Tractatus de republica RomanoGermanica. Auctore Jacobo Lampadio IC. ...

발행: 1634년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

238 REs PUBLICA ergo omnino integra manet sa-

. . O

perioritaS.

2S. Nec quicquam interest inter principum & civitatum imperialium superioritatem , quibus nomine p o tin f, derFustichehohen obrigheis, quidam commoti quam ratione potestatis

seu supremaejuris dilationis, superioritatem abjudicarunt. 26.,Civitatum vero provincialium longe dissimilis est ratio,nam quicquid legum condiderint, statuti tantum privati rationem habet , ac pro arbritrio principis refigitur , nisi privile- giis , vel a Caesare vel ipsis principibus concessis innitatur,suum enim cuiquam atque adeo privi Iegia sine causa eripere nulli maiestati vel absolutissimae liceare potest. Sed privilegiorum ratio & natura aliunde : Bodin. Tholos&c. discenda est. Delineavimus pro re na-

242쪽

ta, quam fieri potuit brevissime, ex separatis objecti speciebus, &solius Caesaris majestaticam jurisdictionem & statuum cum

Caesare communem, tam ratione

universi Imperii, quam proprii cuiusque Territorii : illic Monarchiam hic Aristo cratiam licet deprehendere. Ex quibus patet, quam necessario ad Caesaream Sc statuum jurisdustionem caligarint , qui non distinctis rerum generibus de Imperio tradiderunt. verbis magnifice extollunt Caesaream maiestatem , ubi ad rem, id est, potestatem ventum est , videas omnia. ad Aristo cratiam recidere, quod necessarium

fuit iis accidere qui miscendae reipublicae rationem minime

perviderunt.18. Dividi maiestatem posse negant: quod verum est in sub jecto adaequato essentiae, scilicet republica, non subiecto existen-

243쪽

tiae communi , de quibus supra

disteruimus. Atque haec est constituendi iuris in Imperio potestas,iam sequitur reddendi. CAP. XV.DeIurisdictione speciatim sic dicta,

seu reddendi uris potinate. I. IT autem hanc seu pote-

f stateni seu jurisdictio

nem tot Impeditam dis sensionibus, certo constituamus, age naturam eius aliquanto pe-n tius scrutemur.

1 Cum igitur accidentium esse sit inesse iubiecto , & res quaeque per id,per quod est, cognoscatur, ut enim in fieri, ita se habet in cognosci : patet subiectum , quod iurisdictioni det esse, esse inquirendum. 3. Sed ut accidentium esse ducitur a subiecto adςquato & proprio non communi, in quod perparticipationem influit, ac pro- inde

244쪽

ROMAN O-GER M. 2 Iinde nequit accidentibus cognoscendi principia suggerere,

ita ad ad quatum subiectum accidentia reduci oportet , modo

certi aliquid scire qua fluctuare malimus, congruit illud Philosophi : commune quod est per accidens , potest reduci ad aliquod, quod est per se.

. Hinc necessario frustra fuerunt, qui iurisdictionis naturam ex praetoris , proconsulis, vel denique cuiusvis magistratus , quibus non formaliter ac primo , sed per participationem competit, ossicio seu iurisdictione, hactenus dimensi sunt. fuerunt respublicae l. de ore. jur. & adhuc consistere possent, ubi maiestas pro paucitate ci-- Vium , magistratuum non indigeret. Ecquis mihi hic iurisdictionem ex potestate magistratuum definiet 3 Et si illi disputatores ad Romuli & sequentium

245쪽

REsΡvBLICA regum tempora, ubi ignoti praetores ignoti proconsules, ignoti civilium & criminalium rerum magistratus, respicerent: credo,

nullam ibi fuisse iurisdictio heni

assererent, aut certe ex magi sirra

tuum potestate non esse desiniendam jurisdictionem tandem agnoscerent.

s. sed quid pluribus ΘIn omni

republica, quae proprio imperio regitur, esse oportet, qui jus in universo statutum , partibus applicet , seu ius reddat singulis. Atq; hanc constituti juris singulis reddendi potestatem, jurisdictionem appellamus, quae nihil est aliud, quam in hac quidem parte potestas administrandae justitiae , quaeque cum in omni republica sit necessaria, experiemur quodnam sit eius primum α adaequatum subiectum, id est, in quo haec potestas essentialiter ac primo consistat: ut igitur haec

246쪽

potestas est in omni republica perpetua,&, ut diximus, necessaria , perpetuum quoque desiderat subiectum & essentiale ; tale vero subiectum non possunt esse magistratus, quia possunt abesse a republica , ac quatenus fiant

tales, habent potestatem precario a maiestatis arbitrio depe dentem. imo ne quidem subiectum actus existentiae maiestatis,

huius potestatis seu jurisdictionis est subiectum essentiar. Licet enim formaliter quo ad essentiam, hanc potestatem obtineant , actus tamen existentiae est reipublicae accidentalis , puta non necessario in republica atque adaequate, uni haec potestas cohaeret, non adaequa te paucis,

non multis. fieri potest , ut uni insit,& no paucis: fieri ut paucis, non uni, &c. ubique tamen steadem essentia reipublicae. Ergo patet subicctum Essentita,& forint male

247쪽

α RusPVBLICA male huius potestatis consistere in republica libera, cui perpetuo

dc necessario inhaereat.

6. In hoc igitur subiecto hane reddendi juris potestatem, quam vulgariter jurisdictionem dicimus, contemplati, manifesto intelligimus , in omni negotio, quod iustitiae administrationi obiicitur, sive civile id sit , sive

criminale . hanc reddendi iuris potestatem versari, sive eam iurisdictionem, sive merum , sive mixtum Imperium appellemus, rei definiendae & intelligendae nihil interest, sed & in omni fa- cto tum civili, tum criminali,hςc potestas ex partibus obiecti, vel est facti, de quo disceptatur, cognoscendi: de facto cognito iuris statuendi r vel denique statuti

exequendi. 7. Factum principio cognoscere oportet, cuius sit omnino generis , ut ius in genere statu-

l . . . . tum.

248쪽

tum, facto huic individuo recte attribui possit, quae potestas cognoscendi apud Romanos , atque adeo in Digestis nostris Notio dicitur de V. Sign.Lyssi re jussi seu specialius iam cognitio, seu qu stio facti LI.f. ad SC. Turpili. L Is . in prisc. F. ad Munic. facti quaestio propterea , quod quale sit factum

individuum cognitor tantum

possit dicere , legislator non possit. r. Post ubi de facto constat, statuitur de iure facti, hoc est, definitur ius seu qualitas iustitiae vel iniustitiae facti. quae potestas . statuendi, quam propriissime in

Dig. iurisdictio dicitur l. 4. F. de juri .

'. Sed non perficitur reddendi iuris potestas , ut ut recte cognoris, & iuste statueris, nisi etiam ipso actu quod satu tu fuit, . t eXecutioni demandes. Et haec Q. 3 pote-

249쪽

L 6 REs PUBLICA potestas exequendi , id , quod dixeris pro iure , Imperium appellatur l. 3. .F. dejurisdict. l.I. f.

ne termini seu finis iurisdictio nis, extremu in iurisdictione l.r. quis jm dicenti non obtemp. io. Atque hae sunt partes potestatis reddendi iuris essentiales, quae in subiecto adaequato &primo copulatae, in subiecta sub ordinata, etiam separatim a maiestate diffundi poterunt, ac tripartito magistratuum potestatem constituere; ut pote, fieri potest, ut in uno eodemque genere facti, alius cognoscendi , alius statuendi, alius exequendi potestatem , iure magistratus obti

neat.

II. Porro , si res , in quibus v prsatur haec reddendi iuris potestas, spectemus : vel Davus intelligeret, res e ste omnes, in quibus ius constitutum est: Eae vero sunt

250쪽

ROMANO-GER M. 2 7 sunt criminales pariter & civiles. unde Ciciro Coec. omnia iudicia aut distrahendarum controversiarum, aut puniendorum male ficiorum causa reperta sunt. nam ubique leges universis rebus ponuntur, singulis applican- ιtur Arist. - . polit. 4.I2. Atque res quidem cum civiles tum criminales, in absoluta maiestate dispescere non a tinet, promiscue enim in omni

negotio ius & constituit & reddit. Sed quoniam maiestas ob rerum & hominum multitudinem , Omnibus propria operasiissicere non potest, magistratus sub ordinat, qui in iure dicundo sibi opitulentur ac inserviant, iisque, prout visum est, aliam &aliam rerum speciem attribuit, qua iure dicundo administrent Atque hinc pro diversis rerum gerendarum speciebus , diversa magistratuum munera extite- runt.

SEARCH

MENU NAVIGATION