Io. Baptistae Vici Opuscula a Carolo Antonio De Rosa marchion. Villarosae collecta et evulgata

발행: 1823년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Pentia, qui cultus Τ ibi, EXCELLENTIssIME PRINCEPS , Praestandi, qui, cum a maximo bello hanc Civitatem liberares , tecta Drbis, bona, fortunas,

salutem omnium a serro, et flamma tutatus es Icum a nobis teterrimam pestilentiam arCeres, Coniuges , Parentes , liberos, vitam omnibus Conse vasti : cum denique optima litterarum studia se Cundares , Cunctis nostrum nomen, samam, gloriam

reddidisti Τ Quare, cum standatoribus multa, majoribus magna, innumerabilia parentibus, ma' ima Praeceptoribus nostris debeamus , omnia modo Tibi profitemur, quod quae antea singula ab illis obtinuimus beneficia, universa , tua scientia , virtute, auctoritate retinuimus. O quam olim nobis insensa, tam nunc iucunda nostrae Urbis pericula, a quibus tanto Numine liberati, incredibili quadam, ac pene divina laetitia , voluptateque fruimur l Etenim op

timarum litterarum studia nobis semper claris sima visa sunt ; haec tamen confirmata illustriora videntur , quam si pene obscurata non essent.

Dulce est parentes habere, uxores ducere, fi lios suscipere; at non tanta voluptate isti nobis acquiruntur , quam , quum acquisiti ac prope deperditi restituuntur: magnam res familiaris suaeni quo delectationem assert; incredibilem publi ea bona laetitiam continent; maximam ipsa ει-

tria caritatem , voluptatemque praesesert: at haec quanta sint, nunc tandem nos, nostrique omnes experti sumus i cum ea Sit humanorum bono

22쪽

rum conditio , ut magis aliqua offensione inter rupta , quam aequabili perpetuaque fortuna percepta delectent. Nec certe minorem delectatio nis , laetitiae , ac voluptatis fructum tanta nostrae Urbis discrimina tuao praestanti virtuti attulerunt. Quo namque modo , nisi illa fuissent , tantclara auctoritas , Providentia tam mira , ta in incredibilis animi sortitudo, prudentia tam eximia, doctrina tam singularis maximum quaeque sui specimen dare potuisset p quomodo omnis tua virtus virtutis voluptatem cepisset , quae in ipsa virtute exercenda est collocata I Verum tantis virtutibus tanta beneficia in nos omnes colIata

quibus officiis remunerabimur 2 quando parem

gratiam reseremus p non est, ingenue fateamur, non est, ut haec consequi , immo sperare possimus: quando ea nos meritorum copia devinxisti , ut non modo nullae ad reserendas , immo ne ad agendas quidem pro iis omnibus Tibi gratias vires nobis aliquae Suppetant. Itaque nullus nostro erga Te grato animo reliquus

sit locus, nisi, quod nostra, nostrorurnquo omnium Posterornm memoria celeberrima tuorum benesciorum fama aletur, Crescet, atque Per omne aevum iuveterascet. Nec erit usquam , quod no-StrOS , nOStrorumque animos frangere aut debili tare unquam possit; cum hanc ipsam urbem tuo rum beneficiorum testem apertissimam eSse Vi

deamus ; quae si loqui posset non in aliam, quam

23쪽

ORATIO I. a in hane de tua dis a monislamita orationem prorumperet : Tua virtute haec moenia , haec tecta mihi consistunt. tua munera sunt aedium pulchritudo, regionum forma, Templorum magnificentia : tua dona incolarum copia , civium humanitas, ac doctrina , Regni dignitas et maj stas. Quare dum haec omnia mihi maxima o

Damenta constabunt , Constabunt simul tuae maximae erga me munificentiae certissima monumenta. Cum igitur hanc Urbem , hoc Regnum ita egregie , honorifice rexeris , ut tuus Vicarius Principatus nil aliud fuerit, nisi constans ae Perpetua nostrae Salutis, fortunae, ae samae de- sensio ; modo Tecum Precibus quam diIigentis Sime agimus , ut omnia beneficia, quae apud nos Collocasti, apud nostrum Potentissimum Regem Conservata esse velis: et quod minime fieri posso arbitrabamur ad tua maxima in nos omnes merita maximus omnium hoc tuo facto cumulus accedat.

24쪽

IN FUNERE 18

SEGORNENSIUM DUCE re.

I auctuosa quidam , atque omni tristitia gravis

dicendi occasio; acerbus sane, atque omni moe rore plenus ossicii locus is est, quem hodie nobis in amplissimae ac praeclarissimae CATHAR NAE ARAGONIAE sunere, extrema sata Parum admodum nobis aequa obtulerunt : quarum rerum altera, quae in actae vitae laudatione Posita est, prae laudum amplitudine , quae longe lateque se Pandunt, ae caelum serme gloriatione Contingunt, maximis dissicultatibus impeditur: altera, quae est in mortis collacrymatione Iocata, Prae RCerbitate vulneris, quod in animis uniuscujusque nostrum infligit, cuncta consolationum generae respuit : atque Cum haeo , tum alia ita inter sese ultro eitroque adversantur ac Pugnant, ut altera res aIteram non modo non excipere, sed omnino etiam excludere ac prohibere videatur. Etenim

qui sieri potest, ut illius Principis laudationi commode sit usquam locus, cujus obitus immunera

25쪽

ORATIO II. 29 in quidem florentissima oppida, quamplures ur-

Ities pacis , ac militiae studiis nobiles ac praecla- Tas , non Paucas provincias majorum gloria, Iegibus , atque institutis insignes, quae omnes ejusdem ditione tenebantur , ita molesto et graviter tangit, ut nemo unquam ex ulla calamitato tristitiae plus hauserit ac doloris 2 Quaenam oratio illius Magnatis acta gestaque undequaque 'virtute summa, ac eximia dignitate plenissima apto exornare ac decenter Potest, cujus mors amplissimum Hispanorum Procerum ordinem tanti moeroris acerbitatisque complevit, ut ii omne decus, ae ornamentum ordinis sui penitus amisisso vi

deantur 3 Quodnam denique ingenium in illius

Matronae Iaudibus ita , ut aequum est, detineatur, Cuius interitu celeberrima, ac imperio Reipublicaequo opibus polentissima Hispania , immo ipsa Hispanici Imperii Maiestas , molestiae plurimum ac doloris suscepisse intelligitur, quod tantam antiquae virtutis Matrem amiserit, quae Filium omnium maxime de Republica meritum Reipublicae dederit 3 Quin etiam acgritudinis , qua asscitur Hispania , arx et caput Imperii , sociasidissima sunt quotquot reliqua Bogna Regi Hi

Spanorum maximo subjiciuntur ; Quae omnia vim doloris minimo sustinent, quod Illa e vivis excesserit ossiciorum , beneficiorumque Mater omnium DPtima , quae magnas ingentesque Opes et Co Pias in eo quam maximo voluit esse Positas ist

26쪽

Iocata η , ut vel tenuiorum egestatem levaret, vel honestiorum cousirmaret virtutem ; Summam vero existimationem , summamque auctoritatem in

eo, ut apud potentissimum Regem, ac amplissimum Begis Senatum , bonorum omnium fidissimam clientelam ac sirmissimum patrocinium NSqnequaque susciperet. At nullum ex his omnibus Rcgnum cst , quod acque, ac nOStrum, asseiah dolor et frangat: quandoquidem , Praetexhas omnes justissimas de CATHARINAE ARAGo-NIAE morte dolendi mussas , nobis insuper est Clarissimus atque amPlissimus LUDOVICUS A CERIM Caeli-Metinensium Dux , et Vicarius hujus Begni Princeps, maximum doloris incitamentum. Quis enim aequo animo strat, optimum Principem, cujus omnia studia in publica nostrum omnium felicitate tuenda , augendaque sita sunt, in hanc summam doIoris acerbitatem Conjectum esse Prae tantae Matris senore , quod est subieetis populis luetuosum, Primorum ordini triste, Hispanico Imperio molestum, Regnis, quibus Continetur, acerbum, ac denique bonis omnibus grave

atque ipsum in casu tam adverso eo etiam so lamine. quamvis miserrimo, nostrum Caussa de-Stitutum manere, quod, ut hoc Begnum imperio tamdiu a nobis exoptato regeret, ipsi non ii ruerit Parenti optimae animam agenti Praestis esse: ut et illa inter dulcissimi nati amplexus mortem obiret, et hic praesens Matri amabilis

27쪽

simae ossicia suprema persolveret. Tanto nos itaque premente, ac undique obruente dolore, quid est ipsius vitam cum heroica sermo virtute actam Iaudibus exornare, quam memorare caussas tristissimi nostri, atque amarissimi luctus, atque adeo crudum vulnus, quod medentim manus re- .

formidat ac refugit, a penitioribus fibris tractare quaenam Proinde nostrae partes erunt 3 equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio; an tanta iactura nobis erit assiduis dumtaxat, nec unquam desecturis lacrymis persequenda 3 ita sane opinarer, nisi postularet ossicium supra lacrymas et complorationes, supra ejulationes et Planctus, aliam , qua apte, et decenter de tanto Casu que Tamur, inveniendam esse rationem. Scio equidem. maximorum etiam imperiorum jacturam hisco modis defleri solitam esse ; verum id non satest, ut illa, quae supra omne imperium animo, praestabat, digne collacrymetur. Sit itaqussit nobis propositum lugendi exemplum ipse amplissimus, ac praeclarissimus filius: et quemadmodumis, ut regio spiritu lugereti hoc sunus, ita splendide ac magnifice instrui jussi ι, ut omnem a mirationem habere videatur ; ita nos ut viriliter lugeamus , juvat acerbam, adhuc refricaro

Plagam; et qua datur ingenio perquam tonui ac imbecilli, dolore etiam axanimatO,. et afflicto, faculιate dicendi; iuvat, inquam, nostri acerbissimi doloris proprios, ac ingenuos sontes acc

28쪽

ux Io: BAPTIsTAE VI crdere, ac in ipsius veluti adyta penetrare; ita

ut eo tota oratio nostra contineatur, quae vobis exponat CATHARINAM ARAGONIAM laetitiae omnium natam , ei vitae cum dolore Omnium ra-Ptam esSe, quam ut esset optata, suis commodis mirifico ornavit Fortuna ; ut optatior esset, Natura suis ornamentis insigniter auxit; ut optatissima , suis bonis Virtus egregie cumulavit: quae tria dum expono, Peto a vobis, Auditores optimi, ut quanto hanc ornatissimam Principem merito iure lugetis, tanta me de ipsa verba sa cientem aequitate attendistis. Si illa quidem semperhonis omnibus de cujusque obitu honestissimanioerendi ratio visa est, iccirco aΙicujus mortem lugere, quod eundem orbatum vitae commodis arbitramur, ardentissimas certe dolorum saces animis uniuscuiusque Vestrum admotas esSe neceSso est, quod spectatissima CATIIARINA ARACONIA ea excesSerit vita, quae etsi in una virtute, quod est Summum, omniS Posita esset, erat insupercunctis omnibus Fortunae, ac Naturae bonis, quibus Cunctarum virtutum exercitatio omnisque usus continetur, usquequaque reserta. Neque vobis

audiri existimo illos vitae ossiciis instituendae praeceptores, qui sola virtute contenti cuncta reliqua , non modo superbi despiciunt, sed etiam omnino invidi damnant: quandoquidem, ut Pe euliari Legi quae nobiscum uata est, et Batio

appellatur, ii homioes adversantur, qui extra

29쪽

ORATIO U. u5virtutem, ad quam vel unice, vel praecipue nati

sunt, rationem optatae vitae requirunt, ita universae Legi ac aetervae, quae Summa prudentia sapientiaque hanc rerum universitatem conditam esse jussit, aperte resistere Videntur, qui hona omnia alius, quam animi imperio subiecta, ad optatam vitam minime pertinere con tendunt. Et sane qui prudentiae usus sine rebus

haberi potest 7 quae liberalitatis, ac magnificentiae exercitatio sine opibus, copiisque 3 qui fructus fidei, et comitatis absque amicitiis p quae sine iurisdictione justitiae utilitas 3 quae sine imperio clementiae voluptas 3 quaa humanitatis laus, nisi sit cum summo dignitatis honorisque grada connexa quae denique praeclara pudicitiae com mendatio, nisi sit cum formae venustate conjunctia Quare antiquam hac in re bene sciteque praecipientem Philosophiam audiamus; quae et ipsa

omnis optatam vitam in uua virtute POSitam sentit, sed optatissimam illam existimat, cui. praeterea externa ad virtutis usum idonea bonae adjungantur Et quidem profecto ne inclitae, et caelestes virtutes in alto atque excelso nostrae Heminae ani mo inerti otio struerentur; sed, ut servidae oran vel igneae, ita etiam operosae Summam. ac incredibilem exercendorum ossiciorum. Caperent VO-Iuptatem ; divino quodam consilio sactum est, ut Fortuna, ac Natura, cunctarum rerum externarum

dominae, omnia illi atque maxima bona, cu

30쪽

etarumque virtutum usui destinata suppeterent.. Atque inter innumera et maxima Commoda, quibus

Fortuna hujns Principis vitam ornavit, ut primum , ita summum habendum censeo illud, quod ut ingenio ad praeclarissimus virtutes laeto nasceretur , Ea nata sit in Hispania, regione Orbis terrarum immortali maximarum virtutum gloria Commendata; ac, ut iisdem sicile imbueretur, eos inter adolesceret, qui ad summam Religionem in Deum, ac in amicos fidem, ad prudentiam, et aequitatem eximiam, ad miram animi magnitu dinem , ac liberalitatem, moribus, ac exem Plis quae semper ad efformandos animos habuerunt plurimum qonderis ac momenti γ tacite Eam essent hortaturi. Nequo loci praestantia, ubi La nata est, hoc dumtaxat attulit commodum , sed aliud aequae magnum praeterea; ut nimirum Ei, quae ossiciosissima , ac beneficentissima sutura erat, Iocus ossicia Peragendi, atque beneficia collocandi

esset etiam amplissimus. Neque tanto ingenio ac

facultati bene de aliis merendi ullus erat aptior locus, quam Hispania, ubi illius ossiciis, benesciisque Mujestas Imperi Orbis terrarum maximi tribueret amplitudinem, ac innumera hominum eo vel ad petendos honores, vel ad ius suum

experiundum ab utroque terrarum Orbe constentium multitudo. , perennitatem. Verum multo praeclariora ad comparandas virtutes adiumenta, ac multo digitiora eMumdem exercendarum com-

SEARCH

MENU NAVIGATION