Dissertatio medica inauguralis, de menorrhagia

발행: 1782년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

aliis symptomatibus admodum saepe pertinacibUS. Quando causae sunt temperamento solum contingentes, non aUtem Propriae, magis fauste praesagire licet. Cum plethoratantum est causa raro pericUlum, etsi nonnihil molestiae assert; namque eVa Uatio, sanguine supervacaneo eXtracto, s Ponte Plerumque cessat. EVacuationeS etiam, qUae vulgo ultimos mensium Periodos comitantur, speciem prae se ferunt minitantem, et plerumque nonnihil periculi, perraro tamen mortem inducunt. Accurata denique morbi effectibus et symptomatibus attentio summi sane est ad rite praesagiendum momenti. Si ergo observatur superstites esse vires, semper spei locus est ; si contra multum debilitetur aegra, atque symptomata supra dicta appareant, plus dubii medico, spei minus aegrae miserrimae, restat. Quando haemorrhagia e scirrho, Cancere, Vel Uteri polypo, Procedit, Vel quovis eorum stipatur, plerumque est immedicabilis.

METHODUS

22쪽

sto DE MENORRHASI A. METHODUS MEDENDI.

Indicationes curatoriae, aeque ac Prognostis, secundum evacuationis quantitatem, ejusdem causas et symptomata, semper eX-hibendae et variandae sunt. Sic, antequam curationem suscipiamus, primo perpendamu8 oportet, Utrum haemorrhagia sit naturalis, ac proinde necessaria, vel inorbida et periculosa; hinc itaque

utrum omittenda, moderanda, vel prorsus coercenda sit, facile erit praejudicandum. Supra memoratum est, quibusda in esie foeminis fluxum magis quam aliiS copiosum, et quaedam temperamenta hoc non solum sine injuria ferre posse, Verum etiam earum salutem eX eo pendere. In tali ergo casu, si fluxum ab exitu naturali cohiberemus, maXimum faceremUS aegrae Periculum, cum sanguis supervacaneus viamivi moliretur, vel in quodvis tenerius organUm, veluti cerebrum, Pulmones, Vel alia corporis

23쪽

DE MENORRHAGIA. et I

ris viscera, non sine summo Vitae discrimi ne, rePelleretUr.

Ex quibus liquido Patet, Plurima .OPUS esse ad hujus morbi curam diligentia; tunc solummodo morbus est reputandus, quando profusa vel ad redeundum adeo frequens est, ut inde aegrae vires exhaustae fuerint. In utroque casu haud dubie evacuatio est coercenda; quamobrem sequentia statuere consilia duXimuS.I Sanguinis profluvium moderare. II. Quin revertatur prohibere. Quo primo consilio fiat satis, duo sunt necessaria. imo; Sanguinis impetum per totum systema, praecipue autem in utero, cohibere. ado, Vasorum uteri promoVere constric

tionem.

Ad primum consilium, Cenaefectio. trum prosit necne sanguinis in haemorrhagiis detractio dubitavit DrHeberden, in Lond. Med. Transac. atque asserit eandem sanguinis quantitatem, eX

ipsa

24쪽

22 DE MENORRHASI A.

ipsa haemorrhagia emissam, aeqUe ac Venaesectionem prodesse. Attamen usus venaesectionis salutaris subita detractione videtur admodum augeri; satis enim com- Pertum est, paucas sanguinis uncias subito detractas multo plus commodi quam duplam quantitatem tarde amissiam allaturas

fore. Ac proinde, quando haemorrhagia dorsi parturientium adinstar doloribus sti- Patur, Pleno et cito pulsu aliisque febris

symptomatibus, nullum remedium plus quam venaesectio levaminis pollicetur; non solum maxime celerem et perfectam depletionem facit, verum etiam, praemisi hoc remedio, ad adstringentia nullo periculo, et multo majore quam prius emcacia, decurratur. De quantitate ni. certi statuere possumus; nec quicquid aliud quo dirigamur

habemus, praeter aegrae VireS et aetatem,

symptomatum faciem, annique tempestatem. Oportet tamen inter exhibendam V. secti Onem ne status systematis contrarius inducatur, et morbus inde ingravescat, quam cautissime nosmet geramu8.

25쪽

DE MENORRHASI A. 23

Regimen' antiphlogi licum. Cibus, scili cet, minimum stimulum Praebens. Omnis cibus in ventriculum ingestus systema plus minus stimulat, quod pulsu citatiori plane

demonstratur; quare necesie est alimenti stimulum quantum posita 8 VitemUS, Id genus praescribendo quod minimum sti mulum creare solet. Quanto plus ad naturam aikalinam appropinquat cibU8, eo plus stimulat ; omnis ergo victus animalis sedulo evitandus, solusque vegetabilIS Usurpandus. Vegetabilium, farinacea, utpote solutu faciliora, ideoque minus stimulantia, omnibus aliis, me judice, praeponenda. Potus quoque stimulans minime usurpandus ; ab omnibuS spirituosis ac fermentatis liquoribus aegra abstinere debet, eorumque loco potus aquosi admistis, palati gratia, acidis exhibeantur. Aer frigidus.-Eorum omnium qUae systemati animali admoventur, calor Potentis si me stimulat, cum fluida rarefaciendo, tum solida relaxando ; diligenter ideo praecavendus est. Oportet conclavis aerem esse tempera-

26쪽

αψ DE MENORRHAGIA.

tum, Vel potius frigidulum, atque levis teges quippe quae lumbos totumque corpus frigidulum serveti lecto molli anteponenda ;stragula oportet esse levia, atque lintea, qui P-pe quae acrem libere egredi et regredi patiantur, laneis praestant. Quamvis autem caloris stimulus semper evitandus est; qui-

bus tamen finibus coerceatur, frigus admittendum haud dictu facile, cum ipsius actio diversis in casibus adeo sit diversa. Frigus ad certum gradum vi tonica gaudere invenitur, ideoque perniciosum augendo nisum haemorrhagicum jam nimis fortem putaretur ; cumque etiam frigus vim astringentem exerat in superficiem, sicque sanguinem in partes interiores propellat, facile perniciosum concludatur : Contra Videretur constrictionem partibus interioribus impertiri; atque eXperientia, quae omni theoria potior aestimanda est, rem sic se habere ostendit : Contraria proinde opinio prorsus omittenda; namque me norrhagiae eXtiterunt typi maxime periculosi, syncope frequenti, et in longum continuata, stipatae,

pulsu debili et intermittenti ubi aegrae morbq

27쪽

DE MENORRHASI A. Is

morbo succubiturae, admisso aere frigido, ad vitam quasi revocatae fuerΙnt . . Corporis animique requies.-Quae Vis coI-poris e Xercitatio sanguinis ad cor reditum accelerat, ideo frequentes ipsius contracti O-ne 8 ciet, quare Ut aegrae penitus qU1escant, praescribendum. Omnisque ferino parum necessarius, utpote qui respirationem et sanguinis per cor et pulmones Velocitatem augeat, sedulo praetermittendus. Animi quo que pathemata, quorum vires per totum systema omnibus fere innotescunt, praecavere oportet. Habeat ergo aegra Placidum, serenum, atque ab omni molestiae causa remotum, animum.

Corporis situs idoneus.-Sanguinis impetus et velocitas vel augebitur vel minuetur, ea ratione ac ipsius gravitas favet vel obest sanguinis in corde motui ; quamobrem situs corporis erectus est amicus sanguini per aOrtam descendenti, evacuationem semper augebit, ideoque evitandus. aegra horizontali situ collocari debet, clunibus paulo altius corporis trunco erectis ; sin hunc situm

28쪽

26 DE MENORRHASI A.

tum perquam ingratum sentiat, ad alium quemVis pro re nata confugere licet. Laxantia lema.-Faeces induratae in majoribus intestinis retentae non solum vicinis partibus, verum etiam toti systemati, stimulum praebent, interdumque positant evacuationem sustentare; etsi vero laXativa maxime lenia quodammodo semper stimulent, quod eorum usum in morbo, quo omnis irritatio vitanda, prohibere videtur; minus tamen Periculi eX stimulo laxativorum temPOTaneo, quam continua materiae Peccantis irritatione, metuendum est. Oportet laxativa esse mitissima, qualia sunt cremor tartari, ol. ricini, &c. Eneinata emollientia, quando eXhiberi possunt, Praeponenda, cum alvum citius et minore stimulo adhibito exonerent. Sedativa. Horum praecipuum est Opium, medicamentum a nonnullis medicis acriter commendatum, quodque magis universe ullo alio medicamento usurpatur. Diathesi phlogistica absente vel sublata, per ipsam haemorrhagiam aut venaesectionem,

tunc

29쪽

DE MENORRHAGIA. 27

tunc optata sine ullo periculo eXhibeantur. Quando autem dolor vel irritatio uteri accidunt, vel aegra violentis animi pathemati bus sine justa causa subjiciatur, nullum medicamentum in hisce effectibus levandis magis prodesse invenietur. Refragerantia.-Hoc acida salesque medios complectitur, quae vi propria sedativa Pollent, qua impetum sanguiferi systematis refringunt, itaque saepius in haemorrhagiis usurpantur eorum modus agendi non facile explicatur, tali vi gaudere nobis sat est novisse. Vitriolica et vegetabilia acida plerumque adhibentur; potiora sunt vegetabilia, quia majore quantitate sumi possunt. Ex mediis salibus optimum est nitrum; cumque ejus Vires generandi frigoris cito post solutionem cessent, ipsius efficaciam statim post solutionem magnopere augeri supputatur; interdum vero tussim ProVocat, ex quo creditur perniciosum esse aegris hae-moptysi laborantibus. Nonne Potest aeque in hoc morbo ac in haemop sit concussione illata obesset, Potur

30쪽

Potus frigidus.-De usu frigoris eYterne admoti supra dictum est; restat tantum de

usu ejus interno pauca proferre. Hoc remedium Homannus aestimabat praectantissimum, quod saepius et copiose cum maXimo successu exhibebat. Atque Dr Leake enarrat ex nonagentis foeminis aegris, quarum plurimae menorrhagia assectae sunt, omnibus hanc tractandi methodum ad vota successisse. Cum similis sit interne externeque operandi modus, tantum observandum est, nisidiathesis phlogistica ipsius usum prohibeat, liberrime usurpandum; debili autem et mag-

nopere exhausta aegra, jus lenius bovinum, frigide sumptum, aquae multo praestabit. Emetica.-Dr Robinson, cui haec viden tur esse charissima, nullum esse asserit, in omnibus haemorrhagiis, utilius remedium; necnon Dr Cullen nonnullis in casibus haud minore successu praescripsit. Quamvis autem duobus nominis tanti viris sanciantur, violenta tamen concussio, ex pleno Vomitu

oriens, satis a priori esset ne adhiberemus prohibere:

SEARCH

MENU NAVIGATION