장음표시 사용
11쪽
test; nimium sit parca Vel profusa nimium, Ilorum alterutro aequilibrium, muliebri saluti necessarium, tollitur, fitque morbus. Quando est profusa nimium . nuncupatur Menorrhagia, quae mihi majoris esse momenti videtur, quippe qua non solum matris sed infantis,etiam vita in lubrico versetur, aut mater ipsa, quin amplius sit pariendo idonea, prohibeatur. Hanc igitur paginis sequentibus differendam selegi, atque illico ad rem, omissa prorsus, de fluxus hujusceperiodici causis, disquisitione theoretica, festinare juVnt.
Dorsi, lumborum, Ventris, PartUrien- tium instar dolores, menstruorum COPiO- sior, vel sanguinis e vagina Praeter ordi
12쪽
Etsi nonnulla hujus morbi symptomata naturalem et salutiferam mensium eruptionem comitentur, veluti dorsi et lumborum dolores; hi tamen plerumque, imminente fluxu, evanescunt. In me norrhagia autem dolores magis intenduntur, ardore, siti, pulsit frequenti, cephalalgia et dyspnoea stipati, atque ad finem usque fluxus persistere solent: Haec symptomata, cum sanguinis praeter solitum profluvio per longum tem pus durante, peculiarem et praecipuum hujus morbi characterem constituunt. Acce- .dit interea nausea et cibi fastidium, nonnunquam vomitus; et si fluxus sit admodum copiosus, aegra gena8 pallore occupatur, debilitate, anxietate et syncope Urgetur, et convulsiones nonnunquam lethiferae scenam claudunt. Haec tamen perraro contingunt. Plerumque misera misellae protrahitur vita; apud fluxus intervalla, saepius leucorrhoea
13쪽
leucorrhoea assicitur, comitantibus pallore, debilitate, et omni inanitionis signo; languore, Praeterea, lassitudine, et dyspepsia corripitur; perit cibi appetentia, et sympto matUm nervosorum ordo adjungitur, sicut hysteria, &c. debilis et frequens pulsus, deprehenditur ; macie conficitur; turbatur somnu8, aegram minime reficiens: Diathesis leucophlegmatica cum oedematosis crUrum et pedum tumoribus inducitur, et hydropi vel alicui morbo chronico aegra denique succumbit.
E eunctis symptomatibus cogniti S, Praecipue vero iis quae morbum semper sideoque pathognomonica audiunt) comitantur, diagnosin instituere oportet. Pauci sunt, quibus menorrhagia confundatur, affectus ;fluxu tamen naturali menstruo distinguatur
necesse est ; fuisset autem dissicillimum ab solutos et quasi sibi proprios fines fluxi sinaturali
14쪽
naturali statuere, vel assirmare etiam quando morbidus incipiat, cum ipsa salutifera evacuatio tantum in diversiis Deminis, atque etiam in eadem diversis temporibus, foemina, discrepare inveniatur. Sanguinis quam litas quae in hac muliere menorrhagia VO- caretur, in illa foret necessaria tantum et salutaris evacuatio; hinc, si a quantitate sola conclusionem duxissemus, aegrae salu8, errore tali, in discrimine versaretur. Dorsi et lumborum dolores clysmen Orrhoeam quoque comitantur, Vel ex aliis pluribus oriri possimi morbis, veluti ex nephritide, lumbagine, &c. Cephalalgia quoque, dyspnoea, et pulsus frequens, aliam sibi vindicare posse
sunt originem. Si autem symptomatum sti pantium recta ratio habeatur, qualia sunt iners, languida, et diminuta omnium func
tionum actio, necnon plus aequo mensium fluxus, e recta Via aberraturum medicum Parum metuendum est. Unus tantum alius
restat, a quo praesens dignoscatur admodum necesse est morbus, quippe qui non solum ad rite praesagiendum, verum etiam ad dis
15쪽
crimina in medendi methodo indicanda, non paulum collaturus foret. Hoc sc1licet est haemorrhagia passiva e polypo, schirro, vel erosione xa rum ab uteri cancere oriunda. Namque si haemorrhagia in hisce casibus esset modica, et medicus nimis raptIm Praesagisset fauste, periculum est ne de cura quam aegrae adhibuerat, vel ipsius de morbi natura judicio, sententia parum amica feratur. Hic morbus, ni fallor, distingui potest, haud periodice redeundo, existendo saepius sine iis doloribus me norrhagiam comitantibus, foetore nonnunquam stipan te, aliisque canceris praegressi symptoma
Causae ex remotis et proxima constant , remotae in praedis ponentes et Occasionales, de quibus postea, dividuntur.
16쪽
1; DE MENORRHAGIA. CAUSAE PRAEDISPONENTES.
Vita quiete et otio peracta, necnon lauta et nutrien8 diaeta, corpus ad hunc morbum praedisponunt; quippe quae non solum plethoram inducant, VerUm etiam relaxent systema et debilitent; praecipue si his adjungantur conclavia calida, balnea tepida, ebriositas, frequens liquorum calidorum et enervantium dilutio, veluti thea, cossea, &c. Hisce causis mali effectus vigiliarum nocturnarum et matutini sero de-
cubitus annumerentur. Consuetae evacuationes aut suppressae aut neglectae, sicut fluxus haemorrhoidalis, venaesectio, &c. plethoram inducentes, ad caUsas etiam Prae- disponentes referantur. Cum primos essectus edant hae eVacuationes minuenda invasis rubris sanguinis quantitate ; cumque in sano systematis statu justum semper inter potestates sanguinem propellentes et eXCretoria
17쪽
cretoria eidem resistentia, aequilibrium ponatur ; sic venaesectio, minuenda in arteriis majoribus sanguinis quantitate, eX qua earum actio pendet, hoc aequilibrium destruit; ideoque vasa eXcretoria constringuntur, neque copiam usitatam effundunt; atque, quo saepius iteratur operatio, eo fortior evadit constrictio et viribus distendentibus resistit, sicque statum corporis pleth Oricum auget. Foeminae, structura debili et
te Πella, quae aut vitae genere aut morbis habitum laxum induxerunt, in hunc morbum maxime proclives sunt. Sic parturitio frequens et abortus causae praedis pOnentes habeantur ; milliereS, PTOVecta aet te, cum fluxus menstruus eas esto desertu rus, saepe saepius me norrhagia violenta af fidiuntur. Primaria uteri conformatio cauia quoque praedis ponens habita est, imme rito quidem, me judice ; namque, Ut cre dam inducor, menorrhagiam eta generali
laxitate et irritabilitate systematis pendere ;namque, si uterus in culpa fuisset, prima
infantili aetate nonnunquam morbUS COD
18쪽
tingeret; contra vero exempla hujusmodi sunt perrara, atque, ni fallor, sine catissis potentibus occasionalibus nunquam fere accidunt.
Hujusce morbi eae fere sunt quae maegis immediate ad uterum partesque vicinas applicantur, vel quae actione generali momentum fluidorum augent, modoque secundario in ipsum dierum vires exerunt.
Primi generis enumerentur polypi, canceri&c. Venus, et praecipue inter mensium fluxum, hunc morbum eXcitare potest, climstimulus sit peculiaris partibus adhibitus hinc in amenorrhoea utilissimum et dulcissimum invenitur remedium) vel immodice usurpata, interjecto inter menses spatio, laxitatem uteri et debilitatem inducat. Ictus violenti aut contusiones circa regionem uterinam infictae, alvus plerumque
19쪽
adstricta, aut faeces induratae in recto retentae, hanc vicinasque stimulando partes in his praesertim temperamenti irritabilis
et labore expellendi hinc oriundo, menOrrhagiam excitare Valent. FluXU8 quoquela aemorrhoidales, utpote qui systematis aequilibrium variant, occasionales forsan re putentur causae. Secundi generis sunt exercitatio nimia, veluti saltatio, &c. gravia animi pathemata, et totius corporis a lapsu proclivi succusius ; haec sanguinis momentum, et quodammodo forte ipsius uteri, ac tionem augendo, menorrhagiam Producere possunt.
EX causis remotis conflatur, et qua sublata, tollitur quoque morbuS. Causae hujus scientia summi est medico momenti, cum eju8 Ope morbi naturam et remedia illius curationi idonea penitus calleat, et sine ea medicinam, empirici instar, non nisii
20쪽
faceret. Ex cognitis caUsIS remotis, ex reducendis ad unam causam symptomatibus, eX observatis remediorum effectibus, proxima causa detegenda est. Auctam ideo actionem vel uteri Vasorum praeter naturam laxitatem aut debilitatem, causam menorrhagiae proXimam spectare, me quidem judice, liceat.
Ad confirmandam medici famam nil magis quam recte praesagire confert; nec alia quaevis artis nostrae pars cautelae plus sibi vindicat : De prognosi prima fere quaestio versatur, et responsi nostri eventus aut malam aut bonam adstantium opinionem conciliat. Morbi hujus terminatio semper ex duratione, causis, et effectibus, pendet. Quo magis recens, eo facilius curatur morbus ; cum contra aliquamdiu duraverit, an orexia et debilitas inducuntur, cum variis