Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

321쪽

SYNovi s RE P. VINET.vitast populosissima existat, rei frumenistatim curam habeant, ne populus rei framentariae inopia laboret, nimiaque an nonae caritate prematur: Si quandoque linteatur annona caritas, Princ pena, Sapientumque Collegium ut adeant; reque inter eos discussa decernant quae ad frumenti copiam comparandam praecipua esse videanter: Necessitate exigente triticum a mercatoribus comparent, qui polliceantur certana im frumenti statuto tempore ex destinatis provinciis se Venetras delaturos quodnis praestent negotiatores, pecuniaria mulina taxanrur. Emunt autem vel magno pretio sed vendunt vili,

ut commodo desinopiae populi consulaturo Sala ita iVenetae Urbi Praesecti tres, vulgo Si 'noria' a Ianua. Horum praeci eruum ossicium est, Ne aliquo pacto ex contagione tabes serpat in C itatem, prou dere: Quod si clam irandoque obrepserit, sedulo operam dare ne longius vagetur: Ne qu: diu trudum, aut quod incolu mitati Civitatis ossicere possiit, vendatur; atque ut quam saluberrimeUenetiis agatur, summopere curare:

Quod si quempiam contasione insecta

322쪽

3o IOANNI COTO VI cI cognoscant, illico ad publicas quasdam udes in aestuariis aedificatas, trium millium passuum spatio ab Urbe distantes,

deferri curare:

Si quis cum morboso consuetudinem aliquam habuerit, ne alios inficiat, proprios deserere lares,in ad alias aedes p blicas extraVrbem conditas migrare, ibique quadraginta continuis diebus peris manere compellere qui si fanus perstiterit, eo transacto tempore, domesticis laribus restitui ubere:

Nullas praeterea naves nullasque me ces aliunde advectas admittere ut terram captent, nisi publico testimonio se ex loco salubri, nec contagioni obnoxio, solvisse doceantri quod si non praestiterint, ad dictas publicas aedes ut se conseis

rant, ibique permaneant suo pro arbitrio, imperare..AEdiles Communis , seu Provisores Vrbani, tres, vulgo Proveditori di commvn. Hi

Praesunt Fraternitatibus minoribus, trajectibus bibliopolis, S librorum re .cens impressbrum precium edicunt: Pontium , puteorum , viarum , aliarumque huiusmodi rerum publicarum resarciendarum curam habent: Ne naves nimio onere praegraventur, diligenter curant: In

323쪽

sv vops I REI P. VENET. In transgressotes poena statuta animadvertunt.

Naυala, seu Arsenalis , publici Praesecti tres, vulgo Proveditori ali' menal.Hi Amplissimo Navali praesident,ejusque curam habent, atque omnia provident quae in ejus usum necessaria fuerint: Fabros cum lignarios, tum etiam aerarios,caeterosque opifices, qui ad opus faciundum admitti debeant seligunt diligentemq, adhibent operam ne quispiam

officio suo desit singulis vero octi duis cuique promissum stipendium ex publico aerario persolvunt.

qui Lacunisque publicis Praesec hi, vulgo Signori asi aeque Horun officium est, Providere ne quis publicis aquis rivisve noceat, aut detrimentum ullum adserat, neve immunditias quis aquis immisceat,navigationemve impediati in trans gresibres vero severe animadvertere ea ratione quod quae Venetis pro muro sint, adeoque veluti maeniorum jus sorti . tae sacrosanctae habeantur: Procurare ut Vrbis lacunarumque rivi emundentur,eXcaventurque De navi uni statione decern 2re,ceteraque quae ad aquas spectant negotiae expe

dires Vt

324쪽

pere curant:

Si qui contra decreta quid egerint,paeqna legibus constituta puniunt. Ambitus etiam reos poena pecuniaria mulctant: In servosi ancillas , qui heris suis quid furati fuerint animadvertunt: De litibus occasione stipendii inter servum ancillam veri patronum cognoscunt.

Sandiei. Hi Scribarum publicorum magistratibus Vrbanis inservientium acta recognoscunt: in eosque, si quid contra leges egerint , aut illicitam exegeriti mercedem , vel rite ossicio suo functi non fuerint, animadvertunt: Leges stipendiorum magistratuum omnium ministi is praescribunt. Lites iisdem de rebus judicio suo diri

munt.

ychiconsules,vulgo spraten oli. Hi De causis mercatorum, qui vel credutoribus, vel foro cedunt, ac solum vertunt,cognoscunt: Hos item a carceribus praeservant, ac commeatum conc*dunt: Certum denique tempus, S ad summum bimestre iisdem praefigunt, ut interim cum creditoribus pacistantur r

325쪽

SYNopsis REI P. V NE T. 3ογQiiod si credi rores pacisci recuseIat, aut se dissiciles exhibeant,pnblica auctoritate ad pacta eos induculat: Bona fugitivorum aditum creditorum sub hasta vendunt: Deposita ad usum jus habentium custodiunt, dominisque ad quos spectant, ubi de dominio docuerint,restituunt. Miscaturae Praefecti, vulgoSignori atris

mercantia Hi

Mechanicis salaria statuunt, eorumisque lites, mercium seu operum occasio. ne motas, suo judicio dirimunt: De preci mercium cognoscunt, eas que moderantur: Ne mechanicarum artium opifices fraudem ullam in suis opificiis committant, summopere curant. transgress res poena pecuniaria mulctant. Adipatu Praesecti, vulgo ignori de agrascia Hi Casti, butyri, olei , carnium salitarum, suminis dolaridi institoribus praeis sunt: Precium his vendendis indicunt,pra scribuntque:

In transgrestare poena ad id statuta

animadversunt.

Eationi veteri Praefecti, vulgo usi n

326쪽

358 IOANNI COTO VI cI Oratorum in urbem advenientium, Se natus decreto factas, in publicis codicibus describunt: Id quoq; summopere curant, iri dum

in urbe Principes morantur , quam ho lnorifice tractentur.

sitia veteriPra fecit, vulgo iusilia

vecchia. Hi Mensuris ponderibusque praesunt, curantque ut res venales quae pondere& mensura veneunt,justo pondere S mensura venundentur: Fructibus, caeterisq; eduliis venalibus precium indicunt praescribuntque: In transgressores ad legis praescriptum

animadvertunt:

Mechanicarum tena artium opifici bus praesunt: quorum si quis novum insigne erigere, aut vetus mutare proponat , ab his veniam prius impetret οὐ portet:

Si puerum quis aut famulum conduxerit, hos adeat, pacta denunciet, neces sum est: secus si fecerit,pacta inutilia sunt, lnec stare quis cogitur. In publicis codicibus post contrahen tium de nunciationem pacta describunt. Iustitia novae eraefecti,vulgo iustitia

Cauponis, oenopoliin, ceterisque Vrbis diversoriis praesunt:

327쪽

sYNops Is REI P. VENET. os Horum institoribus ut vectigalia debita solvant imperant: Vinum ne mucidum aut acidum venis datur, summbpere curant:

Lites deniq; hisce de causis motas suo judicio dirimunt. Pompa Praefecti, seu Titumviri Sumtuarii,vulgo i nori furiis pompeii

Sumtuariarum sanctionum curam S custodiam habent, ideoque sumtu immoderato vestium, epularum, S domestica supellectilis aliarumlque rerum quae ad usum S victum quotidianum pertinent, modum apponunt , immodicasve impensas coercent, ne civium patrim nia nimi intemperantia abliguriantur&profundantur:

Legum transgresib res poena ad id statuta mulctant:

Lites ea de causa dijudicant.

Procura rores Divi Marci Hi

Summa S perpetua Senatorii ordinis dignitate fruuntur, ac jus suffragii ferendi cum legitimis Senatoribus habent:. Magistratum erunt non tempCrepraefinitum , ut caeteri sed cum vita Ier-

durantem , instar Ducis Cancellarii lus Magni: Iique tantum cives huic si ci delegantur, qui jam publicis sere omnibus ivuneribus defunest, spectatae sunt pro V bitatis;

328쪽

3ro IOANNI COT VI cIhitatis; in quo versantes tanquam miliistes emeriti perpetuam obtinent Reipublieae administrationem:

Summo itaq; honore omnes eos proinsequuntur; digniorique semper sede, qu cunq; loco sedeant, lionestantur; ab omnibus etia senioribus ubiq; illis cedituri Tutelam pupillorum habent, quibus parentum testamentis nullus tutor est

datus.

In tres classes sive ut vocant Procuratias divisi suorum singulis tres pra

sunt Procuratores. Primae classis Procuratores Patrona

sunt amplissimi, augustissimi Templi

D.Marco dicati, unaque cum Tice ejus dem gubernacula tenent, redituum omnium ad Templum spectantiusi:,qui amplissimi sunt, administrationem habent: omnibus inibi ministrantibus, ac sacris addictis, menstrua solaria erogant; ceteraque omnia, quae ad tantae Basilicae ornatum splendorem spectant, quam diligenter curant. Secundae classis Procuratores, qui a prioribus nomen obtinent, licet Templi curam non habeant, Veteris sui vocant Procuratiar adininistratores sunt, ac pupillorum omnium citra Rivum magnusqui Vrbem mediam interfluit habitan- tum curam habent. Tutiae

329쪽

SYNopsis REI P. VENET. rLTertiae classis Procuratores idem no men obtinent, dc Novae Procuratiae praesunt, eorumque pupillorum haereditates curant, qui ultra Rivum magnum proprios lares habent. Singulae hae classes, cum eorum fidei magna pecuniae vis pauperibus eroganda commilia fuerit, ingentes opes in usu iri pauperia, carceratorii atq; etiam pro redi- medis captivis,S initi fera servitute apud

Turcas degentibus quotidie disti ibuunt. .

A P. XV. Deo, turistratibu Ex terti ad Cis statum oppidoru gubernariolum spectantibus. .

X teri Magistratus spe istant ad gubera nationem Civitatum oppidorum: Classitumac Exercituum. Civitatum Z oppidorum ad . Magi istatus quod attinet, Insignioribus urbibus iv Magistratu et preficiuntur: nempe, Praetor ira fectus; Quaestor, aut unus, aut duo quandoque;

Custos arcium, alibi unus, alibi plures. Minoribus urbibus seu oppidis unicus praeest Magistratus, nomine Praetor. Insigniorum liaque urbium Prator, Omnibus civitatis incolis iis dicit, Sc forenses lites dijudicat. in son-t: animadverti habetq; asielibres Iuris:

330쪽

di1 IOANNI COTO VI cI peritos, non pati itios, sed exteros, quorum consilio utitur.

Praefectus, militibus praeest qui urbem vel agros coluerint, iisque jus dicit, S in

aioxios animadvertit Arcis praeterea, moenium, portarumque curam habet; nec non vectigalium de redituum omnium, cum Urbis, tum agri totius.

Ab hisce in causis forensibus appellare

licet vel ad Auditores Novos,vel ad consiliuni Quadragintavirale Novum, aliaque Collegia quae supra memoravimus; eo servato ordine , quem in urbanarum causarum litibus observari diximus. In criminalibus vero quiandoque ad Advocatores Communis datur appellatio quod tamen raro contingit. L asor , aut unus, aut duo quandoque. Hi pecuniam publicam administrant, impendunt Merigunt, habentque codices publicarum rationum nihil tamen fere nisi ex mandato Praefecti, acanterdum utriusque , puta Praetoris Praefecti, expendere illis fas est. In insulis etiam titulo Consiliariorum gaudent, S in jure dicundo Praefectis assident. Iurisia dictionem tamen nullam habent. Cusos arcium, alibi unus, alibi plures. Hi militibus praesident qui arcem tuentur, curamque habent armorum, O

meatus, d tormentorum, quae ad munitio

SEARCH

MENU NAVIGATION