Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

DE VENET RE P. LIB. I. Is quum adserere ausim,ne lue nonume

tis insignium philosophorum, qui pro

animi voto formas reipublicae evinxere. tam recte formatam atque emctam ul-

lam contineri. Quamobrem putavi egos exteris hominibus rem minime ingra

tam me facturum , si tam praeclarae reia publicae institutionem literis manda- rem,quum praesertim nullum iisce te roribus videam , ex quamplurimis doctissimis viris, qui multum valent ingenio, eruditione rerum omnium ac elo

'Vςd i , in anc rem literis illustravisse.

Cui licet nihil luminis ex oratione nostra afferri posse certo sciam , per se tamen est adeo illustris, ut non tantum sibi, verum etiam orationi alioquin tenui multum splendoris dignitatis sit alla- rura Quamobrem cum de hac nostra republica scribere instituerim, ut quili- bet facile dignoscere queat, rectene an perperam se habeat, hinc mihi potissimum exordium sumendum reor H minem scilicet a natura civile animal eia sectum esse, solum vero nedum recte vivere,sed nec vivere posse id quod quotidiana necessitas ac victus vestitusque ratio plane ostendit ac ob eam causam, i a principio homines convenisse in J.anc civilem societatem, ac deinde per severasse,ut bene beateque viverent, hoc

est,

22쪽

CAs P. CONTARE NIest, ut mutuo adjumento ac opera summum hominis bonum assequerentur, quoad fieri potest,donec mortalem hanc vitam degimus. Quamobrem etiam universa ratio civilis institutionis eo pertunet, ut qua faciliori via id fieri queat, cuves faciat felicis vitae compotes. At felix beataque vita usu virtutis praecipue con- tineri a summis philosophis perhibetur, quod etiam probant ertissimis rationibus largumentis evidentissimis V sum usus virtutis desin muneribus bellicis elucet,& in functionibus pacis. Atqui quamvis laus bellica, totaque militaris ratio tum necessaria sit civitatibus pro conservanda libertate, ac finibus tuendis, tum etiam dignitatisac splendoris plurimum habeat nihilominus respuit communis hominum sensus, ossicia bellica, quibus caedes ac mortalium detrimenta inprimis procurantur, esse per se expetenda, atque ad ea caetera omnia civilia munera esse reserenda ac quidem crudelis ingenij,quin potius ab humanitate abhorrentis hominis esset, optare praelia,caedes,incendia, hac duntaxat de causa, ut in re militari clarus sit, adde e iam si libeat, ut summi imperatoris lamdem consequatur. Quare omnes phil

sophi insignioris notae in hanc sente tiam consensere, bellum propter pacem

23쪽

D VrNrΥ. RE P. LIB. I. 1 expetendum esse , omnemque functi nem virtutis nailitaris atque universam

laudem bellicam ad pacis Ucia esse referendam. Quamobrem is reipublicae institutor, qui laude dignus haberi,&ut dici solet,omne punctum tulisse videri vult,

eam moderationem adhibeat, ac eum ordinem tueatur, ut ad virtutem accon

modata tota reipublicae institutio vide tur ad idq;, ut ad pacis functiones magis quam ad bellica munia spectare existimetur,bellicis interim&militaribus non

neglectis. Nam plerunq; finibus tuendasvi propagandis dummodo id sine injuria fiat)necessaria est militaris virtus. Caeterum iis quae diximus, constitutis,ilis Iud statim in controversiam revocari solat, gubernationi civitatis unus rectiusiane, an pauci praesideant, an potius unis

versa multitudo qualem plerique esset gunt statum illius, quae proprie respublica vocari debeat. At quidem egregies tutium, sapienterque dictum mihi videri

solet, hominum gubernationem perperam homini cuipiam demandari, sed divinius aliquid esse oportere, cui ossicium istud incumbat: quod cognosci facile potest ex plerisque generibus animantium . . gregern enim ovium ovis non regit, nec

sequorum aula Cum armentum bos -

uusve aliquis moderatur sed animal B longe

24쪽

13 CAs P. CONTARE NIIonge eximium tuetur, ac regit bruta, nimantes homo inquam, qui quantum brutis antecellat, est omnibus compertissimum.Itaque non diversa Dione hominem moderari ac regere debet quippiam homine praestant iusin divinius, si ex animi sententia res successuris t. Sed cum in mundanis rebus , quae sensu per cipiuntur, inveniri minime possit in lius ac pretesstantius homine, ac homo,

rium quoddam sit animal, longe diaversis partibus constet inferioribus quippe animi viribus clim belluis communionem habet, ac supremis quodammodo deos immortales attingit: id recte

inter homines gubernatoris atque Oderator1s locum tenere debet , quod est in homine divinum id vero omnium consensu est mens,divini tanquam splendoris radius quidam a natura insitus hominum animis. Non ergo satis reipublicae consultum erit, si gubernatio homini committatur, quem brutae illae vires sepe pertitabant, atque a recta sernita revocantitationis, sed menti purae ac motionum animi immuni, id munus O ferendum est. Quamobrem divino quodam consilio cum alia ratione id fieri

non posset, inventis legibus hoc assequutum humanum genus videtur, ut menti tantum ac rationi nullis Perturbationibus

25쪽

DE VENET RE P. LIB. I. 'nibus obnoxiae hoc regendi hominum coetus ossiciunt demandatum sit. Quod sine Deorum munus, nescio an ullo inferius exillimari debeat, si quis accurate secum putet legum commoda Primo namque in sanciendis, plurimi sapientes viri conveniunt, qui multarum rerum experientia docti inventis aliorum, ex .emplisque veterum colliatis, tandem post diuturnam consultationem decernimi id quod optimum vitum fuerit neque odio tunc, aut amicitia, aliave animi perturbatione a virtute deduci C sunt, quum nullius privati causa agatur in legibus constituendis, uen adniodum in forentibus iudici js se in per accidit. Post vero leges sancitas, i quis concia eas secule deprehendatur, isque poeitas dederit, quas leges usserint, iure nullum habere odio poterit Proitideque metuendum non erit, ne qua seditio aut simultas inter cives contranatur , anaxima

periculosissima rerum pul sicarum labes. Contra plerunque in judiciis hominum,

ni V legum quispiam plectitur,diseCrd ae

inimiciti. aeque graves proveniunt. Na In

est prope impossibile quin male ameti

in eum sinius, qui nobis detrimentum attulerit quo fit ut nesciam an a natu- ra omnium parente hominum generil majus quipriam conccsium fuerit hia . legum

26쪽

CAP. CONTARE NI

legum inventione , quae etiam jure di1s immortalibus fuit ab antiquitate conse-exata quin quod magis mirum videatur , Aristoteles philosophorum facile princeps in eo libello , quem De mundo ad Alexandrum Macedonum Regem scripsit , nil aliud reperit, cui similem Deum optimum faceret , praeterantiquam legem in civitate redi instituta: t id propemodum tam magni philosophi sententia 1t Deus in hac rerum universitate , quod antiqua lex in civili societate. Ac in libris in quibus de republica tractat, legem inquit esse mentem sine appetitu ac si diceret mentem p ram, lucidam , nullis affectuum morbis infectam.ex quibus sic illud, quod superius diximus maxime opportunum atque optimum esse, quilibet perspiciat homo etiam tardioris ingenii, ut scilicet divinius quippiam homine coetus hominum moderetur ac regat. Quod si huiugubernationis muneri praeficiatur homo, quum rari admodum sinti prudentia, probitate praediti, hi a plerumque ob asii iuum animi vim cum injudicando errent,tum maxime a recta animi sententia dimoveantur, non sine tu

batione magna ingentique periculo res processiarist quod etiamsi fieri poset, at hominem inveniremus, adeo sappen.

27쪽

DE UENET RE P. . LIB. I. item atque probum, atq; adeo propositi tenaceni, ut nulla antini perturbatione ab ossicio rcvocaretur utique hac conditione minime optandus ellet pro legum principatu hominis dominatus ui mortali fragilique natura priaeditus, tutius eo munere fungi nequiret,quum leges aeternitatem ut ita dixerim aequare possinta hi jam persuasum esse reor , summam imperii commendandam esse legibus, non hominici quanae paucissima vero, quando legibus comprehendi non possiant, hominis arbitrio

perniittenda. Verum necesse est, uic

stos quispiam ac veluti vicarius S minister legibus constituatur, qui pro legis imperio rempublicam regat,&quoniam neque legibus comprehendi quaecunque possitiit, quae in judicium veniunt, tum quae consultanda sunt, arbiter sit hujtiu modi omnium. Rursusque eadem Ontroversia redit, quae ex legum sanctione soluta esse alicui videri potuisset an scilicet unus melium, an pauci, an potius

multitudo tuendis legibus M hi dijudicandis ad quae satis esse leges non poΩ

sunt, praeferenda sit. At quamvis multorum sententia regius dominatus alijs habeatur praestantior , crediderinici men ego , tametii unius principatus,

qui vere regiam dignitatem ac jure med a lito

28쪽

12 CAI P. CONTARE NIrito vendicaret sibi, si res per se consid retur, optimus omn um est nihilomunus propter saepius in deteriorem partem labile ingenium hominis ac vitae breu tatem opi mum omnium statum ira ni me esse sub regio principatu , sed multitudinis gubernationem civili si eietati magis convenli e quod experienistra rerum omniurn magistra hiculenter docet. Nam nullum regium principatum apud veteres extitisse unquam legimus, neque nostra tempestate conspeximus, qui non brevi in tyrannidem lapsus sit. Contra plurimas resplublicas multis seculis perdurasse ac pace S bello floruisse. At quidem multitudo omnis gubernationi per se inepta esst, nisi in imum quodam modo coalescat quandoquidem neque multitudo ulla esse queat nisi unitate aliqua contineatur. Qua de re civilis quoque societas dissipabitur,quae unitate quadam constat, nisi quapiam ratione multitudo unum em-ciatur. Quo fit ut praeclari philophi,qui

de reipublicae institutione praeclare accurateque scripserunt, temperandam re pubi cam censeant ex optimatium Sc populari states, eo adhibito temperamento, ut incommoda utriusque gubernationis vitentur, commoda Uero comparentur. Quoelacaremyublicam Lac daemo

29쪽

daemoniorum summopere laudant, aqua reges aphori effecerint naixtionem quandam , ut bene d gnosci nequeat sub quanam gubernationis specie suerit ea Resputat ca collocanda. Id tamen reprehendunt, quod duntaxat ad belli munera instituta fuerit, nulla int tim habita ratione ossiciorum pacis, at que ocij: indeque effectum esse,ut quamis primum in octo esse coeperunt, respublica illa insignis in deterius labi coeperit: quod cliam Romanis accidisse eadem

prope causa compertum es , nec eventu rum latuit praecipuos Romanos senatΟ- res ex quibus Nasica censuit, Carthaginem , tametsi Romani nominis aemulam , quin potius inimicam sempite nam, minime diruendam esses ut semis per Romanus hostem haberet, cum quo agendum armis esset ne inimico atque

aemulo sublato, ea Respublica instituta ad bellum juventusq; in armis educata in

sese arma converteret. Quod Nasicae consilium, quamvis a senatu tunc repudiatum fuerit contraq; ejus sententiam

decretum, rerum tamen ipsarum evem

tus prudentissimum fuisse ostendit. nam eversa Carrhagine continuo fere bella civilia exarsere, quibus tandem fibre tissima a potentissima omnium quae quam fuerunt res ublica concidit, ac

30쪽

1 CAsp. CONTARE NIdemum in Barbarorum praedam cessit opulentissima, seu potius rerum domi. na civitas. Sed ut aliquando ad institutum opus veniamus, majores nostri qui Venetam rempublicam instituerunt,mira quadam sapientia atque egregia probitate praediti extiter , a quibus nihil praetermissum sit,quod facere videri potuerit ad rectam reipublicae institutionem. Primum namque ad usum muneraque virtutis instituere omnem vitam functionemque suorum civium,semperque iis suere potiora studia pacis quam belli. tineam curam incubuere , ne qua ratione concordia civilis solvi posisset, non neflectis interea ossiciis bellicis, his inquarii quae nostrae civitati maxime convenirent nam is est urbis situs, qui valde idoneus sit maritimae militiae, ter restri vero satis ineptus. Neque enim huic urbi aliquo pacto accommodari queunt, aut equitum turmae, aut peditum acies, ut ex his quae supra de urbis situ a nobis accurate descripto diximus, perspicue conjici potest. Enimvero hac in re temperiem adhibuere, eamq; mixtionem omnium statuum,qui recti sunt, ut haec una respublica, regium primcipatum optimatium gubernationem,& civile item regimen referat: adeo

ut omnium formas rari quodam libra

mento

SEARCH

MENU NAVIGATION