장음표시 사용
31쪽
prohibere: Cumque satis innotescat quantam vim in superficiem eXerant, eosdem orituros effectus, exhibitis tantum ad nauseam eXcitandam dosibus, si quando neces saria inveniantur, haud nefas est concludere. Multi alii modis quibus minueretur sanguinis versus uterum profluvium commendati sunt, vel uti ligaturae, frictio, balneum
tepidum, &c. Etsi vero sanctio veneranda medicorum perquam illustrium attentione nostra haud indigna videretur, cum doctrina tamen, cui hae methodi nitebantur, penitus jam sit pessumdata, cumque eVidenter curationi obsint, horum opiniones silentio praeterire satius duximus. Nunc ad secundum caput veniendum est, vasorum nimirum Uteri contractionem promoVere, quod
A ringentibus, aut interne aut externe ad hibitis ; de usu eorum interno multi dubita-Vere, nonnulli etiam perniciosum eXistimant. Plerique crediderunt astringentia haemom rhagiam coercere sanguinis massam ingressa, in Vasa haemorrhagica praecipue agendo.
32쪽
Quam vaga autem haec theoria apparebit, si tantum astringentis actionem in partem certam notemus; dein vero citam ipsius per totum systema operationem; nam neque
concipi neque sieti potest, dosin dividi adeo
Posse, ut cunctas peculiares partes nedum morbidam pervadere queat. Quamobrem ad aliam ratiocinii methodum decurrendum est; atque hoc videtur esse consensus fere universus ventriculum inter et alias corporis partes existens ; si quando astringentia necessaria judicantur, alumen, Utpote Vegetabilium potentissimum, et fossilibus aliis minus periculosum, praeferri mea quidem
sententia debet. Quamvis multum commodi ex eorum interno usu sperandum, nos tamen oportet eXternam applicationem
haudquaquam negligere; sublata enim Diathesi phlogistica, nulli remedio cedunt. Hoc genus complectitur omnes frigidas, aut lumbis, aut regioni uterinae, applicationes, Pannos scilicet, aqua pura, Vel misto aceto, immersos, liquores frigidos in vaginam, arte Ruysichiana, immissos. Curandum est in
33쪽
terea Pannos perpetue hUmidos esse, vel antequam calidi evadant removendos, ne hoc modo consilio fraudemur. ModiS haemorrhagiam coercendi jam memoratiS ; nunc quomodo ne in crudescat morbus prohibeamus, dicere aggrediar. In hac parte a causis morbum inducentibus dirigi prorsus de bemus ; sic, si a plethora ortus fuisset morbus, tenuis diaeta, exercitatio, &c. sim debilitate, tonica praescribenda. Diaeia tenuis, &c.-Talis est in statu sano
Oeconomiae animalis conditio ut ingesta inter et excreta justum aequilibrium scrvetur; si autem ingestorum quantita8 excretorum rationem superat, ple thora inducitur; hoc ad pubertatem Usque Ut crescat corpus
opus est; sua corpore perfecto, quando ingesta inter et excreta justum debet poni aequilibrium, haec dispositio continuatur, diathesis phlogistica orietUr; quae Praeca venda est rationem statuendo inter egesta et ingesta, quod fieri potest haec minuendo vel illa augendo; haec fiunt diaetam dirigendo, illa exercitatione. Alimentum ideo minui
34쪽
Vel minus nutriens esse oportet. Imbecilla materia Doctoris Hume, ad hoc constituitur optime; cavendum tamen est, ne nimis subito ex plena dieta ad contrariam convertatur aegra. EXercitationis genus secundum temperamentum moderetur; corporis agitatio periculum semper affert; ideoque gestatio omnibus aliis eXercitationis modis anteponenda. Tonica. Plurima ad hoc caput referantur remedia; balneum vero frigidum et chalybeata cunctis caeteris praeferre liceat.