Io. Baptistae Vici Opuscula a Carolo Antonio De Rosa marchion. Villarosae collecta et evulgata

발행: 1823년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Iaboribus industrium, sortem in periculis, eam tum in consulendo, in agendo expertum desiderarent. Testis est Sardinia , quae a maximis civilis belli periculis tua virtute, consilio, atque opera est mirifice liberata. Testis est Sicilia, quae, cum adhuc tetri, foedi, execrabilisque Mamertinensium belli reliquiis vexaretur, tuo adventu , praesentia tua tranquillissimo octo est restituta. Testis est Neapolitanum Regnum; at quantavauctoritatis tuae testis esti Bellum supra homi num memoriam acerbissimum gloriam nominis Bispani, innumera Sociorum Principum Imperia, sexcentarum Rerumpublicarum salutem, fortunas deniquo totius Europae in discrimen vocavit: pro quo vel Propugnando, vel oppugnando nulla est nostri orbis Terrarum gens, nullus populus, nulla natio, quae in arma non ruat. Α Gallis hostibus sunt quam plures Africae Reges, est et Potentissimus totius Asiae, reliquae Asrieaeae magna ex parte Europae Tyxannus, Turcarum Imperator. Pro nostris Hispanis stat Angliae Rex, stat Batavorum Respublica, stat Allobrogum Dux, stant

plures Summi Germani et Imperii Principes. Hinc in Belgio, ac Germania bellum, bollum in II spania, et Gallia, in Italia denique bellum totis

viribus, toto conatu committitur. Itaque nulla in Europa regio est, quam bellum non corrumPat, non perdat, et quasi flamma non urat: undique damna, undique calamitates undique exitia:

12쪽

nihilque tam grave, tam durum , tam acerbum quod non haec florentissima Orbis Terrarum pars

terra marique perpetiatur. At quis unquam ad nostri Regni oras strepitus armorum advenit 2 qua nam hostilis tuba ad arma ciore viros audita est quodnam explicatum signum visum est procinctum armorum innuero Z Appulit quidem ad nostras maritimas oras munitissima Gallorum classis , immo etiam in interiori pene mari, et plures dies, et o regione livjns Urbis est immorata: at quomodo

appulit 3 quo modo immorata non aliter quippe,

ac si amicissimorum sociorum tutamen eSSet ac

Propugnaculum. Tantane, Deus immortalis, est apud hostes de Te opinio, ut adversum eos volsola auctoritas tua firmissimi certissimique nostrum Druesidii loco sit, et habeatur 2 Magna sunt haec tuae auctoritatis, lubeat proferre, miracula; at quanto illa providentiae majorat Cum enim Regium Arari uiri esset pene exhaustum, publica vectigalia prope essent absorpta , maxima a I usubsidia ad maximum hellum, cujusmodi erat

Alpinum, mirifice missa Sunt, ut arma, armorumque In Commoda omnino procul a nobis, nostrisque sinibus distineres. An ideo Civitas nostra in aliqnas rerum difficultates conjecta est 4 an in augustius Regnum redactum Nil istorum minus. Immo, incolumi sueta rerum ubertate atque abundantia, nobi S nova vitae commoda, quae quidcm tantum in se eontinent utilita is, quantum

13쪽

fortasse nulla res praeterea, tua singularis a tum eximia providentia attulit. Etenim , cum nostratis pecuniae conditio eo salsatorum strui de dovenisset, ut jam ni IIa sere esset perpetua aestimatio, qua in eidem Principes maximis permutationum dissi Cultatibus obvenientes , publiea auctoritate dede runt: jam una, et quidem potissima ex iis rebus deficiebat, qnae Reipublicae tum domi, tum foriss rmissimi sunt, certissimi quo nervi ac lacerti. Tentavit quidem, ut sua stet cuique laus , Excel Ientissimus Vir Gasparus Haro-Gusmanus novis

falsifica in dissicilioribus typis tanto Civitatis, privatorumque incommodo occurrere; verum argenti dissicultate exitum res non habuit. Sed quod Vir auctoritate clarissimus, dum pax omnia teneret, absolvere haud potuit, Tu, maximo bello premente, ut illud a nobis arceres, ad finem oppido perduxisti. Et haec tamen, quae de aliis

summis Viris tanquam maxime rara , et egregia auctoritatis, ac providentiae Dei nora dicerentur, i ulgaria sunt, ac minora tuae virtutis exempla. Illud enim, illud tuae incredibilis, ac omnino heroicae

sortitudinis specimen, cui india par oratio inveniri usquam potest, nou sine maxima admiratione atque summa animi stupore in medium pros ramus. Clarissimus atque Amplissimus Magister . Militum DIDAc BEN VIDIVA, cujus ut landes brevi, atque eleganti verborum ambitu colligamus,

Filius Te Patre dignus; ea aetate, quae Vulgo

14쪽

est judicii, pendentiae, gravi intisque vel omnino expers, vel plurimum inops, ta injam omnibus

Imperatoriis virtutibus animum mentemque ornans; maximumque Hispanorum nomini, ac Regiae BENAVIDIORUM Genti decus ornamentumque

promittens, a Te , eredite Posteri, a Te, inquimus, pro Hispanici Imperii, atque ita etiam Pro publica nostrum omnium salute Gallorum ho- otium surori in Alpina illa nobis semper dotestanda caede devotus est. Et devovisse parum adhuc Tibi visum est, ut satis Regi, satisque Regnis iaceres, nisi etiam ineredibili animi sortitudine devovisscs Tenemus namque, Deo erit. unquam , ut ejus obli visci possimus; tenemus illam deternitati monu montortam dicandam orationem, qua potius, quam Τρ ipsum, alios de immatura, ac Satis superfluo acerba Ieetissimi Filii tui morte moerentes solari solitus es: Te tune demum Clarissimum Filium vitae, atque aeternitati dedisse, cum pro suo Rege, ejusque Regnis tuendis clarissimam mortem obiret. Ο Virum inter Heroas accensendum i Ο Ρa trem aeterna laudatorum virorum laude dignissimum l O principem supra omnes Patriae Patres do Republica meritum; qui tot, tantis, ac tam praeClaris virtutibus pacem a ceteris Europae Urbibus, Regnisque aut sugatum , aut ricctam iutra huius Urbis moenia , intra hujus. Regni ter mitios asservasti. Ecquod majus , atque optabilius beneficium ipse Deus Oetimus Maximus ho-

15쪽

minibus, dum terras colunt, conferre potest, quam Pacem; qua non modo ea, quae aliquo sensu sunt praedita , sed etiam tecta , atque agri Ia6tari videntur 3 Quid dulcius, atqrie gratius, quam otium, quod ita jucundum est, ut sortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet, ut aliquando in eo vitam degere possit Z Quid denique o Republica magis aptum et Commodum , quam tranquillitas, ad quam tutandam omnes Optimatum operae, omnia populorum Studia sunt ordinata Z Uerum ad aliud majus, diviniusque beneficium, nimirum illud , quo nos a pestilentia liberatos voluisti, deveniamus. At quod

iam grave , ae ornatum orationis genus invenitur, quod, ut par est, tantum tuas virtutis munus

verbis compIecti possit 3 Quandoquidem adhuc

recens apud nos est funestissima memoria crudelissimae illius cladis, quae quadragi uta abhingannis hoc Regnum, atque hanc Urbem hominum florentissimam hominibus pene hausit. Vel ipsi

enim hisce oculis non sine amarissimis Iacrimis vidimus , vel a majoribus natu non sine maximo animi dolore accepimus , pestiferam illam tabem tam misere hoc Regnum, hanc Urbem affecisse, ut ubique locorum languentes aegri jacerent, quos, omni communis remedii ac peculiaris auxilii copia desperata, anxii malorum comites angor , moeror, ac gemitus amigebant. Vidisses bic exanimos Pueros .upra exanimata parentum

16쪽

cadavera iacere; ibi super natorum corpori biis Parentes agere animas ; alios, qui morbi mortisque metu vel etiam suos visere sugiebant , in ipsa stiga morbum mortemque offendere ; alios, qui magis pii aegris Praesto erant, in adhibenda ipsa medeIae , aut auxilii opera Occumbere. Ita crudelissima pestilentia omnia loca , ac tecta Complens , nullo corpora humandi ritu , nulla Coeremonia servata , innumera suneribus lanora Cumulabat. Quamosi re in , cum haec tanta Urbium clades , hoc populorum exitium tam acerbum , haec humano generi adeo insonsa pernicies aliquas Apuliae Provinciae Urbes sex abhinc annis

afficeret, omnium nostrum animi iacebant, consistebat menS nulla , omnes summo timore , atque acerba sollicitudine vox abamur, ne miserrima , atque amarissima prioris pestilentiae exempla renovata videremus. Neque in Te ipso , sit Pace tua dictum , aliquam praesidii aut salutis spem collocabamus. In ea namque eramus Opinione , humanam Prudontiam humana dumta-Tat negotia regere posse ita, ut, quae extra h

manarum rerum cursum nobis o sententia acciderent , ea selieitatis potius eventa , quam Vir tutis sacinora arbitraremur. At , Te auctore ,e3 perti sumus , posse tandem aliquando Prudentiam eo divinitatis accedere , ut clementis e tia in , ac naturae imperaret. Etenim ea argumenta Summis vigiliis , et curis , incredibili di-

17쪽

ligontia, atque opera adhibuisti , ni effrenatum ac praecipitem luis surorem non intra illam Provinciam dumtaxat, sed intra illius Provinciae

certas Urbes contineres , ac brevi tempore omnino etiam extingueres. Itaque, ut Primo amplissimo beneficio in nos collato tecta , bona , aCfortunas ; ita et hoc aeque maximo Coniuges , Parentes, ac liberos retinemus , ut illo Urbem , ita et hoc vitam. Cognoscamus nunC Vero, qu modo alio prioribus non minore nominis famam retineamus. Neque Parva, neque parvi pendenda, absit tumen retitis dicendis iactatio , sunt ornamenta , et habentur, quae nostram inter ceteras Orbis terrarum Urbes praeclaram ac nobilem sa- Ciunt. Primum namque a natura ea caeli clementia donata est , ut prae omnibus reliquis haec ora , haec regio selicis CamΡaniae nomen omnium serme consensu obtinuerit : ea soli ubertate locuples sacta , ut a sertilitate agrorum , et a varietate fructuum Poetarum sabulis locum saciens , Bacchi, et Pomonae certamen sit appellata : ea denique situs amoenitate praedita , ut nostrae villae a curae , moerorisque cessatione graeca nomina secerint. Verum has omnes omissas sacimus laudes , una Cum iis quas oventu

felicissimo adepta est ; quarum quippe illa non ultima, adeo antiquos Fundatores habuisse, ut Histori eis ad sabulas confugere opus suerit, eam ille a Sireno iandatam fuisse narrare. Mittimus

18쪽

descriptionem aedificiorum , et pulcritu finem ;mittimus incredibilem incolarum, accolarumque numerum. Quid illa vero necessaria, ac aeterna in virtute posita et locata ornamenta , quibus Civitatem aliquam spoliare, immo minima ex parte minuere scelus est , a quo nulla sunt scelera , quae absint etenim iis nudata Respublica, non modo nullius nominis , nullius famae omnino ingloria vivit; sed et vivit omni dedecore , omni turpitudine, omni infamia notata. Quid, inquimus, erga Deum Beligio, erga Principem Fides, erga Virtutes sive mentis eae sint , sive animi , studium et amor P Anne aliqua Civitas ita do Rρ-ligione merita est, ut eidem nostra cedere de-Leat 3 An usquam terrarum , ut hic , tam rara , tamque mira erga Religionem liberalitatis , ac munificentiae exempla visuntur Ubi enim tot extant ob venustatem , atque elegantiam admiratiotio dignissima Templa Z Ubi Par copia caelati argenti , atque auri sacrorum usui destinatapUbi Deo , Divisque tot gemmarum, ac Vestium ObIata pretiosissima munera γ Quae omnia sunt nostri summe religiosi animi luculentissima, firmissimaque argumenta. Nihil insuper est , ut in re maxime Perspicua et aperta immoremur, atque recenseamus innumeras samilias gentis nobilitato sive pace , sive bello parta clarissimas , quae nostrorum Civium erga nostros Principes integram , ac praeclaram fidem luculenter eon

19쪽

simant. At bonarum litterarum , studia quanta in hac Uebe omni memoria floruerunt 2 Quandoquidem vetustissimum id est nostrae Civitatis decus , non mediocri aut vulgari , sed optimo

atque eximio quoque artium Seientiarumque genere omni tempore Praestare aC excellere. Etenim ipsis Athenis forentibus prudentissimi , ac sapientissimi cives Romani nostram Urbem Athenas Italicas arbitrati , huc nobiles AdoIescentes optimis literis instituendos mittere consuescebant. Ejusmodi studia semper nobis usui, semper delectationi fuere : ab iis nostrae Civitatis laus

excelso illustrique loco semper posita est : Perea amplissimum honoris locum apud reliquas Semper est consecuta : iis denique debet, quam sibi antiquam , atque aeternam famae gloriam eomparavit. Verum quae ex hisce studiis comparata gloria nostram Civitatem in praesentia ornaret 2 qui honor nostros Cives tueretur quae laus nostra nomina esserret 3 quae delectatio animos nostros assiceret qui denique usus no his omnibus esset, nisi scientissimus, atque acerrimi Vir Princeps iudicii nos inter quasi e Ca Io divinitus descendisset, et praesentissimum hujusmodi studiorum patrocinium suscepisset Quid nos igitur non hoc potissimum inter tua maxima beneficia aceepta reserimus ; cum haec vera, atque immortalia nostrae Civitatis ornamenta optimorum studiorum ope acquisita , nostra civita

20쪽

ti, Te Patrono , sint conservata p Tu enim homnas literas ad Te , utpote ad Suum praesidium. confugientes amplexibus excepisti ; Tu summa auctoritate in tuo sinu fovisti; Tu doctissimo judicio in Republica confirmasti. Etenim tu hujusmodi studiis honestandis adeo exploratum eSt , Te nnllum beneficii genus praetermisisse , ut

Praeclarissimos eodem studiorum genere VirOS maximis honoribus gerendis proponeres. Et dubitatur adhuc , eos , qui rebvspublicis praesunt , optimo quoque Scientiarum genere apprime imbutos ac eruditos esse oportere ; cum nonnisi doctissimus ae eruditissimus Princeps bonas litte- Tas summa cum earum laude intra hanc Urbem tueri poterat , et nostrorum Civium famam , nomen , ct gloriam apud exteros Populos conservare Itaque, si Fundatores hujus Civitatis ea rissimos habere debemus , quod moenia nostrae Urbis sub elementissimo Caelo , in uberrimo solo , amoenissimo situ landarunt: si majorcs nostros summo honore prosequimur, quod pulcherrimis aedificiis, amplissimis aedibus, magnificcntissimis templis nostram Urbem ornatam fecerunt: Si erga parentes magna assicimur revere

tia , quod ab iis nobis vita , patrimonium , Ci

vitas tradita est: si nostros praecePtores Veneramur, quod eorum doctrina animos optimis moribus iustitutos, mentes interioribus litteris eruditas habemus : qui amor , qui honor, qΠae revem

SEARCH

MENU NAVIGATION