Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

301쪽

SYNops I REI P. V pNFΥ. 279 primae 3 seciandae cla Is se luuntur Tertii auten ordinis Sapientes, loco paulo inferiori consident. Horum omni una ossi cium est: Singulis cliebus Dominicis festis a majoribus exceptis in Ducari,convenire: Ad tertiam diei horam privatos audire homines, quibus aliquid rei si in Republica, aut cum quopiam arris a tu, easque causas decernere, aut delegare,aut ad Senatum referre: Postea Epistolas omnes quae ad Senatum mittuntur legente eas Scriba . qui a Secretis Reipublicae est audire: Demum si Oratores fuerint Principum, qui audiri velint, auscultare.

Pra consultori bis i tamen peculiare: ut

Scmestrem magistratum gerant: Singulis diebus privatorum catis S, a que Oratorum Principum atiditis peti- tionibus , in Conclave consultaturi dei negotiis publicis secedant, hoc servato ordine: Praefectus septimanae nam per vices singulis hebdomadibus quilibet prae caeteris agendorum curam habet)rem pr ponit de qua Consilit a sit adeundum, singulosque sententiam rogat. Primae classis consultores, desectis qui proximis septem diebus praesuit primo respondet; deinde Araxin e senex , atque

302쪽

28, IOANNI COTO VI cI incle caeteri, prout aetate praestiterint. Postremi autem ordinis Consultores 1lent nisi de maritima re agatur. Ultimus omnium qui alios rogat, remque deliberandam proposuit, sententiam suam adfert. Re discussa, sive in eandem sententiam convenerint, sive in duas aut tres divisi fuerint, Principem conveniunt icConsiliarios. Denuo re iterum traistata, omniumque sententiis recitatis;cuiPrinceps Consiliariique adhaeserint , scriptis

mandatur. Postremo cogitur Senatus; coram quo quae a Collegio Praeconsultorum deliberata fuerint, primum tractantur eorumque sententiae, quibus plures

quam dimidia pars Senatorum fuerint suffragati, pro decreto habentur. A p. I. De Scribis publicis, deque Magno

Cancellaris.

ς Ingulis Optimatium Collegiis,quae Α--ristocratiam in Republica Veneta repraesentare dicitum est , Scriba ubi ici, qui a Secretis Senatus sunt, atque X p

puli honestioribus censentur,publicisque Decemvirum suffragiis eliguntur lassident. Hoe illis injuncto munere: Vt semper Collegii cienatus consulatationibus intersint:

303쪽

SYNops REI P. VENET. Si Nullum eos Senatusconsultuna lateat:

Eorum fidei solertiae codices scriptaque publica quibus res omnis privata S publica continetur con missa sint. Stipendio hinc gaudent ad id cuique e publico constituto non illediocri. Ex his rursum nonnulli seliguntur,qui Decemviris ministrant, eorumque amii codices reserunt, ac conscii omnium sunt,quae in illo Collegio aguntur. Quo in honore perdurant quoad vixerint.

Ex his demumMagni Consilii suffragiis

unus seligitur qui primas partes tenet ac vulgo id Gran cancesilero nominatur adest, Marnm Cancellariu Venetiarum, in maximo est honore: pretio:

Nam Equestri dignitate insignitur:

A quovis Patritio ei loco ceditur, praeis terquam a Procuratoribus D. Marci: Nullum in repubi ignorat arcanum . Magni sunt ei reditus ex arte publico constituti: Cumque diem obierit, funebri orati ne honestatur quae dignitas nulli in Ueneta Civitate deserti consuevit praeteris quam Duci. Ita ut Cancellarius Ducem quasi ex populo referre videatur.

304쪽

C A P. VII. Consilio Magno. ac NuM CONsit iv, ex universo Civium constat conventu ab eoque universa pendet Respublica Collectum est autem ex solis Patriti ordinis civibus, qui vigesim una excedentes annum, postae a quam ab Advocatorio magistratu, nobili seu patritia se ortos familia, non spurios , sed matrimonio legitimo natos duobus testibus fide dignis probaverint, patris insuper seu matris, aut iis orbati, proximioris consanguinei jurejurando vigesimum se excessiste annum docuelint, sortis beneficio jus suffragii ferendi in Comitiis adipiscuntur.Vel quibus sors non faverit , ubi vigesimiunt quintum

annum exegerint, tandem publicae potestatis participes fiunt, atque in hunc nObilitatis coetun admittuntur. Η m munus est, Leges omnes quae ad constitutionem Reipublicae pertinent sancires quod Inrer regni plerumque tempore fieri consuevit: Omnes item Magistratus, cum Vrbanos, tum Exteros, seu eos qui foris jus habent publicae potestatis , communibus sussi agiis eligere.

305쪽

SYNOPs I REI P. UENET. 28s A P. VIII. De Magistra tibis in genere. AGIsTRATV omnes sunt vel Vrba ni, vel Exteri. urbani pertinent ad Ius tam in cognitione criminalium seu capitalium causarum , quam eiu ullum a

Administrationem publicarum pecuniarum qu vel ex publicis vectigalibus in

aerarium conseruntur:vel, reditibus rei p.

impensis non sussicientibuL, a civibus pro cujusque censu solvuntur, S in publicum inferuntur:

Comniodum& utilitatem Civitatis, S ad bene beateque vivendum, ac dec rem Reipublicae. Exteri Magistratus spectant adGuber nationem Civitatum Sc Oppidorum aut Classium S exercituum. Hisce non immerito addendi sunt,sagistratus caeteri extra ordinem creari soliti Syndici videlicet tres,Proviso generalis Cretae: C. Ceterum omnibus hisce magistratibus certum limitatumque tempus consit

tum est. Sunt enim

Vrbaui, vel semestres, vel octimestres, vel annales: Exteri

306쪽

18 IOANNI COTO VI cI citeri Continenti duplo longiores

quam urbani: Maritimi biennales, aliqui triennales: Classium quinquennales. A P. IX. Te Iudicibus Vrbanis causarum Civilium

t Vs bifariam divisum est incognitione

scilicet Criminalium , seu capitalium causarum , itemque Civilium. Quocirca inter Magistratus Vrbanos duo sunt genera Iudicum: alii enimForensibus causis praefecti sunt alii Criminalibus sive rerum capitalitim Iudiciis praesunt. Forensibu caussis praefecti sunt etiam duum generum: Iudices primae instantiae: Iudices appellationis. Iudices primae instantiae in plura diuisi sunt subsellia. Prima Iudicum Proprietatam quidelitibus quae ad aedes sive fundos intras-nes Venetiarum positos, id est, in aestuariis existentes, pertinent, cognoscunt&dijudicant quos item adeunt viduae dotes ab heredibus maritorum defuncto

rum repetente S.

Secunda ludicum Procurato um hi si

defundis Continentis orae controversa

sita

307쪽

sYNors Is REI P. VENET. 13ssit, judicant,& de pupillorum causis, deque dote assecuranda judiciuna dicunt. Tertia Iud eum seu Consulum Merca rerum. lui si de mercimoniis quaestio inciderit , aut de rebus mercaturam spectantibus lis oriatur, adeundi sunt. Quarta Iudicum dυε narum mosce si inter exteros homines lis suerit, vel quis piam civium hospiti diem dixerit, aut a ctione locati vel conducti convenire quempiam Voluerit, accedat nece ite est. Quinta Iudicum P titionu. apud quosi omnes causae contractus ac stipulati ex

quibus quispiam ab altero sibi aliquid de

heri contendat agitantur. Se cta f. icum Mobilium coram qni- bes minimae quaedam cautam minutullae lites ventilantur.

septima I, dicum quos vulgus Catia is

ver quasi , Veritatis inquisitores, nuni cupat qui si quid inventum fuerit, aut ictam reconditum, aut nuper amissum. lad aerarium , an ad privatum quem-lpiam,an vero adeunt qui repererit, res ea pertineat,decernunt. Octava Iud eum ublici, vulgo τε i.qui de validitate aut robore contractuum, ac stipulationum, utrum usur riae sint nec ne judicium dant;curantque

ne quis privatus aedificiis vias publicas canalesve Vrbis occupet aut impediat; litesque

308쪽

IOANNI COTO VICIlitesque his de causis motas diiudicant. Nona Iudicum quos vulgu oopria a saldos vocat. hi bona condemnatorum sub hasta vendunt Publicae venditioni praediorum decretum interponunt Lites super executione sententiarum ab aliis Iudicibus latarum suo judicio diri

munt.

Decima Iudicum examinatorum .hi testes ad futuram rei memoriam Xaminant de venditionibus immobilium,an juxta formam legum peractae fuerint, cognoscunt Alienationes praediorum ratas habent instrumentis donationiana substribunt: Sequestres agunt Legatorum conditiones, ne quid contra voluntatem tellatoris alienetur, in publicis codicibus describunt. Undecima Iudicum Prasetorum ioctis ivulso ciυiles dicti, ad differentiam aliorum,quos vulgus c, ii Inclis sappellat,judices sunt executionis sententiarum Curiae advenarum Taxant expensas litium: In causis vertentibus inter famulos, ancillas, eorumque patronos patronas, e,ludicium dant.

309쪽

SYNops I REI P. VENET. 287 A P. X. rensibitio appellatis=mm ordo. rvmc Es Appellationis in quatuor divu si sunt cla1les. Cum enim appellatur ad superiorem de cautis levioribus, Si sententiam dixerint Iudices primae instantiae non excedentem summam quinquaginta quinque aureorum , A

Gditores veteres pertinet causae cognitro, maxime si ab Urbano magistratu sententia lata sit. Si vero exteri judices, Praefecti vid licet & Praetores urbium desoppidorum, sententiam inierint, 5 ab ea provocetur a b uditores ηουσι spectat appellati, qui si omnes in eandem sententiam.

convenerint, positini ipsi absque Collegiorum auctoritate rem decernere. Si de minimis litigiis , nec summam vigintiquinque aureorum excedentibus provocetur,ad urit res novissimos spectat causae cognitio. Si de sententiis Iudicum Executionis, quos vulgus Sigragassa dos indigitat, prΟ- vocatum fuerit, ad Iudices vulgo usaforis di hos desertur appellatio.

His addi post ut bina collegia,que vulg'

Septem

310쪽

188 IOANNI COTO VI cIJ eptem Sapientes, itemque Decem Sapisv- te/, nominat, quorum primi in causis appellationum locati .conduct i judicium dant postremi caeterarum litium quinquaginta ducatorum summam non excedentium, in quibus Riυ altini Iussi ces sententiam dedere, iudices existunt.

Verum si de maioribus litigiis ad si

periorem prOVOcatur,

Quod si excedat lata sententia , sive Urbani sive Exteri magistratus , dictam

summam, ascendatque adtrecentos aureos, datur provocatio ad Duodecem υia ale Collerium.

Si vero niajor sit summa, ad quingentos usque aureos extendatur, provoceturque ad superiorem, penes Consilium Tiginti υirale est judicium.

In reliquis majoris summae causis Consili sum Aquadragintavirale eriti ludiiscium dicit, si sententia ab Urbano magi-gistiatu lata sit: Si vero sententia a qua provocatum est, ab Extero magistratu lata sit , Cons-lium sadragintavirale novum cognosti tri judicium fert. Ord, ppellationum. Ita tamen in omnibus Appellationum causis appellatio demum ad praedicto-xum aliquod Collegium devolvitur, si prius

SEARCH

MENU NAVIGATION