem reddi. Quae cum consensiusere omnium constent, ingruente epidemia ex constitutionis epidemicae cORtemplatione iam prognosin quandam generalem statuere possumus, illiusque cognitio semper in cura prophylactica non minimam tenere debeat partem necesse videtur; quaeque itaque epidemia secundum variam constitutionem epidemicam suam sere propriam requirit prophylaxin. Sed de epidemia ipsa quae hoc anno grassata est nunc agendum erit. Invadebat autem veris initio; tempus, quod illam antecessit, varium admodum atque mutabile fuit: mutaverunt
23쪽
fiigus pluviaeque; frigus haud raro maximo cum furore saeviit, eoque aliquando gradum retinente, maxima delapsa est nivis copia, quae tandem pluviis undique convocatis soluta est. Madidus tum per longum tempus regnabat Auster , donec frigidus Boreas imperium recuperaret. Constitutio epidemica gastrica catharrhalis fuit; eaque iam per longius regnaverat tempus; nunc febreS gastricae catharrhales sine topica complicatione, nunc anginae, pleuritides aliaeque eius generis observatae sunt. Veris autem initium , quo & variolae primo ingruebant, magis serenam prae se serebat frontem, quo S gastrica constitutio multum est imminum magisque cathartialis manifesta reddita.
Illa autem per totum sere, es quod
excurit annum semper nunc magis nunc minuS
24쪽
minus suit luculenta, meruitque, Ut hanc, ni constitutionem epidemicam, endemi-
eam, appellaremUS. Variolae autem cum apparuissent, verosimileque esset plures iis correptum iri, constitutione epidemica id non prohibente, optimo cum successu inoculationis factum est periculum; haec autem constitutio epidemica, qua aut nulli, aut levissimi modo catharhales observantur affectus, optima ad variolas perferendas iudicanda est; variolae benignissimae evadant necesse est, cum Omnibus aliis causis, nisi in corporis constitutione quaedam lateant, deficientibus, decursus nullo turbetur modo, morbusque suam propriam benignam praese ferat naturam. Hocque modo non parva copia facillime variolis liberata est; neque in tanto numero ullus obiit mortem.
25쪽
Sed & naturales secum non tulerunt periculum, quippe quae, aut sine omni complicatione, aut modo catharrhalis benignioris suerint indolis. Ante febris autem insultum lassitudinem insolitam maioremque somnolentiam Conqueruntur aegri ; febris tum exoriens, minime vehemens , vesperi Praecipue eX- acerbatur tempore; nareS pituita manant, tus1unt, oculi acri perfunduntur sero, Cre, brae audiuntur sternutationes, deglutitio non raro impeditur vOXque rauca faucibus haeret; febris variolarum eruptione saepissime tollitur, neque illae magna erumpunt copia. Praecipue autem iaciem, atque interiores nasi atque Oris amant p8rtes; citius sese attollunt atque replentur; pus autem minorem plerumque habet consistentiam magisque ad lymphaticam vergit na-B turam;
26쪽
I8turam; mox disparet, totusque breviori plerumque tempore absolvitur decursus. Cum autem catharrhalis constitutio talem aeris constitutionem praesupponat, qua insensibilis transpiratio impediatur S serosa plenitudo producatur, omni modo acris illa materies eliminanda est e corpore ;diaphoresis itaque S diuresis maxime promovendae erant, potuqUe multo illa materies diluenda, quod infuso florum sambuci decocto rad. alth. glyZirrh. aliisque notis remediis optime effectum est. Externe ad topicos illos adfectus minuendos gargarismata atque si mentationes eX emollientium herbarum decoctis adhibita sunt, omnibusque iis effectum est ut morbus facillime perferretur, alvuSque denique eX- siccationis tempore aliquoties ducta, aegrum in integrum, adeo, Ut nullum variolas sequeretur malum, restituit.
27쪽
Sed non semper variolae tam mitis suerunt indolis; aliquando catharrhalis illa acrimonia maiorem nacta est a CrimO
niam. Vehementior hinc febris, maior somnolentia, nec raro motus epileptici, qui sortasse, irritamento variolosi natasmatis exorti, materia illa vellicante magis adhuc augebantur. Omnia symptomata catharrhalia, iam ante nominata, magis institerunt; vehernentiorique febri miasma magis auctum, maiorem l protulit variolarum numerum, qVae, cum maxime faciem atque nasi orisque interiores peterent partes, magnam intulerunt aegro calamitatem; variolae haud raro Confluunt, neque febris eruptione pustularum prorsus solvitur. Catharrhalis illa acrimonia adhuc partes lacessat solidas earumque auget actionem, atque inde febriles motus exoriantur necesse videtur; transpirationis ne-
28쪽
gotium tantum non omne est cohibitum, atque, quae in statu sano saepissime eius suscipit partes, urinae secretio, prorsus sere cessat. Omnes itaque illae excrementitiae partes, in sanguine retentae, magis adhuc corrumpuntur, atque, nisi mox e corpore eliciantur, lixivit instar irritant, spasmum excitant cutis, febrim admodum augent atque prorsus impediunt variolarum suppurationem. Variolae ipsae citius exsurgunt, sed, maiori acrimoniae illius irritamento prohibente, quo minus pure repleantur, acri modo sero implentur, intolerabilem in
modum pruriunt, moXque rumpuntur.
Irritatio autem illius acrimoniae aliquando tam magna suit, ut variolae in gangraenam abierint ; bullae prorumpunt magnae atque in his contentum se
29쪽
rum acre partes arrodit vicinaS, quae tandem lividae aut nigrae evadunt; diri tandem exoriuntur epileptici motus, semper hoc in variolarum studio maxime timendi,ad nobiliora viscera vellicans illa materies meta statico transfertur modo, tandemque mors aegrorum finivit Calamitatem. Perquam raro autem eXitus tam funestus est observatus, nisi nimis sero in eo, quo iam conclamatum fuit, stadio medicorum auxilium imploratum sit. Omnibus autem his symptomatibus bene perpensis, non dubitari potest, omnium illorum acrimoniam illam catharrhalem arrodentem fuisse causam; quae itaque involvenda atque mitiganda, tumque e corpore educenda suit. Irritamento enim
ablato , morbus simplex redditus plerumque bene processit.
30쪽
Ad involvendam autem illam materiem multi propinabantur potus demulcentes. Maximam autem semper requirunt attentionem, diaphoresis atque diuresin promovendae ; Sed quomodo tandem insensibilis per cutem transpiratio , spas mo, variolis atque squalore clausia , bene procedere potuitῖ spasmus itaque solvendus, squalor abluendus irritabilitasque ipsa cutis nimia minuenda fuit. His autem omnibus nil melius balneo tepido satisfecit: saepissime statim post illorum usum melius aegri sese habuerunt , Variolae, causis, quibus puris in illas effusio prohibebatur, sublatis, pure impletae sunt bono, si nimis fuissent lividae, laeto saepius suffusi sunt rubore, morbusque deniqUe Optime superatus est. Sed una ct urinae secretionis habenda fuit ratio', quae, uti sae pius observatum est, magis si cessat, cataplaS-