Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

DE VENET RE P. LIB. I.

mento conantiscuisse videantur , quoactare ex operis processu liquebit. Verum ut tandem reipublicae Venetae institutionem aggrediamur,illi, apud quos summa est totius civitatis authoritas,in X cujus decretis ac legibus pendet tum senatus tum etiam omnium magistratuum authoritas , consilium illud est, in quo nobiles cives omnes conveniunt , qui

annum excessere, aut pleri lire alii qui nondum id aetatis habent quum

tamen annum X, peregerint,quod jussortis beneficio adipiscuntur de cujus rei universa latione inferius dicemus. Nunc a nobis ejus ratio est explicanda, probe a majoribus nostris cautum fuis te ne plebs admitteretur ad conventum hunc civium, in quo est summa potestas reipublicae.Deinde non minore prudentia iactam fuisse civium hanc dissinitionem generis nobilitate potiusquam facultatum censu, quemadmodum fieri consueverat in priscis rebuspublicis, uir plerique veteres philosophi praecipiunt

esse faciendum. Civitas namque civium societas est nec tamen omnes hi homunes,quibus indiger civitas, aut qui intra moenia urbis habitant, sunt habendi pro civibus , neque jure in civium numero sunt collocandi. Opiscibus enim cuilibet civitati est opus,necnon mercenariis plu-

s rimis,

32쪽

timis, ac privatis demiam servis,qui ope tam locant: at nullus horum civis vetedici potest nam civis liber est homo: hi vero omnes servitutem serviunt, vel privatam , vel publicam Mercenarii namque opifices omnes,suti servi publici haberi debent. Etenim non dic simili modo a natura constitutum fuisse animal putandum est, ac civitatem ab hominibus constitui oportere. In anumante vero multae sunt partes, quae anumatae non sunt, illis tamen indiget an mal, ut vivat sic in civium coetu multis hominibus est opiis, qui tamen minume partes civitatis aut esse aut haberi debeant, nec in civium numero collocari. Quamobrem sapienter a majoribus nostris cautum est , ne universus populus summam potestatem habeat in hac republica, quam longe optimam volu runt. Summa namque turbatio popul re' tumultus frequenter concitantur in illis civitatibus, in quibus summa rerum est apud populum : quod etiam a quibusdam rebvspublici s observatuin fuisse legimus,5 a nonnullis philosophis

praeceptum hoc tamen recte se posse as. sequi arbitrati sunt, si jus hoc administrandae reip.definiretur censu atq; copia rei familiaris veru in maximas disticultates nec mediocria incommoda incidere.

33쪽

DE VENET RE P. L '. I. 17 nam frequenter evenit, ut infima plebis honi nes comparent sibi ingentes s

cultates quippe qui plerianque sordidis artibus ac officiis Pinime liberalibus dan operam augendae rei causa, neque unquam sit, parcunt, quin potius genium fraudant, ut Opes accumulent. Contra ingenui cives ac liberaliter educati pauperes fiunt, seu adversa sortunas ut frequenter accidit seu quod liberalibus studiis add)cti universam hanc augendae rei familiaris operam negligunt. qua ratione fit ut sordidi homines, qui nil aliud sapiunt quam lucrum, On

rum vero artium expertes sunt, paulatim rempublicam capessant ingenui vero ac liberaliter educati opibus sensim deficientibus a jure eivium decidant.Inde maximas seditiones oriri ac rempublicam turbari necessum est. Ideo majores nostri sapientissimi homines ne sua respublica quandoque in has calamitates incideret,hanc definitionem publici juris, generis nobilitate longe melius fieri

censuerunt, quam magnitudine census:

ea tamen temperatione, ne tantum supremae nobilitatis viri hoc ius haberent illud enim paucorum potentiae fuisset, non reipublica, sed etiam quicunque alij cives non ignobiles. Itaque omnes qui aut genere nobiles extitere , aut virtute

insignes

34쪽

insignes, aut de republica bene merui, principio hoc jus civitatis regendae adepti sunt. Quod si post eum primum conis ventum aliqui extiterint, qui tum opibus , tum strenuis gestis rempublicam auxerint, nimirum illis omnibus jus administrandae reipublicae concessiim fuit, quod Z temporibus nostris vidimus.

nam nonnulli etiam advenae externique homines in hunc numerum civium asciati sunt, vel ob eam causam, quod nobilissimi, vel quod officiosi erga rempublicam fuerint, eamque insigni quopiam

facinore honestarint. Vniversus ergo hic civium conventus, seu ut dicitur magnum hoc consilium penes quod summum totius reipublicae jus est, quo etiam senatus magistratuumque omnium autoritas, in republica vicem refert popularis status Dux vero qui praefinituna imperandi tempus non habeat, sed dum vixerit, praesideat regiam prae se fert, testatem,praesertim cum regiam speciem habeat,ac gravitatem dignitatemque regis servet. Reliqui vero cives regia veneratione ducem prosequuntur, omniaque decreta 3c leges, tum etiam publicae literae, sub ducis nomine prodeunt. At senatus,decemviri, seniorumque seu prae-

consultorum collegium, qui apud nos vulso sapientes solent dici eorum in-

35쪽

D VINE . RE P. LIB. I. quam qui praeconsulunt, ac de republica ad enatum referunt , ostendunt

quandam optimatium speciem . ii cum sint prςcipuae reipublicae hujus pari es, antequam ad inferiores magiseratus deveniamus, de iis primo sigillatim dicendum est. Majus ergo consilium

est , a quo universa pendet respublica. Omnes ordinis patrici juvenes, qui XX annum exegere, ad ni agistratum , qui vulgo Advocatorius dicitur, accedunt cui praecipue legum tutela demandata est coram quo constituti cum patre,

miore generis cognato, si utroque parente orbati fuerint , adhibitis duobus testibus honestis virξs, probant se natos e parente, quem patrem profitentur, non spurios, sed matrimonio, legibus, ex matre honesta muliere natos. Testes vero in haec verba urant, sibi id compertum esse ex omnium quos novere attestatione atque ex omnium as sensu. Deinde pater seu mater vel conis sanguineus genere proximus, si fuerit is juvenis utroque parente Orbatus, jurejurando asserit adolescentem xx annos eX- cessisse. Quae quum rite a scriba magistratus illius in codicem fuerint relata, diem quartam mensis Decembris periuntur: eademque die omnium horum adole-

36쪽

CAs P. CONTARE NIadolestentum non ina,qui nondum sortis beneficio uici is adepti sunt, SI X

annum excesserunt, in urnam committuntur,oc ad principem deseruntur: ibiq; coram consiliariis constituitur Penes quam est & altera, in qua tot sunt pilulae seu globuli,quotnomina in priori fuerint suis quaeq; notata syngraphis Pilularum quinta pars aurea est, reliquae omnes argenteae. Extrahit princeps ex priori urna nomen, mox ex altera pitulam quae aurea fuerit, juvenis is cujus nomen eXie- rat,confestim public e potestatis jus habet, desin majus consilium admittis ur: sin argentea,sorte decidit,ac insequentis anni sortem operitur , nisi eo temporis spacto XX annum exegerit.nam quia cunque patricius ad id aetatis pervenerit, continuo jus habet civis,pubi aeque potestatis est particeps. Hac igitur ratione quinta pars candidatorum juvenum

quoquo anno recipitur ad jus suffragii ferendi cum aliis civibus. Quod si accidat ut cujuspiam patricii pater atque

Vus,vel propterea quod absentes fuerint, vel ob aliam causam nunquam hoc jure sustragii ferendi sint usi, eorum linomina nunquam fuerint relata in publicos codices, in quibus patriciorum omnium nomina sunt descriptari ne qua fraus

confici posset , neve quispiam degener

furtim

37쪽

DE VENET RE P. I . I. I furtina obrepat in hunc nobilitatis coe- tuna noluerunt arbitrio tantum Advocatorii magistratus eant rem constitui ac decerni sed lege cautum est, ut hi ro ferentibus Advocatoribus ad x x x xviros agnitionem patritiana probent,atque testibus S scripturis publicis: sicque causa cognita disteptantibus quadraginta viris decernitur, an ad ordinem patricium admittendus sit. Ne autem quicpiam impune tentare hujusmodi judicium audeat, itidem quicunque referre de nobilitate sua voluerit ad eos judices, prius ad magistratum deserat quingentos aureos qui in aerarium referuntur,

si ille deciderit a causa. Ea fuit majorum nostrorum diligentia, ne qua labe nobialium hic coetus inficeretur qua de causa etiam illi cives, qui vigesimum quintum annum excesserunt, non prius adupiscuntur iis suffragi ferendi, quam coram Advoratoribus constituti jurejurando patris seu matris aut proximioris consanguinei probaverint, se ad id aris talis advenisse, ac duobus item testibus, se ex eo patricio eisitos quem parentem profitentur, non spurios nec latre pudenda Postquam omnis fere ratio a nobis exposita est, qua civibus ad jus publicae potestatis aditus fiat, illud animad vertendum egistimo majores nostros

38쪽

31 Asp. CONTARE N et sensisse plurimum ad amicitiam inlonem civium conciliandam, conservandam conferre, si saepius in unum convenirent quare veteri consuetudine inolevit mos ille, ut octavo fere quoliabet die , interdum etiam frequentius consilium magnum cogeretur. Hujus praecipuum munus est, ut omnes magia stratus creet, tum eos, qui in urbe jus dicunt, aliis reipublicae muneribus funguntur, Senatum quoque dc decemviros, tum etiam praetores, praefectos, quaestoresque oppidorum atque urbium quae in societatem Veneti imperii sunt ascitae,nec non custodes arcium , classis 3mperatorem, legatos item classis trir mium praesides , ac demum ut uno complectar verbo quoscunque qui domi versoris jus habeant publicae potestatis Leges item omnes quae ad constitiationem reipublicae pertinent,huius consilii authoritate sanciuntur quod pra cipue fieri constrevit tempore interregni, cum scilicet mortuo duce nondum alius ei suffectus sit.sed inferius de interis

regno.Nunc omnis comitiorum habenis dorum ratio a nobis exponetur Circa

meridiem, quibusque fere diebus festis consilium hoc agitur, sub amplo spati soque tecto, quod liceat appellare comi- Laum in eo decem sunt sedilia longissi

39쪽

D VENET RE P. LIB. I.

ma, utpote quae longitudinem comitii pene querit. cives omnes, ut quisque eo loci pervenerit, selliam eunt, ut cuique libuetit nulli namque statutus est locus, praeterquam quibusdam magistratibus, qui comit ijs praesunt ij vero sunt dux, consiliarij dc x x x x Erorum praesidestres, qui in clariori suggestu sedent, atque soli jus habent referendi ad magnum consilium. Post hos inmedissse re subselliis quae paulo elatiora sunt ad parietes comitij posita,certis statutisq; se dibus, Advocatores sedent, tres' decena- virum praesides , ac demumque longit-sime a suggestu Ducis sunt subsellia Auditorum,veterum ac recentium de quibus omnibus magistratibus a nobis infra

dicetur.caeteri vero cives omnes ut di cebam promiscue pro animi arbitrio sedet. statuta deinde hora fores comiti clau- duntur, ferunturque claves ad suggestuni principis, Zc ad eius pedes locantur tuna

scriba primus, qui honos est non patri-- liciorum, maximae tamen dignitatis, s surgit, atque elatiore loco constitutus voce magna pronunciat magistratus, quibus sunt eo die habenda comitia. proiiunctatis magistratibus, continuo ex eo loco confert se ad suggestum in quo est princeps , altaque voce citat ma-:gistratusa, praesides comitiorum quos

supra

40쪽

3 CAsp. CONTARE NI supra memoravimus,ut ad principem Aconsiliarios accedant.jussi confestim accedunt,ibiq; jurejurando interposito pollicentur operam se daturos ut leges comitioru serventur, non pronunciaturos

civem eum,qui contra decreta aliquid egerit, sed poena legibus constituta punituros.His peractis ad sua quisq;loca revertitur,praeter unum ex Advocatoribus, ac unu ex praefectis decemvirum, qui ad extremam partem atri se conferunt adversam principis suggesto, ibique destinatis

sedibus consident reliqui vero Advoc tores in dextro latere comitij, duo vero reliqui decevirium praesides sinistro latere e regione Advocatorii se item locant. Consimili ratione veteres &jecentes exintremo loco comiti j, quem dicimus longissime distare a suggestu principis, Oppositis lateribus consident, dextro inquamae sinistro ut hujusinodi magistratuum universo civium consilio omni ex parte oppositi custodes esse videantur, ne quis impune quippiam agere possit,contra leges Sc conlitiorum decreta Magistratiabus hunc in modum dispositis tres urnae juxta principis suggestum sarciuntur, in quibusconduntur; buli aurei argenteiisq;: hocq modo dispositae,ut in medio suggestu una, ex utroque latere itidem una, in quarum utraque xxx tantum sunt globu

SEARCH

MENU NAVIGATION